Pokazywanie postów oznaczonych etykietą genealogia. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą genealogia. Pokaż wszystkie posty

środa, 12 października 2022

1617 Attestatio matrimony Caspari Ferster

Attestatio matrimonii Caspari Ferster 

Lucas Hauth proconsul civitatis Posnaniensis. Notum testatumque facio praesentibus litteris meis quorum interest, universis et singulis, 

quod venientes in praesentiam officii mei famati Martinus Bołka pistor et Mathias Raisig ferrifaber, cives Posnanienses, veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium in rem et pro parte honesti Gaspari Ferster vectoris, praesentium ostensoris, officiose inducti palam ac libere, sub fide et conscientia sua recognoverunt testatique sunt certo ipsis constare, 

quia idem Gaspar ante tres hebdomadas proxime elapsas honestam Barbaram Michaelis Grebler civis Posnaniensis filiam sibi desponsavit et cum ea, celebratis circa hunc actum iuxta morem et consuetudinem civitatis huius publicis nuptiis, solenne secundum Sanctae Ecclesiae Catholicae Romanae ritum et observantiam matrimonium inivit, in eoque matrimonio cum eadem coniuge sua honeste ac decenter vivit. 

Quo ego, ut praemissum est, intellecto praedicto Gasparo ad petitionem illius hoc idem testimonium authentice extradere iussi sigilloque civitatis Posnaniensis eviden(tis) fidei causa communitum. 

Actum et datum feria tertia post dominicam Exaudi proxima anno ut supra [9 V 1617]. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta coram spectabili consulatu praesidentibus in officio seu iudicio ...consulibus, 1615-1622, APP Akta miasta Poznania sygn. I 35, s. 313. 

Burmistrz poznański zaświadcza na podstawie zeznań świadków, iż 3 tygodnie przed wydaniem niniejszego zaświadczenia Kasper Ferster woźnica zaręczył się z Barbarą, córką mieszczanina poznańskiego Michała Greblera, następnie podług zwyczaju miasta Poznania wyprawili wesele, po czym odbył się ślub kościelny.

czwartek, 6 października 2022

1613 Testimonium ortus Ioan. Donalson

Testimonium ortus Ioannis Donalson

Proconsul et consules civitatis Posnaniae. Universis et singulis, cuiuscunque status, dignitatis, officii et conditionis fuerint, praesentes litteras nostras visuris, lecturis, auditurisve dominis observandis, amicis charissimis officiorum nostrorum diligenti commendatione praevia saluteque plurima dicta significamus, 

quod coram nobis et residentia nostra consulari constituti personaliter famati Jacobus Gordon et Joannes Ondrom Scoti, cives Posnanienses veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium pro parte et ad instantiam honesti Joannis Donalson adolescentis, praesentium ostensoris, iudicialiter inducti superque infrascriptis a nobis examinati, medio iuramento corporali per elevationem sursum ut iuris est duorum digittorum palam, publice, libere et perexpressum recognoverunt testatique sunt 

certo sibi constare praedictum Joannem, iam undecimum agentem annum, natum et progenitum esse hic Posnaniae ex parentibus probis ac honestis incolis Posnaniensibus, patre videlicet olim famato Joanne Donalson, matre vero honesta Elizabetha Anderson, coniugibus sacrosancto matrimonii vinculo iuxta ritum et observantiam orthodoxae christianae Ecclesiae iunctis et copulatis iamque dudum vita functis, 

quod cum ita se in rei veritate habere testimonia praefatorum concivium nostrorum plenam ac indubiam nobis fruissent fidem, 

petitioni eorundem ad nos pro praefato Joanne pupillo suo interpositae, uti aequitati consentaneae annuentes, eundem omnibus in universum et singulis dominationibus vestris perquam studiose commendandum censuimus, uti praesentibus commendamus simulque petimus, ut illi tanquam probo et honesto, ex legittimo thoro nato adolescenti ad omnia honesta et licita hac nostra commendatione accedente pateat, [k. 662v] humanitateque ope et benevolentia earumdem usu ita postulante vivetur et promoveatur. 

Praeterea, cum idem Joannes Donalson successionis, quae illi iure naturali optimo post mortem et obitum praefatorum parentum suorum debetur, et si quae alia ipsi obvenit adeundae et repetendae gratia in Scotiam se conferat, tum negocium hoc eius magistratibus quorumvis locorum, praesertim vero civitatis Dundensis, perquam diligenter commendamus simul ac petimus, ut in eadeunda [!] successione bonorum parentum suorum demortuorum ubicunque ea extiterint pro iuris et aequitatis ratione ope, consilio et opera sua adesse, atque iustitiam promptam et indilatam ex eorumdem bonorum detentoribus occupatoribusve ministrare ei velint efficiantque, ut ille quamprimum iure suo gaudere et potiri possit, praeterquam quod iustitia et aequitate dignam rem facient, a nobis etiam pro data occasione simili et maiori modo idem referendum exspectabunt. 

Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subappensum. 

Actum et datum Posnaniae sabbato post festum sancti Jacobi Apostoli proxima [27 VII] anno Domini millesimo sexcentesimo decimo tertio. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta consulatus Posnaniensis, 1609-1615, APP Akta miasta Poznania sygn. I 34, k. 662. 

Świadectwo prawego urodzenia wydane dla 11-letniego Jana Donalsona, urodzonego w Poznaniu. Udaje się on do Szkocji, by tam, zwłaszcza w mieście Dundee, odzyskać spadek po rodzicach.

sobota, 2 stycznia 2016

1663 Quietatur Poprawczykowa seu Stephanowa per Reginam Dyliczkowna

Quietatur Poprawczykowa seu Stephanowa per Reginam Dyliczkowna

Actum feria secunda post festum sanctae Margarethae Virginis et Martyris proxima [16 VII 1663].

Coram officio actisque advocatialibus Gostinensibus personaliter comparens honesta Regina Dyliczkowna olim honestorum Pauli et Evae coniugum filia cum assistentia honesti Joannis Wilczek de Wolica molitoris mariti sui tanquam tutoris coniugalis, et in praesentia reverendi Joannis Dyliczek vicarii Strzelcensis et Adami Kloska quondam civis Dolscensis patruorum suorum benevole ac per expressum recognovit.

Quia de manibus honestae Sophiae Gospodarkowney olim honesti Stephani Poprawczyk sartoris civis Gostinensis viduae relictae summam triginta tres florenos et grossos decem sortis suae pro domo paterna circa actum resignationis recognitam tulit, levavit, percepit et numeravit. De qua summa realiter et in effectu percepta et numerata eandem Sophiam Poprawczykowa viduam eiusque legitimos haeredes et successores quietavit quietatque actum per praesentem temporibus perpetuis.


Or.: Gostyń, Acta advocatialia Gostinensia, 1659-1679, sygn. I/42, indukta, s. 48.

Regina Dyliczkówna c. ol. Pawła i Ewy w asyście męża Jana Wilczka z Wolicy, młynarza, oraz stryjów, ks. Jana Dyliczka wikariusza w Strzelcach Wielkich oraz Adama Kloski niegdy mieszczanina w Dolsku, kwituje Zofię Gospodarkównę wd. po Stefanie Poprawczyku krawcu z Gostynia z sumy 33 zł 10 gr jako części jej przynależnej ze sprzedaży domu ojca, zeznanej przy akcie sprzedaży tegoż.

wtorek, 22 grudnia 2015

1537 Twardowo

Twardowo

Veniens personaliter nobilis Catharina Mierzewska consors legittima nobilis Mathiae Twardowski, habens penes se nobiles Valentinum Mierzewski fratrem germanum, Thomam Lyubiensky patruum et Joannem Rogasski awnculum germanos ad infrascripta consencientes, non compulsa etc. totam integram reformacionem suam dotis centum marcarum et totidem dotalicii quam habet in bonis villae et hereditatis Twardowo in districtu Calissiensi et ubicunque postea habuerit, cum omnibus utilitatibus, prediis, allodiis, curiis, domibus [?], pecoribus, pecudibus et domestica suppellectili sibi per nobilem Mathiam Twardowski maritum eius prefatum legittimum quomodolibet factam et omne jus suum quod sibi vigore resignacionis ipsius quomodolibet competit aut competere poterit [?] prout alias ipsa eius dotalicialis resignacio latius disponit, cum omni jure etc.

nobili Mathiae Twardowski prefato marito suo legittimo amore coniugali in eum ducta et respectu resignacionis advitalis sibi per eum sortium suarum hereditariarum in prefata Twardowo factae dedit, donavit, inscripsit et iuxta terrae consuetudinem ad tempora duntaxat ipsius Mathiae mariti sui duntaxat [!!] duraturam, post cuius mortem prefata dos jusque omne prefatum super ipsam Catharinam eiusque successores legittimos pleno jure devolvetur, nulla in premissis prescriptione terraestri obstante per ipsum etc.


Or.: Kalisz Z. 21, rezygnacje/indukta, 1537; 1539; 1542; 1547; 1550; 1552-1555; 1557-1558; 1565; 1571; 1580; 1583-1584; 1586, k. 315.

