Pokazywanie postów oznaczonych etykietą pobicie. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą pobicie. Pokaż wszystkie posty

piątek, 22 stycznia 2016

1605 Biskupski vulneratus

Biskupski vulneratus

Nobilis Andreas Biskupski olim nobilis Lucae Biskupski de districtu Coninensi filius monstravit officio praesenti castrensi Calissiensi vulnera, videlicet nasum totum abscisum cum parte labri superioris ac mistace, deinde supra nasum inter supercilia decisionem magnam cutis cum carne, item per articulum medium digiti auricularis manus sinistrae caesum cruentum magnum a quo eius digiti mutilatio evidens apparet, item in digitis medio et fidio manus eiusdem duo caesa cruenta, item in manu dextra infra pugnum cicatricem recentem vulneris caesi cruenti recenter sanati.

Quae eidem officio protestatus est in et contra nobilem Joannem Kielczewski generosi Georgii Kiełczewski filium uti principalem ac famulos et complices illius illi melius notos, asserens sibi per eos hic Calissiae vi ac violenter ac tali modo et ratione prout id citationibus et processibus iudiciariis eo nomine instituendis declarabitur illata et inflicta esse.

Ac insuper idem Andreas quaesivit ab officio utrum ei cingulus argenteus deauratus [k. 375] valoris triginta florenorum nobilis Margarethae Miniszewska uxoris suae quem ipsa circa eandem sui convulnerationem ipsum Andream maritum suum defendens amisit, cuius amissionis praefatus Joannes Kiełczewski dum eandem uxorem suam ex ipso Andrea prostrato humi detrahebat occasionem dedit <eundemque cingulum ipsemet Joannes in ea disrupit> redditus sit, quem non esse sibi redditum ab eodem officio responsum accepit eandemque suam praemissorum protestationem actis praesentibus inseri procuravit.


Or.: Kalisz Gr. 245, relacje/indukta, 1604-1606, k. 375-375v.

N. Andrzej Biskupski s. olim N. Łukasza Biskupskiego z powiatu konińskiego okazuje rany: nos cały ucięty z częścią wargi górnej i wąsa, cięcie między brwiami, cięcie palca małego (dosłownie: usznego, którym najłatwiej czyści się uszy) lewej ręki wymagające amputacji, cięcia po palcach środkowym i serdecznym lewej ręki oraz na ręce prawej siniak po świeżo zagojonej ranie ciętej. Jako sprawcę wskazuje N. Jana Kiełczewskiego s. G. Jerzego Kiełczewskiego oraz parobków i wspólników jego. Powód napaści wskaże w procesie sądowym.

Nadto Biskupski złożył przed urzędem zapytanie o to, czy zwrócono mu pas srebrny pozłacany wart 30 zł należący do jego żony N. Małgorzaty Miniszewskiej, który zgubiła broniąc męża przed atakującymi. Mógł go wziąć Kiełczewski, skoro rozerwał go na niej, gdy odpychał ją od leżącego na ziemi męża. Urząd zaprzeczył.

środa, 6 stycznia 2016

1558 Inter Vilksziczkie solucio

Inter Vilksziczkie solucio

Veniens personaliter ad judicium presens terrestre Calissiense ministerialis terrestris Calissiensis ius reddens a cruce coram eodem iudicio recognovit. Quia nobilis Anna Vilkssiczska nobilis Alberti Labeczski consors legittima actrix hodierna die circa crucem et locum iuramentorum solitum erga nobilem Catherinam Vilkssiczska nobilis Benedicti Bayak Vilkssiczski consortem legittimam cittatam sola propria persona iuravit et duobus testibus masculis sibi in genere similibus docuit, quia nobilis Catherina Vilksziczska facto super nobili Anna Vilkssiczska littis inicio sibi Annae duo vulnera in facie unum et in nasum aliud inflixit, juxta decretum judiciale iuramenti et documenti quod de premissis latius testatur, ut ministerialis prefatus ius reddens a cruce coram iudicio recognovit.

Judicium presens terrestre Calissiense audita ipsius ministerialis a cruce recognicione ob satisfactionem decreto iuramenti et documenti per ipsam Annam Vilkssiczska prestitam et factam iudicialiter decrevit. Quia nobilis Catherina Vilkssiczska durantibus modernis iudiciis pro predictis duobus vulneribus sex marcas peccunie pro quomodolibet per marcas tres eidem Annae Vilkssiczka unacum poena trium marcarum peccuniarum, parti videlicet et iudicio totidem, iam exnunc succubita sibi poena trium marcarum peccunie solvere debet.

