Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Poznań wójtowskie. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Poznań wójtowskie. Pokaż wszystkie posty

poniedziałek, 26 października 2015

1595 MM. Ruszoczkie plenipotentem inscribunt

Anno Domini millessimo quingentessimo nonagessimo quinto, die vero 29 Decembris, coram offitio dominorum proconsulis et consulum oppidi Cazimierz videlicet Mathiae pellificis proconsulis, Andreae vero Dubiel, Martini Matiska, Jacobi Mierzich, Thomae Medro consulum etc.

Constituta personaliter magnifica domina Catherina de Ruszocice, magnifici olim domini Nicolai Ruszoczky castellani Biechowiensis filia, magnifici vero olim domini Gregorii Krethkowski palatini Brzestensis relicta vidua, sana mente ac libera per omnia existens, habens circa se nobilem Joannem Gorynsky tutorem ad actum presentem assumptum, palam, publice, libere et per expressum recognovit.

Quia omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constitutus [!] et solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in judicio bannito ordinario civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult habere expressum,

ad resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis suae heraeditariae et quovis modo se concernentis domus et eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!] in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus in dicto claustro ordinis sancti Francisci nunc et pro tempore existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et proprietate sortis praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et successoribus suis ibidem reservando [s. 88], ita late et circumferentialiter, prout ea sors hereditaria et quovis alio modo se concernens domus et eius attinentiarum se extendit, et prout eandem ipsamet habuit, tenuit et possedit,

tum ad alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae usus et styllus fori illius postulare videbitur in forma sufficientissima, promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem suum in praemissis acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata se esse habitura perpetuo.

Similiter ad hoc ipsum offitium anno, die quibus supra constitutus personaliter magnificus dominus Stanislaus Ruszocky castellanus Szathecensis [!], magnifici olim Nicolai Russoczky filius, sanus ac liber per omnia existens palam, publice, libere et per expressum recognovit.

Quia omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constituit et solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in iudicio bannito ordinario civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult habere expressum,

ad resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis suae heraeditariae et quovis alio modo se concernentis domus et eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!] in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus in dicto claustro ordinis [s. 89] sancti Francisci nunc et pro tempore existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et proprietate sortis praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et successoribus suis ibidem reservando, ita late et circumferentialiter, prout ea sors hereditaria et quovis modo se concernens domus praedictae et eius attinentiarum se extendit, et prout eam ipsemet habuit, tenuit et possedit,

tum alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae usus et styllus fori illius postulare videbitur in forma sufficientissima, promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem suum in praemissis acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata se esse habiturum perpetuo.

Praesentibus nobilibus Stanislao Woliczky, Jacobo Przepełkowsky, Wenceslao Komorniczky et aliis quam plurimis fide dignis.


Or.: Kazimierz Biskupi radziecka, 1588-1620, indukta, AGAD sygn. 1, s. 87-89.

MD. Katarzyna z Rusocic wd. po Grzegorzu Kretkowskim wojewodzie brzeskim oraz MD. Stanisław Rusocki kasztelan santocki, córka i syn MD. olim Mikołaja Rusockiego kasztelana biechowskiego, wybierają na swego plenipotenta najstarszego ławnika natenczas zasiadającego w sądzie miasta Poznania. Plenipotencja uprawnia do wieczystego powzdania przed sądem gajonym poznańskim działów dziedzicznych ich domu wraz z przyległościami klasztorowi franciszkanek w Poznaniu na przedmieściu. Dom stoi z jednej strony w sąsiedztwie tegoż klasztoru, z drugiej strony przy ogrodzie Jakuba Kostrzewy konwisarza (cantrifusor).

piątek, 8 sierpnia 2014

1589 Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis

Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis.

Actum in Lwowek feria sexta post festum sancti Andreae Apostoli [1 XII] anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono.

Coram famato advocato et scabinis juratis oppidi Lwowek bannitto in judicio residentibus comparens personaliter magnificus Martinus Ostrorog Lwowski castellanus Camenensis, dominus suus haereditarius, non compulsus nec coactus, imo sponte, libere ac manifeste recognovit praesentibusque recognoscit.

Quia fecit ac sollemniter iuxta straepitum iuris1 constituit ac legittimae ordinavit famatum Laurencium apocatorium seu aromatorium civem Posnaniensem in suum verum ac legittimum plenipotentem loco sui, ad suscipiendam inscriptionem eviternam sive perpetuam domus lapideae <Posnaniae in platea Iudaica penes posticum domus lapideae> famati Martini Stam aurificis civis Posnaniensis vicinaliter sitam [!]2, coram spectabili domino advocato et scabinis juratis civitatis Posnaniensis a veris ac legittimis plenipotentibus videlicet a spectabili domino Mathia Chorinski consule Posaniensi [!] nec non a famato Alberto Vielichowski sarctore, civium Posnaniensium [!!]3 uti legittimorum plenipotentum [!!]3 a veris ac legittimis dominis seu possessoribus praefatae domus lapideae Posnaniae situate, prout inscriptio seu certus contractus coram spectabili consulatu civitatis Posnaniensis, de data et actu feria quinta ante [?] festum divae Mariae Magdalenae [20 VII] proxima anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono de praemissis latius testatur, certo omnia promitens ac pro rato, grato suscipiens quicquid per praefatum suum plenipotentem factum ac constitutum fuerit.