N. Katarzyna Mierzewska ż. N. Macieja Twardowskiego, w asyście Walentego Mierzewskiego brata rodz., Tomasza Lubieńskiego stryja rodz. i Jana Rogaskiego wuja rodz., oprawę swoją 100 grzywien posagu i tyleż wiana, zapisaną jej przez tegoż Twardowskiego na wsi Twardowo w pow. kaliskim, temuż mężowi z miłości małżeńskiej i wobec zapisania jej przez męża działów dziedzicznych tamże darowała dożywotnio.

piątek, 30 października 2015

1532 Obornyczsky, Gorsczy

Obornyczsky, Gorsczy

Veniens Joannes Galka ministerialis terrestris Gneznensis coram juditio terrestri jus restituens recognovit. Quia prima, secunda, tercia et ultra ius quarta vicibis clamavit nobiles Nicolaum Skora Obornyczsky, Hieronimum Wydawsky, Dorotheam consortem nobilis Pauli Gnyewyandzsky, Catherinam consortem nobilis Simonis Thwrzynsky, Elizabeth consortem nobilis Martini Lubomyslsky, Joannem, Stanislaum, Petrum, Zophiam, Dorotheam, Catherinam [k. 5v] fratres et sorores, filios et filias nobilis Margarethe Wylkostowska filios et filias ex nobili olim Hedwigi Wydawska natos filia olim Hectoris Orchowsky, heredes oppido Orchowo, Orchowyecz,

ex parte venerabilis et generosorum Joannis de Gora archidiaconi Posnaniensi, Petri castellani Naklensi et capitanei Wschowiensi et Mathie de Gora, heredum in Myloslaw fratrum germanorum,

ut ad juditium venirent et proposicionem ab ipsis venerabili et generosis Joanne archidiacono Poznaniensi, Petro castellano Naklensi et Mathia de Gora fratribus germanis, prout ipsos nobiles supraexpressos cittaverunt tanquam successores nobilis olim Joannis Orchowsky sororini ipsorum germani pro sexingentis marcis pecuniarum monete et numeri Polonicalium consuetorum, quadraginta et octo grossos marcam in quamlibet quadraginta et octo grossos [!!] computando, importacionis dotis olim generose Margarethe de Gora in medietates oppidi Orchowo et villarum Orchowyecz, Myslanthkowo per olim generosum Hectorem Orchowsky maritum ipsius Margarethe inscriptae et dotaliter reformatae,

ad quas sexingentas marcas post mortem et obitum olim nobilis Joannis Orchowsky filii legittimi prefate generose Margarethe de Gora, sororini ipsorum germani, successerunt et remanserunt, ita prout cittacio cum copia latius disponunt.

Qui quidem nobiles Nicolaus Obornyczsky cum suis litis consortibus supra expressis citati nec per se nec per suum procuratorem ad juditium terrestre venerunt et neque proposicionem erga se per ipsos actores faciendam audire curaverunt, prout hoc ministerialis prefatus jus restituendo ita se recognovit.

Et dominus judex terrestris cum dominis juditio terrestri presidentibus, audita prefati ministerialis recognicione iurisque restitucione, juditialiter in contumatiam ipsorum citatorum supraexpressorum non comparentium et pro premissis non respondentium iuditialiter [!!] decrevit ipsi parti actoreae erga ipsam ream veram et justam termini [?] astantiam.

Et insuper decrevit ipse dominus judex terrestris de iureque ipsi parti actoree, hoc est ipsis fratribus germanis de Gora prefatis, ministerialem terrestrem [k. 6] Gneznensem ad avisandum ipsos cittatos in bonis eorum oppidi Orchowo et villarum Orchowyecz, Myslanthkowo ad hoc ipsum oppidum spectantium ex astito termino, ut venirent super primos et proximos terminos particulares huc Gnezne proxime celebrandos et contradicerent cur et quare ipsi super se terminum ipsi parti actoree astare racione premissorum permisserint.

Super quo ipsa pars actorea per suum procuratorem nobilem Nicolaum Lanczsky adiudicatum solvit.


Or.: Gniezno Z. 14, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1532-1535;1563, k. 5-6.
Teki Dworzaczka:
Grodzkie i ziemskie > Gniezno > Część 1
11 (Nr. 262) 1532
Mikołaj Skora Obornicki, Hieronim Wydawski, Dorota ż. N. Pawła Grzylwyandzkiego, Kat. ż. N. Szymona Thurzynskiego Elżbieta ż. N. Marcina Lubomyslskiego, Jan, Stanisław, Piotr, Zofja, Dorota, Katarzyna, ss. i cc. Małgorzaty Wilkostowskiej z ol. Jadwigi Wydawskiej urodz. córki ol. Hektora Orchowskiego, dziedzica m. Orchowo, Orchowiec, pozw. p. X. Jana z Góry archidjak. pozn., Piotra klana nakiel. i stę wschow. i Macieja z Góry, dziedziców w Miłosławiu braci rodz.; Tamci to spadkobiercy siostrzeńca rodz. aktorów ol. Jana Orchowskiego Chodzi o posag ol. Małgorz. z Góry na 1/2 m. Orchowo i wsi Orchowiec, Myślantkowo, w s. 600 grz., przez ol. Hektora jako ż. zapis. (f. 5). O. Jan O. s. o. Małgorz., siostrzeniec rodz. panów z Góry
Acta Castrensia:
Paweł Gniewiancki, nie Grzylwyandzki.

piątek, 23 października 2015

1525 Mącznyky

Mącznyky

Veniens nobilis Hedvigis virgo Mącznyczska filia olim nobilis Alberti Myomski, habens penes se nobiles Stanislaum Vągyerski patruum et Lassotam Sbyrski awnculum ad infra scripta consencientes, coram judicio terrestri non compulsa etc. totas et integras sortes suas hereditarias maternas, que sibi equali divisione inter sorores suas germanas videlicet Annam, Dobrochnam cedere debent, in villis et hereditatibus Mącznyky et Rzekthy in districtu Calisiensi sittas, cum omni jure etc., cum omnibus et singulis etc. ita late, longe etc. nichil excipiendo, nobilibus Anne et Dobrochne filiabus olim predicti nobilis Alberti Myomski et sororibus suis germanis amore couterino erga ipsas ducta dedit, donavit, inscripsit et iuxta terrestrem consuetudinem inperpetuum resignavit.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 109.

N. Jadwiga Mącznicka c. olim N. Wojciecha Myjomskiego, w asyście NN. Stanisława Węgierskiego stryja i Lasoty (Sylwestra) Zbirskiego wuja, działy swe macierzyste we wsiach Mączniki i Rzekty w pow. kaliskim, które jej winny przypaść równym działem między siostrami rodzonymi tj. Anną i Dobrochną, tymże NN. Annie i Dobrochnie cc. olim Wojciecha Myjomskiego a siostrom swym rodzonym darowuje.

sobota, 17 października 2015

1861 Licentia benedicendi matrimonium

Leo Przyłuski Dei miseratione et Sanctae Sedis Apostolicae gratia archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis, legatus natus, praelatus domesticus, solio pontificio assistens etc.

Illustri admodum reverendo Antonio Kurowski, commendario ecclesiae parochialis in Grodziszczko archidioecesis nostrae Posnaniensi, salutem in Domino!

Annuentes petitioni tuae de die 27 mensis currentis <et> ob causas nobis prolatas, concedimus praesentibus et authorisamus te ad benedicendum in qualibet ecclesia catholica Vratislaviae, praevio tamen assensu rectoris ecclesiae, juxta praescriptum ritualis dioecesani, matrimonium inter generosum Stanislaum Koczorowski haeredem bonorum Mikuszek et generosam Joannam Radońska virginem de Chrapowo, catholicos Posnaniensis archidioecesis, inter quos nullum canonicum intercedit impedimentum, nullumque [?] post trinas denuntiationes in eorum respective ecclesiis parochialibus factas detectum est.

In quorum fidem etc.

Datum Posnaniae die 28 Septembris 1861 de mandato.

(-) Poszwiński [?]



Or.: Metrykalia parafii Grodziszczko, Liber copulatorum, 1835-1890, AAP sygn. PM 96/4, s. 241d.

Zgoda konsystorza dla komendarza kościoła w Grodziszczku na pobłogosławienie ślubu GG. Stanisława Koczorowskiego dziedzica Mikoszek i Joanny Radońskiej z Chłapowa w dowolnym kościele katolickim miasta Wrocławia.

1864 Indultum

Leo Przyłuski Dei miseratione et Sanctae Sedis Apostolicae gratia archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis, legatus natus, praelatus domesticus, solio pontificio assistens et c.

Admodum reverendo Kurowski, ecclesiae parochialis in Grodziszczko commendario
nobis in Christo dilecto salutem in Domino!