Casu vero si ipsa Catherina presenti decreto non satisfecerit extunc per judicium presens ministerialis Calissiensis cum duobus nobilibus quos habere poterit eidem Annae Vilkssiczska iam exnunc additur et decernitur ad intromittendam eam in omnia ipsius cittatae bona hereditaria et obligatoria per eam quomodolibet et ubilibet tenta et possessa in summis prefatis et poenis iam exnunc per judicium decretis. Quam intromissionem ipsa cittata C atherina Vilkssiczska sibi poena quatuordecim marcarum admittere debet. [k. 119] In deffectu vero datae et admissae intromissionis extunc presens causa cum toto eius effectu ad officium domini capitanei tanquam ad brachium regale pro finali execucione facienda et finienda remittitur.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 118v-119.

N. Anna Wilkszycka ż. N. Wojciecha Łabęckiego, powódka, p-ko N. Katarzynie Wilkszyckiej ż. N. Benedykta Bajak Wilkszyckiego, pozwanej, o zadanie jej ran (jednej w twarz, drugiej w nos) podczas sprzeczki. Anna Wilkszycka na żądanie sądu poparła ten fakt przysięgą. Sąd nakazuje więc Katarzynie wypłacić Annie po 3 grz. od rany, nadto karę 3 grz. stronie i tyleż sądowi. W razie odmowy sąd przydzieli Annie woźnego celem intromisji w dobra Katarzyny. Jeśli Katarzyna nie dopuści do intromisji, sprawa trafi ad brachium regale, przed sąd starościński.

środa, 28 października 2015

1532 Palandzsky relatio

Anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo secundo feria secunda post festum Omnium Sanctorum proxima [4 XI]. Termini particulares Gneznae sunt celebrati, in quibus generosi et nobiles domini Petrus de Conarzewo judex, Jacobus de Splawie subiudex et Thomas Marszewsky notarius terrae Calisiensis generales, necnon et Joannes Cozyelsky burgrabius et vicepalatinus districtus Gneznensis juridicae praesidebant.

Palandzsky relatio

Veniens Joannes Galka ministerialis terrestris Gneznensis coram juditio terrestri in vim relationis sue coram juditio sive terrestri {Conynensi} sive castrensi quocunque recognovit se vidisse tria vulnera, duo videlicet cruenta, unum lividum, in corpore nobilis Phillippi Palandzsky super nobilem Zlothnyczsky sibi inflicta protestata.

Quam recognicionem suam de et super premissis factam ipse Joannes Galka [k. 2v] ministerialis terrestris Gneznensis propter mortem suam petiit ei libro presenti connotari, quod sibi est de iure admissum.


Or.: Gniezno Z. 14, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1532-1535;1563, k. 2-2v.

Woźny składa relację z oględzin ran na ciele N. Filipa Palandzkiego (Palędzkiego), które protestował przeciwko N. Złotnickiemu.

wtorek, 27 października 2015

1591 Piotrowski

Piotrowski

Veniens personaliter ad officium et acta praesentia capitanealia castrensia Lublinensia nobilis Jacobus Piotrowski gravi in querella deposuit et quaestus est atque puerum parvulum suum Christophorum filium suum legittimum cum oculo lumen suum amisso, causa cuius ipse nobilis Jacobus Piotrowski nobilem Adamum Ozarowski filium olim Stanislai Ozarowski inculpavit, protestan(do) contra eundem Adamum Ozarowski, quod ipse nulla legittima [?] causa quin potius studiose cubello tempore nocturno dormiente puero oculum praefati pueri destruxit. Quem oculum destructum et lumen amissum officium praesens vidit et eandem protestationem suscepit.

 
Or.: Trybunał Koronny Lubelski, Księga dekretowa, 1591, sygn. 1255, s. 622.

