Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Poznań radzieckie. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Poznań radzieckie. Pokaż wszystkie posty

środa, 12 października 2022

1617 Attestatio matrimony Caspari Ferster

Attestatio matrimonii Caspari Ferster 

Lucas Hauth proconsul civitatis Posnaniensis. Notum testatumque facio praesentibus litteris meis quorum interest, universis et singulis, 

quod venientes in praesentiam officii mei famati Martinus Bołka pistor et Mathias Raisig ferrifaber, cives Posnanienses, veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium in rem et pro parte honesti Gaspari Ferster vectoris, praesentium ostensoris, officiose inducti palam ac libere, sub fide et conscientia sua recognoverunt testatique sunt certo ipsis constare, 

quia idem Gaspar ante tres hebdomadas proxime elapsas honestam Barbaram Michaelis Grebler civis Posnaniensis filiam sibi desponsavit et cum ea, celebratis circa hunc actum iuxta morem et consuetudinem civitatis huius publicis nuptiis, solenne secundum Sanctae Ecclesiae Catholicae Romanae ritum et observantiam matrimonium inivit, in eoque matrimonio cum eadem coniuge sua honeste ac decenter vivit. 

Quo ego, ut praemissum est, intellecto praedicto Gasparo ad petitionem illius hoc idem testimonium authentice extradere iussi sigilloque civitatis Posnaniensis eviden(tis) fidei causa communitum. 

Actum et datum feria tertia post dominicam Exaudi proxima anno ut supra [9 V 1617]. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta coram spectabili consulatu praesidentibus in officio seu iudicio ...consulibus, 1615-1622, APP Akta miasta Poznania sygn. I 35, s. 313. 

Burmistrz poznański zaświadcza na podstawie zeznań świadków, iż 3 tygodnie przed wydaniem niniejszego zaświadczenia Kasper Ferster woźnica zaręczył się z Barbarą, córką mieszczanina poznańskiego Michała Greblera, następnie podług zwyczaju miasta Poznania wyprawili wesele, po czym odbył się ślub kościelny.

czwartek, 6 października 2022

1613 Testimonium ortus Ioan. Donalson

Testimonium ortus Ioannis Donalson

Proconsul et consules civitatis Posnaniae. Universis et singulis, cuiuscunque status, dignitatis, officii et conditionis fuerint, praesentes litteras nostras visuris, lecturis, auditurisve dominis observandis, amicis charissimis officiorum nostrorum diligenti commendatione praevia saluteque plurima dicta significamus, 

quod coram nobis et residentia nostra consulari constituti personaliter famati Jacobus Gordon et Joannes Ondrom Scoti, cives Posnanienses veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium pro parte et ad instantiam honesti Joannis Donalson adolescentis, praesentium ostensoris, iudicialiter inducti superque infrascriptis a nobis examinati, medio iuramento corporali per elevationem sursum ut iuris est duorum digittorum palam, publice, libere et perexpressum recognoverunt testatique sunt 

certo sibi constare praedictum Joannem, iam undecimum agentem annum, natum et progenitum esse hic Posnaniae ex parentibus probis ac honestis incolis Posnaniensibus, patre videlicet olim famato Joanne Donalson, matre vero honesta Elizabetha Anderson, coniugibus sacrosancto matrimonii vinculo iuxta ritum et observantiam orthodoxae christianae Ecclesiae iunctis et copulatis iamque dudum vita functis, 

quod cum ita se in rei veritate habere testimonia praefatorum concivium nostrorum plenam ac indubiam nobis fruissent fidem, 

petitioni eorundem ad nos pro praefato Joanne pupillo suo interpositae, uti aequitati consentaneae annuentes, eundem omnibus in universum et singulis dominationibus vestris perquam studiose commendandum censuimus, uti praesentibus commendamus simulque petimus, ut illi tanquam probo et honesto, ex legittimo thoro nato adolescenti ad omnia honesta et licita hac nostra commendatione accedente pateat, [k. 662v] humanitateque ope et benevolentia earumdem usu ita postulante vivetur et promoveatur. 