Ut in matrimonium per verba de praesenti praemissis duabus bannis, una vero omissa, quae ob imminens Adventus Domini tempus praecedere nequit, dispensata servataque in reliquis forma Sacri Concilii Tridentini, tum dispositione Regiminis in matrimonialibus facta in omni observata Martinum Deska juvenem et Victoriam Gałczyńska virginem, uterque de parochia in Grodziszczko neosponsos, nullo detecto canonico impedimento, de quo sub onere conscientiae quam diligentissime inquirat, in facie Ecclesiae licite conjungere possit, authoritate ordinaria facultatem damus per praesentes, ita tamen ut huic sacro matrimonio adsint testes fide digni, nominaque eorum et cognomina simul, et contrahentium tum praesens indultum in librum metrices copulatorum supradictae ecclesiae inscribantur, vel si id commode fieri poterit, ipsum originale indulti in eandem metricam inseratur.

In quorum fidem etc.

Datum in consistorio generali archi-episcopali Posnaniensi, die 15 mensis Novembris anno Domini 1864.

(-) Thomas Cieśliński



Or.: Metrykalia parafii Grodziszczko, Liber copulatorum, 1835-1890, AAP sygn. PM 96/4, s. 241f.

Indult na opuszczenie jednej z trzech zapowiedzi z powodu zbliżającego się Adwentu dla narzeczonych: Marcina Deski i Wiktorii Gałczyńskiej, obojga z parafii Grodziszczko.

poniedziałek, 28 września 2015

1547 In Aduocatia Pisdren Dotis Ro

In advocatia Pisdrensi dotis reformatio

Veniens nobilis Joannes Jezewski advocatus Pisdrensis non compulsus etc. in et super tota et integra medietate advocatiae suae Pisdrensis, in totis curia, domo, allodio, predio, piscina ante curiam, in totis peccoribus, peccudibus et suppellectili domestica, medietate predii et agrorum omnium, silvarum, pratorum, fluvii, lacuum, piscatorum et generaliter omnium et singularum attinentiarum, et in alia quoque domo in civitate Pisdrensi existente, necnon in omnibus et singulis predictorum bonorum et aliorum omnium bonorum utilitatibus, proventibus, censibus, foralibus quibusvis, exactionibus et obventionibus universis, nihil excipiendo, cum omni jure, dominio et proprietate, prout solus tenet, habet et possidet, et quantum ad totam et integram medietatem advocatiae prefatae omnium rerum pertinet,

ducentas marcas peccuniarum monete et numeri Polonicalis dono et ratione dotis amoreque coniugali in eam ductus, nobili Catherine Dokowska consorti suae legittimae dedit, donavit et iuxta terris consuetudinem dono et ratione dotis, ut prefertur, resignavit sub approbatione tamen aut consensu Sacre Maiestatis Regiae tum denique in eam vim et ea conditione, quod post mortem prefatae Catherinae summa prefata ducentarum marcarum super ipsum Joannem si diutius vixerit, aut post mortem eius super filium Adamum et filiam [s. 3] Hedvigim eorum redire debet et devolvi pleno jure, nulla prescriptione terrestri obstante, per ipsam Catherinam etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 2v-3.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
5 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Jan Jeżewski wójt pyzderski na połowie swojego wójtostwa Pyzdry z przyległ. zapis. 200 grzywien tyt. posagu żonie swojej nob. Katarzynie Dokowskiej z warunkiem, że po śmierci wyż. wspomn. Katarzyny te 200 grzywien na tegoż Jana, o ile żyć będzie, a po jego śmierci na syna Adama i córkę Jadwigę przez tąże Katarzynę zrezygnowane będą (f. 2v)

1579 Dom9 Mąndremu resignat2

Iudicium particulare bannitum ordinarium feria sexta ante festum sanctae Margarethae proxima [10 VII] anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono celebratum. [s. 26]

Domus Mąndremu resignatur

Coram judicio particulari bannito ordinario civitatis Calissiensis constitutus personaliter famatus Laurentius Suchorsky aurifaber civis Calissiensis tanquam plenipotens mandatarius honorabilis Simonis mansionarii Sochaczewiensis et honesti Jacobi fabriferrarii de Strikow famati olim Joannis Gretha civis Calissiensis fratrum germanorum et successorum legittimorum, nec non honesti Stanislai Fistek de Strikow, honestae Catherinae supranominatorum fratrum sororis germanae, uxoris vero suae legittimae, nomine agentibus, de quorum mandato sufficienti ex actis advocatialibus Calissiensibus deprompto judicio praesenti indubiam fecit fidem, eodemque munere mandatario sanus ac liber per omnia existens non compulsus, nec coactus, sed sponte et libere, vigore contractus per eosdem venditores et emptorem inferius nominatum ad acta advocatialia Calissiensia producti et inscripti,

resignavit domum eorundem principalium suorum in Judaica platea, inter Lasky pellionis et perfidi Isaac Szieradzky domos vicinaliter sitam, cum omni jure, dominio et proprietate, ita late, longe et circumferentialiter prout in metis limitibusque suis ab antiquo consistit et quemadmodum ad eos iure naturalis successionis post obitum olim praefatum Joannem Greta fratrem eorum germanum devoluta est, nihil iuris, dominii et proprietatis eisdem principalibus suis vel eorum successoribus ibidem penitus reservando,

provido Blasio Mądry suburbano civitatis Calissiensis et eius legittimis successoribus, per eundem et eius successores in perpetuum habendi, tenendi, possidendi, utifruendi, vendendi, commutandi, dandi, donandi, alienandi et secundum arbitrium suum libere convertendi.

De cuius quidem domus plenaria et sufficienti persolutione dictus plenipotens nomine quo supra principalium suorum praefatorum eundem Blasium Mądry et eius successores quietavit quietatque actu praesenti in perpetuum.

Quae omnia praemissa idem Blasius Mądry pro rato et grato suscipiens, actis praesentibus inscribi petiit et obtinuit. Actum Calissiae ut supra.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 25-26.

Wawrzyniec Suchorski złotnik kaliski jako plenipotent sprzedaje dom spadły po śmierci Jana Grety mieszczanina kaliskiego na rodzeństwo tegoż Grety, tj.: x. Szymona mansjonarza sochaczewskiego, Jakuba kowala ze Strykowa oraz Katarzyny żony Stanisława Fistek ze Strykowa, Błażejowi Mądremu podmieszczaninowi kaliskiemu. Sam zapis kontraktu kupna-sprzedaży został uprzednio wciągnięty do akt wójtowskich kaliskich i – stosownie do ówczesnej praktyki – w akcie powzdania (przeniesienia własności, łac. resignatio), który stanowi niniejszy zapis, nie wzmiankowano postanowień kontraktu, w tym nawet ceny. Dom usytuowany w Kaliszu przy ulicy Żydowskiej, pomiędzy domami kuśnierza Laski i żyda Izaaka Sieradzkiego.

piątek, 25 września 2015

1547 Camblowo Lippie Gorzicze

Camblowo, Lippie, Gorzicze

Venientes nobiles Stanislaus Camblowski suo et Joannis fratris sui germani nominibus, annos quindecim vel citra ut mater asseruit habentis, cavendo de ipsius ratihabitione, et Petrus Camblowski annorum duodecim, habens penes se nobiles Laurentium Camblowski patruum et Lucam {Pyąthkowski} Pawlowiczski awnculum, suos germanos ad infrascripta consentientes, presente nobili Agnete Pawlowiczska relicta olim nobilis Georgii Camblowski et ad infrascripta quantum ad eius reformationem dotalitialem et advitalitialem pertinet similiter consentientes; salvis tamen huiusmodi reformationibus eius [?] prefatis et in vigore permanentibus quantum ad alia bona pertinet, quod prefati Stanislaus ac Petrus ratum susceperint [?] cum prefatis amicis suis, non compulsi etc. totas et integras sortes suas hereditarias villarum et hereditatum Camblowo, Lyppie et Gorzicze in districtu Pisdrensi sitas, suctessionis suae tantum post mortem olim nobilis Mathiae Camblowski patrui eorum germani ad eos jure naturali cum patruis eorum equali sorte devolutas, cum omni jure etc. necnon cum omnibus etc. ita late, longe etc. pro nonaginta marcis peccuniae monetae et numeri Polonicalis, generoso Nicolao Camblowski burgrabio terrestri Pisdrensi patruo suo germano et ipsius successoribus vendiderunt, inscripsit [!] et iuxta terrae consuetudinem inperpetuum resignavit [!] per etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 1v.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
2 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Stanisław Kambłowski w imieniu swoim i rodz. brata Jana, mającego jak zapewnia matka lat 15 lub około, oraz Piotr Kambłowski mający, lat 12 w towarzystwie nob. nob. Wawrzyńca Kambłowskiego stryja i Łukasza Pawłowickiego wuja, rodzonych w obecności nob. Agnieszki Pawłowickiej, wdowy po zm. Jerzym Kambłowskim, części swoje dziedziczne we wsiach Kambłowo, Lipie i Gorzyce w pow. pyzdr. po śmierci zm. nob. Macieja Kambłowskiego ich rodz. stryja, w części równej ze stryjami na nich spadłą, za 90 grzywien gen. Mikołajowi Kambłowskiemu, burgrabiemu pyzdrskiemu stryjowi swojemu rodzonemu sprzedają (f. 1v)

sobota, 4 kwietnia 2015

1668 Oblata transactionis inter olim Blasium Wrzalik et Sowczynskie

Oblata transactionis inter olim Blasium Wrzalik et Sowczynskie

Actum feria quarta post festum sancti Casimiri Confessoris proxima [7 III] 1668.