Źródło: Lwówek, wójtowskie, Volumen in se continens inscriptiones..., 1588-1604, APP sygn. I 7, protokół, s. 32

1 iuxta strepitum iuris – podług litery (dosł. brzmienia, dźwięku) prawa.
2 powinno być: sitae (dopełniacz!).
3 Skryba przestał na chwilę myśleć po łacinie, w miejsce ablatiwu stosuje genitiw (dopełniacz: od kogo?). Poprawnie: civibus Posnaniensibus, uti legittimis plenipotentibus; zresztą o tym, że są plenipotentami, pisał już wyżej.

Marcin Ostroróg-Lwowski z Ostroroga (ok. 1550 – 1590), kasztelan kamieński (Kamień Krajeński), dziedzic Lwówka, zawarł był 20 lipca kontrakt na kamienicę położoną w Poznaniu przy ulicy Żydowskiej, z tyłu kamienicy Marcina Stam złotnika. Teraz ustanawia aptekarza Wawrzyńca, mieszczanina poznańskiego, swoim plenipotentem w sprawie odbioru zapisu wieczystego na tę kamienicę, który zgodnie z postanowieniem kontraktu przyjmie przed urzędem wójtowskim w Poznaniu od ustanowionych przez właścicieli kamienicy plenipotentów: Macieja Choryńskiego rajcy oraz Wojciecha Wielichowskiego krawca, mieszczan poznańskich.

sobota, 2 sierpnia 2014

1628 Plenipotentia Lescziny y Franciszka

Plenipotentia Lescziny y Franciszka.

Przed urzędem sławnego pana Stephana Aptekarza wuita grodziskiego oblicznie stanąwszy sławny Gregier Kwarta mieszczanin poznanski, vigore plenipotentiae sibi ab honesta Dorothea Kresichlebowna coram officio advocatiali Posnaniensi concessae et coram officio praesenti commonstratae constituit in omni meliori modo et forma in locum suum famatos viros Franciscum organarium et Albertum Leszczyna cives Grodziscenses plenipotentes et mandatarios suos, ad promovendas causas et prosequendas actiones cum tutoribus praefatae uxoris suae ex quacunque caussa sibi insidentes, promittens pro rato et firmo omnia quicquid praefati plenipotentes sui cum iisdem tutoribus fecerint constituerintque se habiturum. Actum ut supra [18 IX 1628].


Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 144

Ustanowienie pełnomocników (plenipotentów).

Grzegorz Kwarta mieszczanin poznański, na podstawie pełnomocnictwa (plenipotencji) udzielonego mu przez żonę Dorotę Kresichlebówną (najpewniej rodem z Grodziska) i zapisanego w księdze wójtowskiej miasta Poznania ustanawia w swoje miejsce pełnomocników, sławetnych: Franciszka organistę i Wojciecha Leszczynę, mieszczan grodziskich. Upoważnia ich do prowadzenia spraw sądowych wraz z opiekunami żony.

wtorek, 6 maja 2014

1773 Oblata Contractus Inter Honoratos Josephum et Barbaram de Kubowicze Raszkoskich Cives Posnanienses

Actum Grodzisci Feria VI ante Festum S. Bartholomaei Apostoli proxima, die scilicet 20. mensis Augusti AD 1773tio

Oblata Contractus Inter Honoratos Josephum et Barbaram de Kubowicze Raszkoskich Cives Posnanienses et Famatos Ottom Conjugibus Civibus Grodziscenses, Respectu Fundi initi, seu potius Cessionis ejusdem Fundi

Ad Officium et Acta praesentia Advocatialia Civitatis Grodzisk personaliter veniens Famatus Joannes Bartholomaeus bini nominis Otto Funifex Civis Grodziscensis, Obtulit ad acticandum actisque hisce ingrossandum Cessionem Fundi seu Resignationem ejusdem per Honoratos Raczkowskie Conjuges Cives Posnanienses coram Officio actisque Advocatialibus et Scabinalibus Civitatis Sacrae Regiae Majestatis Posnaniensis sub actu infra scripto in Personam sui recognitam manibusque propriis tam Recognoscentium quam et sui offerentis subscriptam ac Sigillo Civitatis Posnaniae communitam et Authorisatam salvam, sanam et illesam omnique vitio ac suspitionis nota carentem. Cujus quidem Cessionis sive Resignationis is est qui sequitur tenor.