Praeterea, cum idem Joannes Donalson successionis, quae illi iure naturali optimo post mortem et obitum praefatorum parentum suorum debetur, et si quae alia ipsi obvenit adeundae et repetendae gratia in Scotiam se conferat, tum negocium hoc eius magistratibus quorumvis locorum, praesertim vero civitatis Dundensis, perquam diligenter commendamus simul ac petimus, ut in eadeunda [!] successione bonorum parentum suorum demortuorum ubicunque ea extiterint pro iuris et aequitatis ratione ope, consilio et opera sua adesse, atque iustitiam promptam et indilatam ex eorumdem bonorum detentoribus occupatoribusve ministrare ei velint efficiantque, ut ille quamprimum iure suo gaudere et potiri possit, praeterquam quod iustitia et aequitate dignam rem facient, a nobis etiam pro data occasione simili et maiori modo idem referendum exspectabunt. 

Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subappensum. 

Actum et datum Posnaniae sabbato post festum sancti Jacobi Apostoli proxima [27 VII] anno Domini millesimo sexcentesimo decimo tertio. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta consulatus Posnaniensis, 1609-1615, APP Akta miasta Poznania sygn. I 34, k. 662. 

Świadectwo prawego urodzenia wydane dla 11-letniego Jana Donalsona, urodzonego w Poznaniu. Udaje się on do Szkocji, by tam, zwłaszcza w mieście Dundee, odzyskać spadek po rodzicach.

poniedziałek, 3 października 2022

1609 Testimonium curati morbi oculorum per Joannem Waier Miller Cjrulicum

Testimonium curati morbi oculorum per Joannem Waier Miller cyrulicum 

Proconsul et consules civitatis Posnaniensis. Universis et singulis tam ecclesiastici quam secularis status hominibus, quacunque dignitate, authoritate officioque praeeminentibus, coeterisque omnibus cuiusvis loci et conditionis tam intra inclytum hoc Regnum Poloniae quam extra constitutis, praesentes litteras nostras visuris, lecturis, auditurisve dominis observandissimis, amicis charissimis officiis nostris pro cuiusque status exigentia commendatis atque salutem et omnis boni incrementum a Deo optimo maximo precantes, notum testatumque [k. 89] facimus 

honoratum virum Joannem Waier Miller medicum cyrulicum Pruthenum, praesentium litterarum exhibitorem, dum alias provincias peragrat, suae in arte chirurgica eruditionis profitendae causa in oram quoque hanc et civitatem istam pervenisse atque isto nuper praeterito mercatu Posnaniae ad festum Natalis sancti Joannis Baptistae celebrato hoc dignum laude specimen eruditionis suae exhibuisse, 

quod scilicet honestam Anastasiam in hospitali Sancti Spiritus extra muros Posnanienses sito habitantem, annos aliquot supra quadraginta agentem, oculorum suorum naturali lumine privatam, uno quidem dextro ab adolescentia sua, altero vero dextro [!] a quatuor duntaxat annis cecutientem graviterque laborantem (prout ex testimonio fide dignorum testium atque adeo ipsiusmet Anastasiae coram nobis et residentia nostra consulari comparentis recognitione idipsum accepimus) curaverit et sanitati pristinae restituerit ita quidem, ut oculorum suorum defectibus eiusmodi cedentibus perceptione clara luminis perfruatur, 

petente eodem medico cyrulico, postulantibus ita rationibus illius se hinc alio conferenti huiusmodi testimonium ipsi per nos iuberi authentice extradi. 

Cuiusmodi peticioni velut aequitati consentaneae annuentes, eidem Joanni Waier Miller praesentis testimonii litteras dandas esse duximus, omnibus in universum et singulis diligenter ipsum commendantes, uti praesentibus commendamus pro et cum eo petentes, ut quocunque locorum se contulerit et diverterit, omnibus humanitatis ac benevolentiae officiis uti par est illum prosequi, tum ad quaevis licita et honesta aspirantem ope, consilio favoreque suo iuvare et promovere non dedignentur, facturae dominationes vestrae rem humanitate sua dignam a nobis occasione data officiis suis subinde promerendam. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subappensum. 

Actum et datum in praetorio Posnaniensi feria quarta ante festum sancti Bartholomaei Apostoli proxima [19 VIII] anno Domini 1609. 


Or.: Poznań radzieckie, Acta consulatus Posnaniensis, 1609-1615, APP Akta miasta Poznania sygn. I 34, k. 88v. 