Ad officium actaque consularia Gostinensia famatorum Andreae Turkan proconsulis, Joannis Lokiewicz, Jacobi Cytacki, Martini Janyszka et Martini Gospodarek consulum personaliter veniens honestus Felix Wrzalik olim Blasii fabriferrarii frater ab utrinque coniunctus obtulit transactionem seu amicabilem concordiam inter olim fratrem suum et Sowczynskich de Crobia occasione domus et horti post olim Reginam consortem fratris sui factam et initam, petens eandem ad acta suscipi et ingrossari. Cuius tenor de verbo ad verbum erat talis.

„Przez śrzodek1 na tę zgodę uproszonych, jako Jego Mości X. Walentego Boleckiego altarysty gostyńskiego, Walentego Kobuszewskiego z jednej a Jego Mością X. Mateuszem Conrattem altarystą także gostyńskim, ućciwymi Janem Bernardinkiem i Sebastianem Buławą z drugi stronej przyjaciół2, stała się pewna i nieodmienna zgoda między stronami, jako Jego Mością X. Jakubem altarystą krobskim, ućciwymi Wawrzyńcem bracią rodzoną Sowczyńskimi per se stawającymi i imieniem ućciwych Marcina Sowczyńskiego brata ciotecznego tychże panów Sowczyńskich, pro cuius ratihabitione sub onere et vadio infrascripto cavent3, siostrzonkami niebosczyce paniej Reginej Kowalki mieszczki gostyński, bratunkami i sukcesorami przyrodzonymi a ućciwym Błażejem Kowalem pomienionej Reginej Kowalki małżonkiem, w ten niżej opisany sposób.

Iż wyży mianowani sukcesorowie za decyzją i komplanacją4 wyży pomienionych przyjaciół [s. 353] prawo swoje przyrodzone in personam5 tegoż pana Błażeja za wzięciem od niego summej sześcidziesiąt złotych, nic sobie ani potomkom swoim nie zachowując ani ekscypując6, transfundują7 dobra po niej pozostałe i wiecznymi czasy wzdają8 i przy odliczeniu summej wyży mianowany księgami gostyńskimi miejskimi9 wzdać obowięzują się.

Która summa na raty dwie płacona ma być, jedna na jarmarczek blisko przyszły10 po Wielkinocy, a druga na święto świętej Małgorzatej [13 VII], bez żadnej dylacyjej11 i prawnych postępków płacone mają być pod zakładem takowyż summej wyży opisanej z obu stron przepadający za niedotrzymaniem tego kontraktu i obowiązku jego w każdym punktcie [!] obserwowanym12.

Działo się w Gostyniu dnia dwudziestego trzeciego marca, w domu sławetnego pana Jakuba Cytackiego, przy obecności wyży mianowanych przyjaciół i innych wielu, roku tysiącznego sześćsetnego sześćdziesiątego siódmego.”

Oblata literarum

„Mnie wielce łaskawy Panie Dziadku!

Winszuję WM. wesołego Alleluja oraz też i zdrowia dobrego, a podług zgody naszej miasto siebie13 posyłam bracią moję rodzoną po złotych trzydzieści, które abyś im WM. raczył wydać. Ja zaś za drugą ratą położoną sam przybędę i kwit zupełny dam. Zatym WM-o Panu Bogu oddaję.

W Krobi, secunda Maii anno 1667.

WM. wszego dobra życzliwy
(-) X. Jakub Sowczyński vicarius, mansionarista et altarista sancti Rochi Confessoris ecclesiae parochialis Crobensis, mp.”


„Roku Pańskiego 1667, dnia wtórego maja zeznawamy tym pisaniem naszym, żeśmy odebrali od pana dziadka Kowala talerów piętnaście14. Na wtórą ratkę zostaje jeszcze złotych piętnaście, które przychodzą na blisko przyszły święty Mateusz w roku 1667 pod przepadkiem tych złotych piętnastu, którychby nie oddano.

(-) Wawrzyniec Pusczyc, mp.”


Or.: Gostyń, Acta proconsule... 1636-1677, czystopis, sygn. I 22, s. 352-353.

1 za pośrednictwem.
2 tj. jednaczy, arbitrów.
3 za których akceptację (co do postanowień tej ugody) ręczą, pod zakładem niżej opisanym.
4 zgodą (z łac. complanatio).
5 na osobę.
6 wyłączając (łac. excipere).
7 przelewają, odstępują (łac. transfundere; stąd słowo „transfer”).
8 przenoszą prawo własności (terminowi temu odpowiada łac. resignare).
9 księgami, tj. poprzez zapis w księdze (naśladownictwo łac. konstrukcji ablativus instrumenti?).
10 tj. najbliższy (kalka z łac. proxime ventura).
11 bez zwłoki (łac. dilatio).
12 tj. przestrzeganym (łac. observandus).
13 zamiast przez siebie, osobiście.
14 W talar liczono wówczas po 3 złp. 15 gr monety dobrej lub 5 złp. (r. 1660) / 7 złp. (1669-1673) monety bieżącej (por. H. Radzikowski: Atlas monet polskich i litewskich od XVI do XVIII wieku, Wydawnictwo Limba, Warszawa 2008).

poniedziałek, 30 marca 2015

1499 Idem [sc. Morawki]

Idem [sc. Morawki]

Venientes nobiles Paulus et Gregorius fratres germani indivisi de Morawki heredes coram domino burgrabio sponte recognoverunt veri, certi et legittimi debiti decem marcarum pecuniarum nobili Barthossio Cuszinski nepoti ipsorum et filio olim nobilis Martini Cuszinski. Quas quidem decem marcas pecuniarum debent et presentibus obligantur prefato Barthossio dare et solvere pro festo sancti Martini ab isto per annum, et tres fertones cum medio census annui ab eisdem decem marcis pro eodem termino sancti Martini sub penis magnis. Si vero pro eodem termino sancti Martini ab isto per annum prefati Paulus et Gregorius de Morawki prefatas decem marcas non solverent, extunc debent et presentibus obligantur ab eisdem decem marcis capitalis pecunie pro quolibet festo sancti Martini post hocidem immediate sequenti prefato Barthossio unam marcam pecuniarum censuare singulis annis usque ad totalem solucionem decem marcarum prefatarum. Et hoc eciam prefati Paulus et Gregorius complere debent ipsi Barthossio nulla occasione ipsum evadendo, neque bello, neque pignore, sub eisdem penis magnis judicialibus. Et super hoc prefatus nobilis Barthossius filius olim Martini de Morawki adiudicatum solvit.


Or.: Kalisz Gr. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1498-1504, k. 142.
Teki Dworzaczka:
Grodzkie i ziemskie > Kalisz > Inskrypcje > XVI wiek
4643 (Nr. 5) 1499
Paweł i Grzegorz, bcia rodzeni, niedzielni, dziedzice z Morawek, winni 10 grz. Bartoszowi Kuszyńskiemu nepotowi ich, s. o. Marcina K. (f. 142)
Acta Castrensia:
Dworzaczek nie tłumaczy słowa nepot (łac. nepos) z uwagi na wielorakość jego znaczeń. Tutaj oznacza ono bratanka, jak wynika z zapisu: http://actacastrensia.blogspot.com/2015/03/1499-morawki.html