N. Jakub Piotrowski okazuje synka swego Krzysztofa, protestując się przeciwko N. Adamowi Ożarowskiemu, który miał nocą śpiącemu synkowi umyślnie uszkodzić oko tak, że oślepł („zgasło światło oka”).

piątek, 23 października 2015

1539 Proslynski, Chelstowsky

Proslynski, Chelstowsky

Continuatur terminus peremptorius super primos et proximos terminos particulares huc in Calisch proxime celebrandus talis qualis hodie fieri debuit inter <nobiles> {nobilem} Simonem Proslynski tanquam actorem ex una et Joannem Chelstowski reum ex altera partibus, prout ipsum citavit pro sex wlneribus, duobus videlicet cruentis et quattuor lividis per eum sibi Simoni violenter in via regali benivola que ducit de villa Chelstowo in villam ecclesiasticam Wyssoczsko cum eius coadiutore uno nobili, in genere simili tamen impossessionato, necnon et pro violentia ita prout cittacio cum copia latius disponit. Ambe partes praesentem terminum limitaverunt.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 436.

Sprawa między NN. Szymonem Pruślińskim powodem a Janem Chełstowskim, pozwanym o 6 ran (dwóch krwawych i czterech sinych) zadanych temuż Szymonowi gwałtem na drodze królewskiej ze wsi Chełstowo do wsi kościelnej Wysocko, w czym pomagał jeden szlachcic nieposesjonat. Obie strony przełożyły termin rozprawy.

piątek, 16 października 2015

1556 Concordia tubicinator cu Przibilo

Concordia tubicinatoris cum Przibilo

Coram officio et actis presentibus consularibus per dominos proconsulem et consules Calissienses nomine arbitrorum et litium compositorum facta est concordia et amicabilis composicio intra famatos Joannem Przibilo civem Calissiensem ex una et Michaelem tubicinatorem in turre Calissiensi partibus ex altera, occasione wlnerum sibi mutuo inflictorum, pro qua inflictione predictus Michael tubicinator, ex eo quod reus est inventus, paenam sessionis quatuor septimanorum in turre iuxta conventum sancti Stanislai sitte luere debebit: unam septimanam in inferiori parte turris, quam wylk wlgo appellatur, reliquis tribus septimanis in superiori parte turris eiusdem explere tenebitur, sub vadio centum florenorum consuetorum, omnes inimicicias, littes, odia, dissensiones intra eos mortificando et cassando atque [s. 521] in nihilum nunc et in posterum redigendo, sub simili vadio superius dicto.

Pro qua plenaria eiusdem tubicinatoris sessione famatus Stanislaus Qwassny civis Calissiensis fideiussit presentibusque fideiubet eum predictum tubicinatorem superiori inscripcioni satisfacturum, sub vadio simili centum florenorum in casu non satisfactionis premissis ad solvendum succumbendo. Quod pars utraque actis connotari peciit, cui denegatum non est. Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 520-521.

Ugoda między Janem Przybyłą mieszczaninem kaliskim a Michałem trębaczem na wieży kaliskiej w/s ran wzajem sobie wyrządzonych. Michał trębacz, jako uznany za winnego, winien odsiedzieć 4 tygodnie więzienia w wieży przy konwencie św. Stanisława w Kaliszu: 1 tydzień w tzw. „wilku” (niższa część wieży), 3 tygodnie w wyższej części wieży, pod zakładem 100 zł. Za wypełnienie tego warunku ugody ręczy Stanisław Kwaśny (Qwassny) mieszczanin kaliski pod takimże zakładem.

wtorek, 31 marca 2015

1499 Gloski

Gloski

Domini judicio presidentes iudicialiter decreverunt quia nobilis Nicolaus Gloszkowsky alias Chwosz luit penis trium marcarum parti videlicet nobili Margarethe consorti nobilis Johannis Gloskowszky, quia sibi non solvit luiciones penarum alias pokupy a tribus wlneribus, uno cruento et duobus lividis, a quolibet wlnere seorsum per tres marcas parti et judicio totidem. Et a tribus coadiutoribus nobilibus, a quolibet nobili seorsum per tres marcas parti et judicio totidem. Et a tribus inferioribus, a quolibet seorsum per marcam parti et judicio totidem. Quas penas ex apercione libri luitas, solvat tam parti quam judicio in octo septimanis sub pignore. Et decreverunt et dederunt de jure ministerialem ex apercione libri ad avisandum prefatum Nicolaum Gloskowsky Chvosz ut solveret sibi nobili Margarethe Gloskowszka dictas luiciones penarum alias pokupy a prefatis wlneribus et a coadiutoribus luitis cottidie. Super quo prefata Margaretha Gloskowska adiudicatum solvit.


