Pokazywanie postów oznaczonych etykietą wyrok skazujący. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą wyrok skazujący. Pokaż wszystkie posty

środa, 16 września 2015

1604 Zbikowski in lucro condtus

Zbikowski in lucro condemnatus

In termino hodierno ex vi limitationis in diem hodiernam legitime incidente et proveniente generosa Barbara de Korzkwy nobilis olim Joannis Skrzipinski primum, ad praesens vero generosi Chrisostomi Bielawski consors legitima, cum assistentia eiusdem mariti sui uti tutoris coniugalis ac supremi, actrix, nobilem Jacobum Zbikowski nobilis olim Joannis Zbikowski filium ad judicium praesens terrestre [k. 217v] Calissiense secundo post poenam contumaciae citatum pro eo. Quia ille florenos triginta, quemlibet per grossos triginta computando, pecuniae Polonicalis consuetae, nomine ipsius apud laboriosum Albertum Jadamczik de Wola effideiussos ipsi ad manus pro necessitate illius traditos multotiesque verbo nobili ac militari per eum solvi promissos eidem actrici ac creditori praedicto Alberto Jadamczik solvere non vult neque curat, pensae ad alios triginta florenos pecuniae Polonicalis damnique totidem, limitatione ipsa de praemissis latius canente.

Per honestum Stanislaum de Srzem ministerialem terrestrem totius Regni judicio astantem quater de iuris forma ad judicium praesens clamato, non tamen per se nec per suum legitimum procuratorem comparentem, imo contumacem existentem, prout hoc ministerialis praefatus ius reddens et restituens coram eodem judicio ita esse recognovit, in lucro eiusdem suae totius et integrae causae suprascriptae admittente judicio eodem iudicialiter condemnavit iurique memoriale solvit.


Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 217-217v.

W sprawie Barbary de Korzkwy wd. po Janie Skrzypińskim a teraz ż. Chryzostoma Bielawskiego, powódki, p-ko Jakubowi Żbikowskiemu s. olim Jana, o spłatę 30 złp. poręczonych u pracowitego Wojciecha Jadamczyka z Woli – wobec dwukrotnego nie stawienia się na rozprawie wyrok na korzyść powódki.

sobota, 26 kwietnia 2014

1776 Oraczeskiego Condemnatio

Actum Grodzisci Feria Quinta post Festum Sanctae Margarethae V. et M. proxima, die scilicet 17ma mensis Julii AD 1776

Oraczeskiego Condemnatio

Quandoquidem Famatus Joannes Oraczeski Civis Grodziscensis ad Instantiam Instigatoris utriusque Officii Grodziscensis ex munere suo agentis Actoris, occasione laesionis Spectabilium Proconsulis ac Consortis Ejus in Domo Eorum contra omne fas et observantiam Jurisdictionis suae cum Scandalo totius plebis peractae, Citatus ad trinas Citationes unam Literalem alteras verbales ex temera sui Contumacia terminos in praefixis Citationibus expressos non attentavit neque in Judicio ad acclamationem per Bedellum Civitatis Causae sibi intentatae comparuit, quinimo ob postpositionem Judicii se sistere nequivit,

ideo Judicium utriusque Officii Grodziscensis attenta Instantia actoris, Citati vero temera Contumacia considerata, ob quam Decreta trina Contumacialia super se obtinuit, Eundem Citatum Contumacem peremptorie tertio pronunciavit, Eumque uti rebellem Juri? et inobedientem Jurisdictionis suae captivandum decrevit, quatenus per Familiam Civilem ubivis locorum captivetur et carceri intrudatur, ut ad proposita suae illicitae actionis directe futuro in termino ex carcere respondere queat mandavit.


Grodzisk Wlkp., radziecka 1771-1780, sygn. 1525, f. 181

Wraz z wydaniem trzeciego dekretu kontumacji w sprawie o znieważenie (laesio) Burmistrzostwa w ich domu przy zgorszeniu ludu, sąd rozkazuje pozwanego schwytać i wtrącić do więzienia, by stamtąd odpowiadał.