środa, 26 listopada 2014

1818 Literae recognitionis legitimi ortus Nicomedis Jezierski

Copia. Kopia.
Ignatius comes Nałęcz de Małoszyn et Raczyno Raczyński, Dei et Apostolicae Sedis gratia princeps archiepiscopus Gnesnensis, legatus natus, ordinum Aquilae Albae, Rubrae et S. Joannis Hierosolymitani eques. Ignacy hrabia Nałęcz z Małoszyna i Raczyna Raczyński, z Bożej i Stolicy Apostolskiej łaski książę arcybiskup gnieźnieński, legat urodzony, kawaler orderów Orła Białego, Czerwonego i św. Jana Jerozolimskiego.
Universis quorum interest significamus, quod cum ob defectum adnotationis in libris metrices baptisatorum ecclesiae parochialis Sanctissimae Trinitatis Gnesnensis ortus ac baptismi Nicodemis [!] Jezierski ad statum ecclesiasticum aspirantis, testes in cancellaria consistorii nostri examinati concorditer recognoverunt praedictum Nicomedem in anno Domini millesimo septingentesimo nonagesimo sexto, die Exaltationis Sanctae Crucis [14 IX] mense Septembri ex parentibus famatis Marianna nata Łominska et Antonio Jęzierski legitimo matrimonio copulatis natum, tertia die eadem natalia proxime sequenti per olim admodum reverendum Maximum Podkowski dictae ecclesiae praepositum, levantibus de sacro fonte famatis Antonio Janowicz et Sophia Cabańska civibus Gnesnensibus, baptisatum fuisse, proinde recognitionem hujusmodi officiose ac juratorie factam vim testimonii libri metrices habere declamus [!], praesentemque declarationem nostram libris memoratae ecclesiae Sanctissimae Trinitatis inscribi volumus. Wszystkim, których to dotyczy, ogłaszamy, jako że z braku w księgach metrykalnych ochrzczonych kościoła parafialnego Świętej Trójcy w Gnieźnie zapisu urodzenia i chrztu Nikodema1 Jezierskiego, który pragnie wstąpić w stan duchowny, świadkowie przepytani w kancelarii konsystorza naszego zgodnie zeznali, iż ów Nikomedes urodził się w roku Pańskim 1796, dnia Podwyższenia Krzyża Świętego [14 IX], we wrześniu, z rodziców sławetnych Marianny urodzonej Łomińskiej i Antoniego Jęzierskiego, związanych prawym małżeństwem, a został ochrzczony trzeciego dnia po tychże narodzinach przez niegdy przewielebnego Maksyma Podkowskiego prepozyta tegoż kościoła, trzymany nad chrzcielnicą przez sławetnych Antoniego Janowicza i Zofię Cabańską mieszczan gnieźnieńskich, przeto zeznaniu temu urzędowo złożonemu i popartemu przysięgą nadajemy moc świadectwa z ksiąg metrykalnych, zaś niniejsze postanowienie nasze rozkazujemy wpisać do ksiąg wspomnianego kościoła Świętej Trójcy.
Datum Gnesnae, die 15ta mensis Aprilis anno Domini 1818. Wydano w Gnieźnie, 15 kwietnia roku Pańskiego 1818.
L. S. L. S.
(-) Martinus Siemienski episcopus Cyrenensis, vicarius et officialis generalis Gnesnensis.
(-) Adamus Chylewski apostolicus et consistorii generalis Gnesnensis notarius.
(-) Marcin Siemieński, biskup cyreński, wikariusz i oficjał generalny gnieźnieński.
(-) Adam Chylewski, notariusz apostolski oraz notariusz konsystorza generalnego gnieźnieńskiego.
Literae recognitionis legitimi ortus Nicomedis Jezierski. Zeznanie prawego urodzenia Nikomedesa Jezierskiego.

Kop.: Metrykalia parafii Gniezno Św. Trójcy, Duplikat ochrzczonych, 1818, APP sygn. 44, s. 8

1 Błąd! W dalszej części dokumentu stosowano imię Nikomedes – z pewnością poprawne, zważywszy na datę chrztu (15 IX przypadało liturgiczne wspomnienie św. Nikomedesa).

wtorek, 11 listopada 2014

1642 Protestatio contra successores primi matrimonii olim Mathiae Barthmąn

Protestatio contra successores primi matrimonii olim Mathiae Barthmąn. Protestacja przeciw sukcesorom niegdy Macieja Bartmana z pierwszego małżeństwa.
Actum die et anno quo supra [17 X 1642]. Zdziałano dnia i roku jak wyżej [17 X 1642].
Coram officio advocatiali Ponecensi <personaliter> comparentes famati Albertus Krolicius et Paulus Dorszyk cives Ponecenses uti tutores Alberti, Jacobi, Annae, Hedvigis et Zophiae, successorum olim Mathiae Barthmąn <civis Ponecensis> ex secundo matrimonio legitimorum assignati et officiose inscripti, protestati sunt in et contra Mathiam et Joannem Barthmąny, tum et contra Albertum Ermur et Mathiam Staniszewski tutores Stanislai minorennis olim Petri Barthmąn civis Ponecensis successoris legitimi. Przed urzędem wójtowskim ponieckim oblicznie stanąwszy sławetni Wojciech Królik i Paweł Dorszyk mieszczanie ponieccy, jako opiekunowie Wojciecha, Jakuba, Anny, Jadwigi i Zofii, prawnych sukcesorów niegdy Macieja Bartmana mieszczanina ponieckiego z drugiego małżeństwa, przydzieleni i urzędowo zatwierdzeni, protestowali się przeciwko Maciejowi i Janowi Bartmanom, jak i przeciwko Wojciechowi Ermurowi i Maciejowi Staniszewskiemu, opiekunom małoletniego Stanisława, prawnego sukcesora niegdy Piotra Bartmana mieszczanina ponieckiego.
Quia ipsi nolunt neque curant facere comportationem in summa mille et septingentorum florenorum monetae et numeri Polonicalis cum aliis supramemoratis cohaeredibus ad id naturalis successionis iure pertinente, videlicet Iż oni odmawiają i zaniedbują rozliczenia się z pozostałymi, wyżej wymienionymi współdziedzicami z sumy 1700 złotych monety i liczby polskiej należnej im z prawa naturalnej sukcesji, mianowicie:
- praefatus Mathias Barthmąn civis Smiglensis in summa mille et quinquaginta florenorum a memorato olim Mathia Barthmąn parente suo acceptorum, - rzeczony Maciej Bartman mieszczanin śmigielski w kwocie 1050 złotych odebranych od wspomnianego niegdy Macieja Bartmana rodzica swego,
- Joannes Barthmąn in ducentis florenis itidem per dictum olim Mathiam Barthmąn patrem ipsius in cista relictorum, - Jan Bartman w kwocie 200 złotych również przez tego niegdy Macieja Bartmana ojca swego w skrzyni mu zostawionych,
- praefati vero Stanislai [s. 287] minorennis tutores in summa quadringentorum et quinquaginta florenorum per olim memoratum Petrum Barthmąn a saepedicto olim Mathia Barthmąn itidem parente suo acceptorum, - rzeczeni zaś opiekunowie małoletniego Stanisława w kwocie 450 złotych odebranych przez niegdy wspomnianego Piotra Bartmana od tylukrotnie wspomnianego niegdy Macieja Bartmana również ojca jego,
facientes praemissa in grave damnum ac praeiudicium aliorum cohaeredum, contra quos omnes et singulos dicti Albertus Krolicius et Paulus Dorszyk tutores solenniter protestati sunt uti protestatur praesentibus, offerentes sese cum ipsis tempore competenti iure acturos. czyniąc to na wielką krzywdę i szkodę pozostałych współdziedziców. Przeciwko im wszystkim i każdemu z osobna rzeczeni Wojciech Królik i Paweł Dorszyk opiekunowie solennie się protestowali, jako i protestują się niniejszym, ofiarując się z nimi w czasie dogodnym prowadzić spór sądowy.

Or.: Akta miasta Poniec, wójtowska, 1637-1646, indukta, APP sygn. I 42, s. 286-287.

poniedziałek, 10 listopada 2014

1642 Hedvigis Rogowiczewa una cum successoribus olim Mathiae Barthmąn bona Finkowskie Mathiae Barthmąn civi Smiglensi vendunt atque resignant