Or.: Kalisz Gr. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1498-1504, k. 155v.

N. Mikołaj Głoszkowski alias Chwosz ma zapłacić N. Małgorzacie żonie N. Jana Głoskowskiego zaległe kary pieniężne (pokupy): od 3 ran (1 krwawej i 2 sinych) po 3 grzywny stronie i sądowi, od 3 pomocników szlachciców również po 3 grzywny, od 3 pomocników niższego stanu (inferioribus) po 1 grzywnie.

---
Zapis ten zatem wyjaśnia, czym były tajemnicze inscrioribus widniejące w Tekach Dworzaczka:

Grodzkie i ziemskie > Kalisz > Inskrypcje > XVI wiek
4646 (Nr. 5) 1499
Jan Głoskowski mąż Małgorzaty, żąda zaspokoj. przez Mikołaja Gł. pretensji z 3 ran, po 3 grz. każda i z 3 inscrioribus po 1 grz. (f. 144v)

poniedziałek, 6 października 2014

1681 Decretum inter Catharinam Szymanowska et Matthiam Buxel

Decretum inter Catharinam Szymanowska et Matthiam Buxel.

Actum feria sexta ante festum sanctae Dorotheae Virginis et Martyris proxima [31 I 1681].

Coram officio advocatiali Ponecensi personaliter constituta honesta Catharina honesti Sebastiani Szymanowski civis Ponecensis consors legitima, cum assistentia mariti sui uti tutoris coniugalis supremi, [fecit] judicialem propositionem in et contra honestum Matthiam Buxel civem Ponecensem.1

Że on bez żadnej danej przyczyny, ale tylko z samy zawzięty przeciwko aktorce2 złości, nie pomniąc na poszanowanie i miłość sąsiecką, w szpitalu S. Barbary dowiadującą się, jeżeli chleb, który jej wzięto z rozkazu bormistrzowskiego na rynku zaniesiony, jest do szpitala, bez żadnego respektu kijem wargę na lewy stronie przetrąciwszy na pułtora członka raniuł. Na co conventus3 odpowiadając: że ja dla swarów wielkich ze mną czyniących i słów zelżywych mnie zadających musiałem aktorkę uderzyć. Aktorka odpór dając taki: że ja citato4 żadnych słów zelżywych nie zadawała, alem się tylko przysła pytać do szpitala o chleb mnie wzięty; świadkiem parobkiem szpitalnym popieram, który był na ten czas w izbie. Przypozwany żadnego świadectwa na komprobacją5 zadanie słów zelżywych nie wywodząc defecit6. Actrix7 o sprawiedliwość z przypozwanego prosi.

Officium itaque praesens advocatiale Ponecense, exauditis ambabus partibus consideratisque earum alegationibus, controversiis et defensionibus eoque attento et considerato, quoniam honestus Matthias Buxel sine ulla data causa ut ex testimonio aparet, sed ex vera malitia honestam Catharinam Szymanowska actricem verberibus affecit eamque, ut in obductione8 patet, vulneravit iniuriamque verborum sibi per actricem illatam nullis testibus, sed tantum nudis verbis probavit, immo in probatione defecit sibique contra jus descriptum ex actrice justitiam ministravit.

Ideo ad poenam infra descriptam praefatum officium decreto praesenti citatum condemnavit et primo, ut sessionem in carcere praetorii subeat, deinde ut damna et expensa litis doloremque vulneris solvat, deprecationem faciat deinque decem marcarum [s. 40] judici luat in instanti. Quod decretum actrix pro jure suscepit, citatus vero videns se agravatum ad officium et judicium consulare Ponecense appellavit. Quae appellatio admissa non praetereunte decreto advocatiali.9


Or.: Akta miasta Poniec, Acta advocatialia Ponecensia, 1667-1706, indukta, sygn. I 44, s. 39-40.