Burmistrz i rajcy poznańscy zaświadczają, iż pruski cyrulik Jan Weiermiller dał przykład swej biegłości na tutejszym jarmarku świętojańskim, gdy wyleczył oczy 40-tokilkuletniej Anastazji z podmiejskiego szpitala Św. Ducha, ślepej na jedno oko od młodości a na drugie od 4 lat.

piątek, 18 września 2015

1655 Srzodczance dos donatur

Srzodczance dos donatur

Spectabiles domini proconsul et consules civitatis Posnaniae uti infrascriptorum dispensatores, habita ratione orbitatis pudicae Hedvigis Srzodczanka virginis, famati olim Alberti Srzodka pellionis cum honesta Margaretha Ochocianka procreatae filiae, monasterium tertii habitus ordinis sancti Dominici ingredientis, ad praesens cum duabus matronis coram officio suo comparentis, pro elocatione eiusdem quinquaginta florenos Polonicales ex censibus pro elocandis virginibus fundatis dandos ipsi unanimiter censuerunt et quatenus eosdem quinquaginta florenos Polonicales spectabilis dominus Zaleski dictorum censuum exactor extradat commiserunt et demandaverunt, prout quidem committunt et demandant, praesentium vigore.

Pro qua quidem donatione praedicta virgo gratias agens, eandem actis praesentibus notandam petiit, quod obtinuit.

Actum feria secunda ante festum sanctorum Trium Regum proxima [4 I] anno Domini 1655.



Or.: Poznań radzieckie, Protocolon officii consularis Posnaniensis, 2 I 1653-21 VII 1655, sygn. I 53, k. 535.

Pannie Jadwidze, córce Wojciecha Śródka (Srzodka) kuśnierza i Małgorzaty Ochocianki, sierocie wstępującej do III zakonu św. Dominika, przyznano 50 złp. z miejskiego funduszu posagowego.

1657 Contra Skałecki et Czubacik decretum

Contra Skałecki et Czubacik decretum

Ex decreto spectabilis consulatus civitatis Posnaniae {personaliter veniens honoratus} famati Procopius Skałecki et Joannes Czubacik braseatores cives Posnanienses ad instantiam instigatoris {officii} judicii praesentis ratione inobedientiae ob non evectum lutum et fimum a tergo lapidearum eorundem existentes commissae pro termino praesenti citati et personaliter comparentes, lutum [k. 11] praetactum et fimum evehere eandemque evectionem die hodierna incipere et continuare idque sub poena decem marcarum tenentur. Reliqui vero lapidearum vicinarum possessores pro eodem termino citati et de forma juris ad iudicium acclamati existentes, ex quo non comparuerunt contumaces in lucro solutionis decem marcarum condemnatur, nihilominus lutum evehere sub poena viginti marcarum debebunt decreti praesentis vigore.

Actum feria quinta ante festum sancti Thomae Apostoli et Martyris proxima anno ut supra [20 XII 1657].


Or.: Poznań radzieckie, Protocolon officii consularis Posnaniensis, 15 XII 1657-30 XII 1659, sygn. I 54, k. 10v-11.

Prokop Skałecki i Jan Czubacik piwowarowie mieszczanie poznańscy zostają zobowiązani do wywiezienia błota i gnoju (mierzwa, fimus) z tyłu ich kamienic, pod karą 10 grzywien. Natomiast właścicieli sąsiednich kamienic, którzy nie stanęli na termin, za niestawiennictwo skazano na zapłatę 10 grzywien i nakazano im wywieźć błoto pod karą 20 grzywien.

sobota, 30 sierpnia 2014

1541 Ab heredibus Mylczan civitati Posnaniensi in villa Wynari hereditatem resignatio

Nos consules civitatis Posnanie significamus tenore presentium quibus expedit universis.

Quia coram juditio bannito ville nostre Vynary cui Mathias Scholtis viceadvocatus, Paulus Obrosłek, Michael Barbin et Joannes Mykula scabini iuridice presidebant, constitutus personaliter providus Michael Barbin tanquam plenipotens tutor Michaelis Mylczan et Barbara eiusdem Michaelis Mylczan consors legitima, sani per omnia sponte, nullo eos compellente resignaverunt hereditatem ipsius Michaelis Mylczan in villa Vynary in arie [?] penes viam Naramowska dictam et penes Nicolai Myszlo sitam cum omni iure, dominio et proprietate, prout solus eandem hereditatem tenuit, habuit et possedit, nichil iuris, dominii et proprietatis sibi suisque successoribus in eadem hereditate reservando, civitati Poznaniensi et ipsius legittimis successoribus tenendam, habendam, possidendam.