Hedvigis Rogowiczewa una cum successoribus olim Mathiae Barthmąn bona Finkowskie Mathiae Barthmąn civi Smiglensi vendunt atque resignant. Jadwiga Rogowiczowa wraz ze spadkobiercami niegdy Macieja Bartmana dobra Finkowskie Maciejowi Bartmanowi mieszczaninowi śmigielskiemu sprzedaje i rezygnuje.
Actum feria sexta ante festum sancti Lucae Evangelistae [17 X] proxima anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo secundo. [s. 285] Zdziałano w piątek przed świętem św. Łukasza Ewangelisty [17 X] roku Pańskiego 1642.
Coram officio spectabilium Andreae Sztor advocati, Joannis Ciepa, Alberti Krzywinski, Mathaei Szypla, Alberti Ermur et Pauli Dorszyk scabinorum iuratorum oppidi Poniec, bannitum expositum iudicium celebrantium, personaliter comparentes: Przed urzędem zacnie sławetnych Andrzeja Sztor wójta, Jana Ciepa, Wojciecha Krzywińskiego, Mateusza Szypla, Wojciecha Ermur i Pawła Dorszyk ławników przysiężnych miasteczka Ponieca sprawujących sąd gajony stanęli oblicznie:
- honesta Hedvigis Rogowiczewa olim famati Mathiae Barthmąn civis Ponecensis primarum nuptiarum, ad praesens vero famati Pauli Rogowicz incolae Wschowensis secundarum nuptiarum consors legitima, cum personali assistentia eiusdem, ipsa per se et per praefatum Paulum Rogowicz maritum et supremum tutorem suum, - uczciwa Jadwiga Rogowiczowa, niegdy sławetnego Macieja Bartmana mieszczanina ponieckiego pierwszego małżeństwa, natenczas zaś sławetnego Pawła Rogowicza mieszkańca wschowskiego drugiego małżeństwa prawna małżonka w osobistej asystencji tegoż, sama przez się i przez rzeczonego Pawła Rogowicza męża i najwyższego opiekuna swego,
- famati Albertus Ermur et Mathias Staniszewski, Stanislai minorennis olim Petri Barthmąn civis Ponecensis successoris legitimi tutores inscripti et officiose approbati, - sławetni Wojciech Ermur i Maciej Staniszewski, prawnie zapisani i urzędowo zatwierdzeni opiekunowie małoletniego Stanisława, spadkobiercy niegdy Piotra Bartmana mieszczanina ponieckiego,
- famatus Joannes Barthmąn civis Ponecensis ipse per se, - sławetny Jan Bartman mieszczanin poniecki, sam przez się,
- famati Albertus Krolicius et Paulus Dorszyk, Alberti, Jacobi, Annae, Hedwigis et Zophiae, olim praefati Mathiae Barthmąn cum dicta Hedvigi ex secundo coniugii consorte liberorum procreatorum tutores constituti et officiose confirmati, - sławetni Wojciech Królik i Paweł Dorszyk, ustanowieni i urzędowo zatwierdzeni opiekunowie Wojciecha, Jakuba, Anny, Jadwigi i Zofii, dzieci rzeczonego Macieja Bartmana ze wspomnianą Jadwigą żoną z drugiego małżeństwa spłodzonych,
sani mente et corpore existentes, publice, benevole atque verbis expressis recognoverunt uti recognoscunt praesentibus. zdrowi na ciele i umyśle jawnie, dobrowolnie i wyraźnie zeznali, jako i zeznają niniejszym.
Quia omnia et singula bona sua mobilia et immobilia in et circa oppidum Poniec existentia Finkowskie nuncupata, videlicet: Iż oni wszystkie dobra swe ruchome i nieruchome w i około miasteczka Ponieca będące, Finkowskimi zwane, mianowicie:
- Domum in acie fori Ponecensis cum stabulo adiacente penes domum famati Pauli Dorszyk et plateam publicam ab utrinque constitutam cum aliis omnibus aedificiis totaque supellectili ad eandem domum pertinente nempe z kotłem, kadziami, rozmiarami, beczkami y inszymi statkami do piwowarstwa należącymi, z lisztwami, ławami et reliquis ad eandem domum quo vis1 modo spectantibus. - Dom w rogu rynku ponieckiego z przyległą karczmą2, między domem sławetnego Pawła Dorszyka a drogą publiczną, ze wszystkimi innymi zabudowaniami i całym sprzętem do tegoż domu przynależącym, jako to „z kotłem, kadziami, rozmiarami, beczkami y inszymi statkami do piwowarstwa należącymi, z lisztwami, ławami” i pozostałymi do tego domu jakim bądź sposobem należącymi.
- Item agri unam et mediam quartam cum prato adiacente inter agros Pauli Tygiel et Nicolai Zięba ab utrinque versus viam quae ducit ad villam Dzięczyna iacentem. - Także półtora ćwierci roli z przyległą łąką, położone między rolami Pawła Tygiel i Mikołaja Zięba ku drodze, co wiedzie do wsi Dzięczyna.
- Item hortum inter hortos Andreae Sztor et successorum olim Gregorii Kucyk alias Gryndal partibus ab utrisque iacentem. Item agros vulgari nomine Żebraczki nuncupatos et prata eisdem agris adiacentia. - Także ogród leżący między ogrodami Andrzeja Sztor i spadkobierców niegdy Grzegorza Kucyk czyli Gryndal. Także role pospolicie zwane Żebraczkami i łąki do nich przyległe.
- Item praedium et hortum dicto praedio contiguum inter praedia Annae Klockowa et Martini Rudkalik utrinque constituta. - Także folwark i ogród z nim graniczący, między folwarkami Anny Klockowej i Marcina Rudkalik.
- Item alterum praedium atque horreum inter viam publicam Wratislawiam versus ducentem et praedium successorum olim Zachariae Mithmąn in longa platea situm - Także drugi folwark i stodołę między drogą publiczną do Wrocławia wiodącą a folwarkiem spadkobierców niegdy Zachariasza Mitmana, w ulicy Długiej
cum totali recensitorum bonorum haereditate, omnibusque ad ipsa pertinentibus et quovis modo spectantibus, nihil iuris, dominii, proprietatis1 et quorumvis usufructuum, dicta Hedvigis Rogowiczewa et memoratus Joannes Barthmąn pro se et successoribus suis, praenominati [s. 286] vero tutores pro praedictis Stanislao, Alberto, Jacobo, Anna, Hedvigi et Zophia, legitimis quibusvis successoribus reservando seu excipiendo, ita late, longe et circumferentialiter prout ab antiquo limitibus circumscripta sunt, z wszelkim wyliczonych tu dóbr dziedzictwem, wszystkimi do nich przyległościami i jakimi bądź przynależnościami, niczego z prawa, władztwa, własności i użytkowania – rzeczona Jadwiga Rogowiczowa i wspomniany Jan Bartman za siebie i za spadkobierców swoich, wyżej zaś wymienieni opiekunowie za rzeczonych Stanisława, Wojciecha, Jakuba, Annę, Jadwigę i Zofię – na rzecz jakich bądź prawnych spadkobierców zastrzegając czy wyłączając, tak wzdłuż, wszerz i wokół, jako od dawna w granicach wyznaczone zostają,
famato Mathiae Barthmąn ad praesens civi Smiglensi et eius successoribus pro summa trium millium septingentorum et quinquaginta florenorum Polonicalium, grossis triginta sigillatim computando, paratarum et manualiter levatarum pecuniarum vendiderunt et iudicialiter resignaverunt, cum omni iure, dominio, proprietate ac titulo haereditario, perpetue et in aevum tenendi, possidendi, alienandi, donandi, commutandi, vendendi et in usus beneplacitos convertendi. Ex qua summa trium millium septingentorum et quinquaginta florenorum levata atque in effectu percepta saepedictis [!] venditores emptorem temporibus perpetuis quietaverunt. sławetnemu Maciejowi Bartmanowi natenczas mieszczaninowi śmigielskiemu i jego spadkobiercom za sumę 3750 złotych polskich, w każdy groszy 30 rachując, w gotowiźnie wręczonych, sprzedali i sądownie zrezygnowali, wraz z całym prawem, władztwem, własnością i tytułem dziedzicznym, wieczyście i na zawsze ku trzymaniu, posiadaniu, przelewaniu, darowaniu, zamianie, sprzedaży i obracaniu na swój pożytek podług upodobania. Z której to sumy 3750 złotych odebranej i rzeczywiście przyjętej tylukrotnie tu wspominani sprzedawcy nabywcę czasy wiecznymi skwitowali.
Et iam ex nunc memorati venditores supradicto emptori dederunt realem intromissionem et actualem possessionem in praenominata bona atque eorum haereditatem totalem per dominum advocatum et scabinos judicio praesidentes. Tenebunturque praefati venditores suis cum successoribus praedictum emptorem et successores eius tueri, defendere, evincere et eliberare ab omni impetitione iuridica toties quoties opus fuerit. I zaraz udzielili temuż nabywcy wspomniani sprzedawcy rzeczywistej intromisji i faktycznego wprowadzenia w posiadanie rzeczonych dóbr i ich zupełnego dziedzictwa, przez wójta i ławników w sądzie zasiadających. Zostają też wspomniani sprzedawcy wraz ze swymi spadkobiercami zobowiązani, by rzeczonego nabywcę i spadkobierców jego bronili, wybawiali, ratowali i uwalniali od wszelkich roszczeń sądowych ilekroć zajdzie potrzeba.
Quae venditio et resignatio admissa est et confirmata habere vim et robur perpetuae firmitatis in omnibus et singulis punctis, clausulis et articulis suis de forma iuris. Super quo memoriale persolutum. Która to sprzedaż i rezygnacja dopuszczona i zatwierdzona została jako mająca wieczystą moc prawną we wszystkich punktach, klauzulach i artykułach swych z przepisu prawa. Od czego opłacono pamiętne.

Or.: Akta miasta Poniec, wójtowska, 1637-1646, indukta, APP sygn. I 42, s. 284-286.
1 finalne „s” pisane z zamachem można pomylić z „c”.
2 bądź: stajnią.

wtorek, 4 listopada 2014

1799 Connotatio sepulturae in cemeterio majori Lesnensi

Anno Domini 1763 mense Aprili mortuus est honestus Joannes Grygler civis Lesnensis, ferrifaber, annorum circiter 70, viduus, munitus omnibus sacramentis, sepultus in cemeterio majori ad meridiem. Cujus sepultura non reperitur in libris per ignem combustis anno 1790, sed cives fide digni memores mortis ejus annunciaverunt annum et mensem <locumque> sepulchri {sepulchrumque} in cemeterio demonstraverunt. Quorum testimonium in librum mortuorum ecclesiae parochialis Lesnensis inscriptum est, necnon manibus eorum annotatum propriis, me praesente, fuit, Nicolao Aloysio Jankiewicz praeposito Lesnensi anno 1799, 28 Augusti. Roku Pańskiego 1763, w kwietniu, zmarł uczciwy Jan Grygler, mieszczanin leszczyński, kowal, lat około 70, wdowiec, opatrzony wszystkimi sakramentami, pochowany na cmentarzu wielkim ku południu. Jego aktu zgonu brak w księgach spalonych w pożarze roku 1790, lecz wiarygodni mieszczanie pamiętający jego śmierć oznajmili [jej] rok i miesiąc oraz wskazali miejsce pochówku na cmentarzu. Ich oświadczenie zostało zapisane w księdze zmarłych kościoła parafialnego leszczyńskiego i podpisane ich własnymi rękoma w obecności mojej, Mikołaja Alojzego Jankiewicza, prepozyta leszczyńskiego1 roku 1799, 28 sierpnia.
(-) Friedrich Gottlob Schau, Bürger, Huff- und Waffenschmiedt. (-) Fryderyk Gottlob Schau, mieszczanin, kowal podków i płatnerz.