1 Przed urzędem wójtowskim ponieckim osobiście stanąwszy uczciwa Katarzyna, uczciwego Sebastiana Szymanowskiego mieszczanina ponieckiego prawna małżonka, przy asyście męża swego jako najwyższego [bo] z racji małżeństwa opiekuna, [wniosła] sądowną skargę przeciwko uczciwemu Maciejowi Bugzelowi, mieszczaninowi ponieckiemu.
2 powódkę (z łac. actor – powód).
3 pozwany.
4 pozwanemu.
5 łac. comprobatio – potwierdzenie, dowód.
6 ustąpił.
7 powódka.
8 obdukcja i protestacja Szymanowskiej oraz kontumacja Bugzela na s. 37 tejże księgi.
9 Urząd zatem niniejszy wójtowski poniecki, po wysłuchaniu obu stron, rozważeniu ich dowodów, dyskursu i obrony, mając też na względzie, iż uczciwy Maciej Bugzel bez żadnego zgoła powodu - jak okazało się z zeznania - lecz z czystej złości uczciwą Katarzynę Szymanowską powódkę uderzył i ją - jak wynika z obdukcji - poranił, a zniewagi słownej przez powódkę mu wyrządzonej żadnymi świadkami, lecz tylko nagimi słowy poparł, przeto w dowodzeniu ustąpił i tak wobec dowodów powódki wydał na siebie wyrok. Przeto rzeczony urząd dekretem niniejszym skazał pozwanego na karę niżej opisaną, to jest: po pierwsze, by poddał się karze więzienia w ratuszu, dalej, by szkody i wydatki procesowe oraz boleść rany wynagrodził, [powódkę] przeprosił, wreszcie by sędziemu zaraz zapłacił karę 10 grzywien. Który to dekret powódka jako prawny przyjęła, pozwany zaś, uważając się za pokrzywdzonego, apelował do urzędu i sądu radzieckiego ponieckiego. Którą to apelację przyjęto z utrzymaniem w mocy dekretu wójtowskiego.

poniedziałek, 21 lipca 2014

1712 Inter Socha et Grodzki decretum

Actum Grodzisci feria 6ta post festum {Inventionis} <Exaltationis> S. Crucis proxima [16 IX], anno Domini 17121.

Inter Socha et Grodzki decretum.2

Poniewasz pan Piotr Socha powazył się in via publica3 na ulicy, kędy omnis securitas vigere4 powinna5, wazył się pana Grodzkiego bez dania przyczyny laską alias trzciną bic, ktoremu ucho przetrącił z obuch dwuch stron, twarz mu posinił, a do tego, ze na ucho nie słyszy, iako fusius obloquitur6 obductio y swiadectwa, przez co pacem et securitatem publicam violavit7, takze ex ea ratione8, ze będąc ławnikiem, ktory wszelki przykład z siebie drugim omnis honestatis9 dac powinien, on ieszcze wykroczył.

Przeto sąd ninieyszy radziecki grodziski, zabiegaiąc takiey lekkomyslnosci, a stossuiąc się do dekretu wyraznego S.p. Wielm. J. P. Leopolda z Bnina Opalinskiego kasztelana nakielskiego a dziedzica miasta Grodziska, feria quinta in vigilia festi s. Andreae Apostoli proxima anni [!] 166310 ferowanego sic sonantis11: „Si et in quantum aliquis contra proconsulem et consules et seniores nunc et pro tempore existentes inique consurrexerit etc., is omnis sessione quindenaria praetoriana et repositione centum marcarum paenae curialis irremisibiliter luenda ex convictione mulctabitur”12, takze do prawa z porządku mieyskiego wyraznego jure municipae [?] 38 articulo13 „Jezeliby ieden drugiego kijem ubił, tak zeby razy y mieysca zbite zasiniały albo spuchły, tedy chocby skargą występną obzałowano y chocby obwiniony był przekonan, niema byc na ciele karan, ale tylko sędziemu winę y stronie emendę14 przepadnie”,

nakazuie aby pan Piotr Socha (lubo by powinien bydz cięzy y surowiey karan, ale uwazaiąc teraz czasy cięszkie), oddał winy mieyskiey grzywien 30, ktore powinny posć na poprawę szkoły grodziskiey, a zaod y cyrulikowi, tum pro damnis litisque expensis15 panu Grodzkiemu 20 grzywien y tu w domu u pana burmistrza został się na posłuszenstwie, poki winny y emendy tey nie odda, y tegosz pana Matheusza Grodzkiego y małzonkę iego powinien dwiema16 sąmsiadami przeprosić y obadway powinni się przeprosic tu u sądu, a pan Grodzki powinien złotych 4 y groszy 3 oddać młynowego panu Sosze.