„Actum Feria Quarta ante Festum S. Margarethae Virginis et Martiris proxima die scilicet 7ma Mensis Julii Anno Domini 1773tio. Coram Officio Actisque praesentibus Advocatialibus et Scabinalibus Civitatis Sacrae Regiae Majestatis Posnanensis personaliter constituti Honorati Josephus Raszkowski viginti vir Posnanensis et Barbara de Kubowicze conjuges legitimi, mentibus corporibusque sani per omnia existentes, palam sponte libere verbisque expressis ac benevole et quidem suprafatus Honoratus Raszkowski per se, consors vero Illius in et cum suprafati Mariti sui uti Tutoris conjugalis assistentia recognoverunt praesentibusque recognoscunt.

Quia illi totum et integrum Jus suum, quod et qualecunque sibi modernis Recognoscentibus ad Fundum antiquitus Krobski, dein Kubowiczow, post Laktanskich, ad praesens sui proprium et haereditarium in Civitate Grodziscensi inter vicinitates Domus Famati Michaelis Rajewicz Ferrifabri Civis Grodziscensis ex una, et Fossam Civilem parte ab altera in Platea Ptaszkowiensi situm, ---- tam vigore Complanationis, inter Famatos Laktanskie et praelibatos Raszkowskie de actu feria 6ta post Festum Assumptionis in Caelum Beatissimae Virginis Mariae proxima die scilicet 18. mensis Augusti Anno Domini 1769, quam et Officiosae nemine impugnante sub eodem ut supra actu coram actis Advocatialibus et Scabinalibus Grodziscensibus factae et recognitae Intromissionis, ----- serviebat et competebat; servitque et competit,

nihil sibi suisque quibusvis Successoribus juris, dominii, proprietatis titulique haereditarii ad supra expressum Fundum reservando et excipiendo, sed idem jus, dominium, proprietatem titulumque haereditarium

in Personas Famatorum Joannis Bartholomaei Ott Funificis et Mariae Franciscae bini nominis Conjugum legitimorum Civium Grodziscensium transfundendo idque pro Summa 200 fl. pl. currentis in Regno Monetae, de qua sibi modernis Recognoscentibus realiter et in effectu quietant, cesserunt, dederunt, donaverunt, vendiderunt, transtulerunt, transportaverunt ac resignaverunt, prout quidem cedunt, dant, donant, vendunt, transferunt, transponunt ac resignant temporibus perpetuis et in aevum.

Actum per praesentem Intromissionem in praefatum Fundum praedicti Famatis Ottom Conjugibus jam ex nunc paratam? dant et si eandem in loco Bonorum juxta legem et praxim a Judicio Advocatiali et Scabinali Grodziscense iidem Cessionarii affectabunt eam Officiosae Intromissionis collationem etiam in absentia se se permissuros declarant. Evictionem quoque generalem ab omnibus impedimentis respectu ejusmodi fundi ad praesens Cessi et resignati quandocunque exerciendis, in et super omnibus Bonis suis Summisque peccuniariis habitis et habendis praenominati Honorati Raczkowscy Conjuges suis cum Succedaneis toties memoratis Famatis Ottom Conjugibus illorumque Successoribus, cavent, assecurant, ac inscribunt, haec sua personali Recognitione ad praemissa mediante.

Quam ejusmodi Fundi Cessionem et Resignationem modo praemisso factam et recognitam praelibatus Famatus Ott suo Consortisque suae nomine personaliter Comparens, ratam gratamque acceptavit Actisque praesentibus connotandum petiit, Quod prout juris et Styli est obtinuit, obtinetque per praesentes Ubi in continenti super ejusmodi Cessionem et Resignationem Fundi Utraeque Partes in praesentia Testium se se Subscripserunt de tenore tali.

Barbara z Kubowiczow Raszkowska iako Ustępująca Prawa piorem trzymanym x x x
Jozef Raszkowski iako Assystujący y Cedujący mp.
Jan Bartłomiej Ott Swym i Zony moiey Imieniem
Krystyan Kosicki Mieszczanin y Młynarz Grodziski piorem trzymanym x x x
Andrzey Rutkoski Jo K Mci Sekretarz iako Swiadek przy tey Sessyi będący mpp.

Ex Actis Advocatialibus et Scabinalibus Civitalis Sacrae Regiae Majestatis Posnanensibus Extractum.

Adamus Jasienski Sacrae Regiae Majestatis Secretarius Apostolicus et Advocatialis ac Scabinalis Civitatis Posnanensis Actuarius Notarius mpp.

Originale vero ejusdem Cessionis supra scriptus Offerens ad se recepit et de recepta Cancellario? Quietavit.”


Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowska 1770-1778, protokół, sygn. 1524, f. 197

Kontrakt sprzedaży powroźnikowi gruntu w Grodzisku Wlkp. przy ul. Ptaszkowskiej, przy fosie miejskiej. Zawarty w Poznaniu, gdzie sprzedający obecnie mieszkają. Wyliczone dowody własności, oba w księgach wójtowskich grodziskich.