Or.: Metrykalia parafii Leszno, Liber mortuorum, 1719-1813, AAP sygn. PM 151/05, s. 107.
Uw.: Zapis umieszczony pod metryką z 16 I 1762. Po nim w księdze zmarłych następuje luka obejmująca lata 1762-1768.

1 Proboszcz leszczyński w latach 1798-1812 (K. Kaczmarek et al., Dzieje Parafii św. Mikołaja w Lesznie, wyd. Leszno, 1995).

wtorek, 28 października 2014

1814 Dorothea Browarna de villa Turow parochie Chotoviensis contra profugum maritum Casimirum Browarny

[...] Browarna de villa Turow parochie Chotoviensis contra profugum maritum Casimirum Browarny. [...] [Dorota] Browarna ze wsi Turów parafii chotowskiej przeciwko zbiegłemu mężowi Kazimierzowi Browarnemu.
Judicium consistorii generalis curiae celsissimi principis archiepiscopi Gnesnensis resolvit. Sąd konsystorza generalnego kurii najczcigodniejszego księcia arcybiskupa gnieźnieńskiego postanowił.
Posse dictam Dorotheam ad ineunda alia vota conjugalia admitti, idque ex sequentibus motivis. Iż można rzeczoną Dorotę dopuścić do zawarcia kolejnego małżeństwa, a to z następujących pobudek.
Ad postulationem dictae Dorotheae Browarna, sub die 1-ma Decembris p(raeterito) a(nno) 1813 indictae sunt ex officio praesenti edictales per ecclesias territorii Vielunensis ad inquirendum et sciscitandum de loco commorationis, existentia in vivis vel morte praefati Casimiri Browarny. Ejusmodi edictales tractu plurium septimanarum ex suggestibus ecclesiarum publicabantur, tamen nullum vestigium adinventum, nullaque notitia de eodem profugo Browarny est detecta. Imo testes fide digni per quaerulantem Dorotheam in loco Vieluń die 24 Maji anno currenti inducti, Blasius Kopydłowski et Lucas Kęczka, uterque de villa eadem Turow asserunt, quod tam ipsimet, quam permulti alii ejusdem villae incolae absolvendo itinera in diversa Regni departamenta ubique, tam in proximioribus, quam remotioribus locis, ac usque circa Posnaniam, Varsaviam, Cracoviam inquirebant dictum profugum Browarny, at paenitus de eo nihil sciscitari poterant. Insuper iidem duo testes sub fide juramenti fatentur, dictum Casimirum Browarny fuisse continuo valetudinarium, pallidum ac exsanguem, probabileque jam mortem oppetiisse. Na wniosek rzeczonej Doroty Browarnej, dnia 1 grudnia ub. r. 1813 z urzędu niniejszego rozesłano po kościołach terytorium wieluńskiego1 ogłoszenie celem odszukania miejsca pobytu i stwierdzenia życia lub śmierci rzeczonego Kazimierza Browarnego. Ogłoszenie to podawano do wiadomości z ambon kościelnych przez szereg tygodni, jednak nie znalazł się żaden ślad i nie wykryto żadnej informacji o tymże zbiegłym Browarnym. Owszem, wiarygodni świadkowie stawieni przez wnoszącą skargę Dorotę na miejscu w Wieluniu dnia 24 maja roku bieżącego, Błażej Kopydłowski i Łukasz Kęczka, obaj z tejże wsi Turów, stwierdzili, iż nie tylko oni osobiście, ale również wielu innych mieszkańców tejże wsi, podróżując po różnych departamentach2 Królestwa [!] i tam, w miejscach bliżej i dalej położonych, aż do Poznania, Warszawy i Krakowa szukało wspomnianego Browarnego, lecz nie zdołało uzyskać żadnej o nim informacji. Ponadto ci dwaj świadkowie pod przysięgą zeznali, iż rzeczony Browarny był ciągle chory, blady i słaby, i że prawdopodobnie już umarł.
Nam cum nisi ex hac levi permoventia, uxorem ac domum deseruerit, quod quadam vice, dum circa [s. 6] collect[...] [...] [...]enuebat[...] [...]rari, vapulaverat a patre. Cum vero et suus pater, quem timeret, jam sit mortuus, et amor domus, cognatorum, uxoris ac terrae natalis illum ad reditum trahere debuerat, tamen tam longo tempore, spatio nempe decem annorum non redit, praesagium est, quod nunquam redibit, et interea pars innocens frustratur jure suo. Jednak z tak błahej pobudki nie opuściłby żony i domu, gdyby pewnego razu, gdy podczas zbiorów [?] [...], [nie?] został skarcony przez ojca. Ale jego ojciec, którego się lękał, już nie żyje, umiłowanie więc domu, krewnych, żony i ziemi rodzinnej powinno go było pociągnąć do powrotu. On jednak tyle już czasu, mianowicie od 10 lat nie wraca i zachodzi podejrzenie, iż nigdy nie wróci, a tymczasem odwleka się sprawa [ze szkodą dla] strony niewinnej.
Itaque ex his praemissis licet inferre non absque fundamento, profugum Browarny, aut prae debili valetudine praesertim uti impos laboris, unde victum tolleraret, brevi post discessum obiisse, et ideo tam diu nullam de eo notitiam dari, aut hoc turbulento tempore raptus ad milites qua juvenis, vel in aliquo praelio, vel etiam lassatus militaribus fatigationibus interiit, unde non inaequum esset quaerulanti Dorotheae Browarna facultatem transeundi ad alia vota conjugalia (nihilominus sine praejudicio prioris mariti inquantum superstitis et quandocumque redeuntis) impertiri, prout praesentibus impertitur. In quorum fidem etc. Zatem z powyższych można mniemać nie bez podstaw, iż zbiegły Browarny albo z powodu słabego zdrowia, zwłaszcza jako niezdolny do pracy, nie mając się jak utrzymać, krótko po odejściu zmarł i dlatego po tak długich poszukiwaniach nie udało się uzyskać o nim wieści, albo w tych burzliwych czasach wzięty za młodu do wojska zmarł czy to w bitwie, czy też wycieńczony trudami służby wojskowej. Stąd nic nie stoi na przeszkodzie, by wnoszącej skargę Dorocie Browarnej udzielono zgody na zawarcie drugiego małżeństwa (jednak bez szkody dla pierwszego męża, gdyby przeżył i kiedyś wrócił), jako też niniejszym się jej udziela. Dla czego wiary itd.
Datum Lovicii die decima mensis Junii anno Domini 1814. Wydano w Łowiczu, 10 czerwca roku Pańskiego 1814.
(-) Theodorus Wiesiołowski canonicus Lovicensis, causarum curiae L. C. Illustrissimae [?] judex surrogatus. (-) Teodor Wiesiołowski kanonik łowicki, spraw dworu [...] sędzia surogat.
Or.: Metryki parafii Chotów, Akta obeymuiące niektóre dowody..., 1813-1907, s. 5-6.
Uw.: Górny brzeg karty postrzępiony, ubytek tekstu.

1 terytorium wieluńskie - jednostka organizacyjna archidiecezji gnieźnieńskiej, obejmująca trzy dekanaty: krzepicki, rudzki i wieruszowski.
2 departament – jednostka podziału administracyjnego Księstwa Warszawskiego. W latach 1809-1815 dzieliło się ono na 10 departamentów.

sobota, 18 października 2014

1792 Mutatio nominis

Woszczkow. Woszczków.
Anno Domini 1792 die 10 Aprilis ego Mathaeus Żychlewicz commendarius Niepartensis baptisavi infantem cui impositum est nomen Adalbertus, attamen reversi dommum [!] cum infante primum cognoverunt parentes, quod sit filia et mutatum est ei nomen et impositum Marianna parentum legitimorum, patris nempe [s. 227] Mathiae Pokładczak famuli de Woszczkowo et Apoloniae consortis ejusdem. Patrini fuere Nicolaus Żurek inquilinus de Konary et Marianna Radojewska tabernatrix Woszczkoviensis. Roku Pańskiego 1792, dnia 10 kwietnia ja Mateusz Żychlewicz komendarz nieparcki ochrzciłem dziecię, któremu nadano imię Wojciech. Jednak powróciwszy do domu z dzieckiem, zaraz dostrzegli rodzice, iż jest to córka i zmieniono mu imię, i nadano imię Marianna. Z rodziców prawnych, to jest z ojca Macieja Pokładczaka, parobka z Woszczkowa i Apolonii jego małżonki. Chrzestnymi byli Mikołaj Żurek komornik z Konarów i Marianna Radojewska karczmarka woszczkowska.

Or.: Księgi metrykalne parafii Niepart, Liber baptisatorum..., 1751-1796, AAP sygn. PM 188/03, s. 226-227.