Źródło: Grodzisk Wlkp., radziecka, 1712-1713, protokół, sygn. 1516, s. 148

Wspomniane oględziny i zeznania w sprawie pobicia - na s. 49-50 tejże księgi.



1 Zdziałano w Grodzisku, w piątek po święcie Podwyższenia Krzyża Świętego, roku Pańskiego 1712.
2 Dekret [w sprawie] między Sochą i Grodzkim.
3 na drodze publicznej.
4 wszelkie bezpieczeństwo panować.
5 securitas (bezpieczeństwo) jest rzeczownikiem rodzaju żeńskiego, podobnie jak inne zakończone na -tio (lectio, actio, obductio, satisfactio etc.)
6 szerzej stwierdzają.
7 pogwałcił pokój i bezpieczeństwo publiczne.
8 z tego powodu.
9 cnót wszelakich.
10 w czwartek w wigilię święta św. Andrzeja Apostoła roku 1663.
11 tak brzmiącego.
12 „Jeśli i o ile kto przeciw burmistrzowi, rajcom i starszym teraz i w przyszłości te stanowiska pełniącym niegodziwie powstanie itd., ten siedzeniem przez dwa tygodnie w ratuszu i złożeniem stu grzywien kary dworskiej nieodwołalnie z przezysku płatnej ukarany będzie.”
13 artykułu 38 prawa miejskiego.
14 odszkodowanie.
15 a za szkody i poniesione koszty procesowe.
16 liczba podwójna, por. Mądrej głowie dość dwie słowie.

czwartek, 17 lipca 2014

1700 Ingressus in turrim generosorum Czamerow


Ingressus in turrim generosorum Czamerow.

Ad officium et acta praesentia castrensia Posnaniensia personaliter venientes honestus Joannes Czeszewicz Posnania [?] ministerialis Regni generalis, officio praesenti notus et generosi Georgius Brudzewski atque Stanislaus Zakrzewski <sani existentes, libere ac manifeste> {recedendo} recognoverunt.

Quia ipsi ad instantiam et officiosam requisitionem generosorum Volfgangi patris et Ottonis filii Czamerow fuerunt <personaliter> die hodierna actu descripta <in turri castri praesentis Posnaniensis [...] existentes> {praesentes et} viderunt <indebite compescunt [?]>, {quando} quomodo iidem generosi Czamprowie turrim castri praesentis idque satisfaciendo decreto castrensi Posnaniensi de actu feria secunda post dominicam Cantate proxime praeterita inter generosum Haza actorem et praefatos generosos Czamery lato, mediante quo (ratione ingenui Leyman per eosdem generosos Czamery concussionis, convulnerationis [s. 358r] exindeque mortis eidem Leyman causationis, insuper praefati generosi Haza per supradictos generosos Czamery circa vindicationem capitis Leyman {praesenti [?]} verbis scommaticis laesionis minas diffidatoriasque [?] in vitam generosi Haza promulgationis) sessio turrica castri praesentis per spatium duarum septimanarum sese continue et immediate sequentium ab actu decreti illius in sex septimanis computando, eisdem generosos Czamerom iniuncta est.

{In [...] termino c[...] praesentis castrensis Posnaniensi [......] c[...] decreto iidem generosi Camery satisfaciendo [...] in praesentia praefatorum generosorum Georgii Brudzewski atque Stanislai Zakrzewski ut ju[...] [...] introdux[...]t, de quo praesentem idem ministerialis et nobiles fecerunt relationem.} In praesentia il[...] recognoscentium turrim eandem ingressi sunt eiusque sessionem per se in eam introducti inchoaverunt eandemque se ad tempus decreto eodem praef[...] et assignatum continuaturos se declararunt. In quam turrim [...] introduxerunt et introductos in ea relinquerunt, de quo praesentem fecerunt relationem.



Źródło: Poznań Gr. 824, relacje/protokół, r. 1700, s. 357v-358r

Wpis poświadczający rozpoczęcie odbywania kary wieży przez Wolfganga Czamera i jego syna Ottona. Sąd grodzki skazał ich na 2 tygodnie więzienia za pobicie ze skutkiem śmiertelnym wolno urodzonego (ingenuus) Leymana oraz znieważenie urodzonego Hazy, powoda, przy dochodzeniu ich ukarania (vindicatio capitis). Woźny składa relację o wprowadzeniu ich do wieży.