środa, 24 września 2014

1772 Facultas convolandi ad alia vota

Anno Domini millesimo septingentesimo septuagesimo secundo [?], die vero Veneris decima mensis Julii. Roku Pańskiego 1772, dnia Wenus1, 10 lipca.
Coram perillustri et reverendissimo domino Joanne Krall U. J. D., canonico cathedrali, judice surrogato Posnaniensi comparens personaliter nobilis Valentinus Salkowski notarius apostolicus, famatae Veronicae de Stulpinskie Wabrowa civissae Sarnoviensis actricis principalis plenipotens, in termino ex literis edicti publici ab officio praesenti in et contra famatum Martinum Waber oppidanum Sarnoviensem ab annis novem profugum emanatis legitime per ecclesias decanatuum Crobensis, Vschovensis et Sremensis via cursoria expeditis, executis et publicatis proveniente, contumaciam ejusdem famati Waber citati quatenus non comparentis nec terminum hodiernum attentantis accusavit, in cujus talem contumaciam productis testimoniis et attestatis fide dignis petiit suae principali ad alia vota convolandi facultatem dari et concedi. Przed prześwietnym i najprzewielebniejszym księdzem Janem Krall, doktorem praw obojga, kanonikiem katedralnym, sędzią surogatem poznańskim stanął osobiście szlachetny Walenty Salkowski notariusz apostolski, plenipotent sławetnej Weroniki ze Stulpińskich Wabrowej mieszczki sarnowskiej, głównej powódki, na terminie wynikłym z pisma publicznego zarządzenia niniejszego urzędu wydanego przeciwko sławetnemu Marcinowi Waber mieszczaninowi sarnowskiemu, zbiegłemu 9 lat temu. Pismo to rozesłano i ogłoszono przez doręczycieli sądowych po kościołach dekanatów: krobskiego, wschowskiego i śremskiego. Na tymże terminie dzisiejszym ów plenipotent zarzucił kontumację temuż sławetnemu Waberowi, pozwanemu, który nie stawił się ani nie zakwestionował terminu dzisiejszego, wobec której to kontumacji, po przedłożeniu wiarygodnych świadectw i zeznań wniósł o udzielenie powódce zgody na wejście w nowy związek małżeński2.
Et perillustris ac reverendissimus dominus judex surrogatus Posnaniensis supramemoratus in termino hodierno ex edictis publicis ab officio praesenti emanatis, per ecclesias decanatuum Crobensis, Vschovensis et Sremensis legitime publicatis et executis, prout in connotatione processus emanati continetur proveniente, visis et lectis testimoniis et attestatis fide dignis in causa praesenti productis, illisque bene perpensis et trutinatis, ex quibus luculenter patet et demonstratum est famatum Martinum Waber immemorem juramenti circa matrimonium in anno millesimo septingentesimo sexagesimo secundo die duodecima mensis Octobris in ecclesia parochiali Sarnoviensi [s. 303], prout documento ex libris metrices copulatorum ejusdem ecclesiae deducitur, contractum praestiti seque [?] immediate anno contractis variis debitis a creditoribus, ab actrice consorte sua recessisse, eandemque deseruisse. A prześwietny i najprzewielebniejszy ksiądz sędzia surogat poznański wyżej wspomniany, na terminie dzisiejszym wynikłym z publicznego zarządzenia wydanego przez urząd niniejszy, zgodnie z prawem rozesłanego i ogłoszonego po kościołach dekanatów krobskiego, wschowskiego i śremskiego, jak to zawarto w dokumentacji wytoczonego procesu, po zapoznaniu się ze świadectwami i wiarygodnymi zeznaniami przedłożonymi w sprawie niniejszej oraz ich dokładnym roztrząśnieniu i rozważeniu, z których to jasno wynika i widomym się stało, iż sławetny Marcin Waber, niepomny na przysięgę złożoną przy zawarciu małżeństwa w roku 1762, dnia 12 października w kościele parafialnym w Sarnowie, jak wynika z dokumentu z ksiąg metrykalnych zaślubionych tegoż kościoła3, zaraz następnego roku, zaciągnąwszy różnych długów u wierzycieli, od małżonki swojej odstąpił i tęż opuścił.
Quem licet actrix serio extra limites Regni per subordinatas personas quaerere curavit, nullum tamen hactenus vestigium utrum superstes existat post seriam indagationem factam haberi potest, exindeque diuturnae absentiae mors praerecensiti Martini Waber facile praesumenda venit. Choć powódka za pośrednictwem różnych osób z wielkim staraniem usiłowała go odnaleźć poza granicami Królestwa, to jednak dotąd po starannych poszukiwaniach nie udało się jej znaleźć śladu potwierdzającego, że żyje, skąd przy długiej nieobecności wspomnianego Marcina Waber łatwo domniemywa się jego śmierć.
Proinde inhaerendo praemissis motivis, tum bullae pontificiae, consideratoque periculo incontinentiae mulieris, suprafatae Veronicae de Stulpinskie ad alia vota convolandi, matrimoniumque cum quopiam alio, praemissis tribus bannis diebus dominicis sese immediate sequentibus publicatis [?] <vel saltim una denuntiatio die festo fiat et super duabus ex rationibus ad mentem Concilii Tridentini dispensat>, contrahendi /: salvo regressu ad Martinum priorem maritum in casu reditus :/ facultatem dedit et concessit, prout dat et concedit decreti praesentis vigore ad praemissa mediante. Zatem w nawiązaniu do powyższych przesłanek oraz bulli papieskiej4, biorąc pod uwagę ryzyko niewstrzemięźliwości niewiasty, [sędzia] udzielił, jako też mocą niniejszego dekretu udziela wyżej wzmiankowanej Weronice ze Stulpińskich zgody na wstąpienie w nowy związek małżeński z kimkolwiek innym, po ogłoszeniu trzech zapowiedzi w kolejne niedziele lub przynajmniej jednej zapowiedzi w święto przy dyspensie od dwóch [pozostałych] z przyczyn określonych w uchwałach Soboru Trydenckiego /: z zastrzeżeniem powrotu do Marcina, pierwszego męża, gdyby wrócił :/
Praesente me Francisco Grochowski ecclesiarum cathedralis poenitentiario, collegiatae B. M. V. in summo praeposito, divae Mariae Magdalenae primicerio, apostolico et consistorii generalis Posnaniensis actuario notario. W obecności mojej, Franciszka Grochowskiego, penitencjarza kościoła katedralnego, prepozyta kolegiaty NMP in summo, primiceriusza [kościoła] świętej Marii Magdaleny, notariusza apostolskiego i pisarza aktowego konsystorza generalnego poznańskiego.
Ex actis consistorii generalis Posnaniensis extractum et sigillo perillustris et reverendissimi domini Stephani Rola Skrzebowski archidiaconi Pscevensis, vicarii in spiritualibus et officialis generalis Posnaniensis communitum [?]. Z akt konsystorza generalnego poznańskiego wyciągnięte i pieczęcią prześwietnego i najprzewielebniejszego księdza Stefana Rola Skrzebowskiego archidiakona pszczewskiego, wikariusza in spiritualibus i oficjała generalnego poznańskiego opatrzone.
(-) Franciscus Grochowski apostolicus et consistorii generalis Posnaniensis causarum actuarius notarius. (-) Franciszek Grochowski, notariusz apostolski i pisarz aktowy konsystorza poznańskiego.

Kop.: Parafia Sarnowa, Liber mortuorum ab anno 1744, AAP sygn. PM 263/01, s. 302-303.
Uw.: Ostatnia cyfra roku wystawienia dokumentu jest nieczytelna. W dekadzie 1770-1779 dzień 10 lipca przypadał w piątek w latach 1772 i 1778. Ponieważ odpis dokumentu opatrzono – jak głosi adnotacja – pieczęcią oficjała generalnego Stefana Skrzebowskiego zmarłego w roku 1775, jako rok jego wystawienia przyjmujemy rok 1772.

Wyrok konsystorza poznańskiego zezwalający na drugi ślub z powodu uznania za zmarłego pierwszego małżonka. Weronika Wabrowa skorzystała z niego 25 lipca tegoż roku, kiedy to odbył się jej ślub z Andrzejem Chocieszyńskim, organistą z Dolska. W metryce tego ślubu (Liber copulatorum ab anno 1744, s. 236) określona jako vidua (wdowa).

1 Dzień Wenus (łac. dies Veneris) – nazwa piątku w tradycji grecko-rzymskiej.
2 Dosłownie: by mogła pospieszyć na drugi ślub.
3 Liber copulatorum ab anno 1744, s. 219.
4 Bulla papieża Leona X Sacrosanctae universalis Ecclesiae wydana dla Czech, Polski i Węgier 9 VIII 1515. Pozwoliła biskupom i ich oficjałom udzielać zezwoleń na ślub i uprawniać (legitymizować) dzieci zrodzone, gdy wieść ogólna niesie lub uczą słuszne domysły, że drugi małżonek nie żyje. Powołuje się na nią inny wyrok konsystorza poznańskiego w podobnej sprawie: wpis.