Quam resignationem famatus Leonardus Cracker consul civilis dispensator acceptavit. Ad quam quidem resignationem honesti Stanislaus et Leonardus praefati Michaelis Mylczan filii personaliter astantes ultro consenserunt. Harum quibus sigillum civitatis nostre est appensum testimonio litterarum.

Actum feria quinta in crastino festi sancti Mathei [22 IX] proxima, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo primo.



Źródło: Poznań, Dokumenty miasta Poznania, Rajcy miasta Poznania poświadczają, iż w sądzie wiejskim w Winiarach, w którym zasiadali: Maciej Scholtis..., APP sygn. D 317.

Opis z WBC: Rajcy miasta Poznania poświadczają, iż w sądzie wiejskim w Winiarach, w którym zasiadali: Maciej Scholtis landwójt (viceadvocatus), Paweł Obrosłek, Michał Barbin i Jan Mykuła ławnicy - Michał Mylczan i jego żona Barbara sprzedali miastu Poznaniowi dziedzictwo swoje w Winiarach. Rezygnację tę w imieniu miasta przyjął rajca Leonard Cracker jako szafarz miejski.

wtorek, 19 sierpnia 2014

1628 Hulczygerowie constituunt plenipotentem

Coram officio spectabilis domini Martini Gelhor proconsulis civitatis Posnaniae personaliter comparentes reverendi Georgius et Hieronimus Hulczygerowie fratres germani e collegio patrum Societatis Jesu Posnaniensis, olim nobilis ac spectabilis Hieronimi Hulczyger viri consularis Posnaniensis haeredes, suo et Andreae protunc absentis fratris sui germani societatis eiusdem nomine pro quo de ratihabitione actus praesentis in sortibus suis cavent, omni meliori modo, via ac forma iuris, quibus de iure potuerunt ac debuerunt, efficacius constituerunt et ordinaverunt in suum verum et legitimum plenipotentem ac mandatarium honoratum Stanislaum Pełczynski foris consultum Lublinensem, prout constituunt ac ordinant praesentibus, absentem tanquam praesentem.

Dantes eidem omnimodam potestatem facultatemque ad agendum, tractandum, procurandum, promovendumque causam et actionem cum quibuscunque personis sibi intercedente, ratione bonorum ac rerum per excellentem olim Adamum Maierum medicinae doctorem acceptorum, una cum sorore sua Anna Hulczygerowna coniunctim, iuxta plenipotentiam sibi ab eadem Anna Maierowa praedictorum religiosorum sorore, praefati vero excellentis Adami Maieri consorte Lublini datam,

- eadem bona adeundi, reperiendi [?], emonendi et exigendi,
- emonita et exacta levandi, tollendi, percipiendi,
- de perceptisque sufficienter quietandi, [s. 8]
- actiones iudiciarias his, qui ultro eadem bona extradere noluerint, instituendi,
- institutas prosequendi et debito iuris ordine finiendi,
- litem contestandi,
- testes ac omnimodas probationes inducendi,
- juramenta deferendi et condonandi,
- sententias in rem suam latas suscipiendi,
- ab onerosis ad superiorum judicum subsellia appellandi,
- appellationes prosequendi,
- rerum iudicatarum executiones fieri petendi,
- unum vel plures in locum suum plenipotentes substituendi et revocandi,
- amicabili denique modo transigendi et componendi,
- tum alia omnimoda [?] pro causae et negotii praesentis exigentia, quae, licet hic expressa non sint, pro expressis tamen haberi debent, faciendi, exequendi et adimplendi in forma mandati plenissima,

promittentes se id omne pro rato gratoque suscepturos, quicquid dictus plenipotens suus eiusve substitutus in praemissis nomine suo fecerint constituerintque temporibus perpetuis.

Actum feria sexta post dominicam Misericordiae [12 V] proxima, anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo.


Ex actis spectabilis consulatus civitatis Posnaniensis extractum.
(-) Joannes Kosmatka vicenotarius Posnaniensis, manu propria.

[in dorso] Hulczygerowie constituunt plenipotentem.



Źródło: Trybunał Koronny Lubelski, Ekstrakty z akt miejskich poznańskich z 1628 r., sygn. 1551, s. 7-10

Bracia Hulczygerowie ustanawiają Stanisława Pełczyńskiego, biegłego sądowego (? - consultus foris) z Lublina, swoim plenipotentem w sprawie spadkowej.

1628 Protestatio Hulczygeronum

Coram officio spectabilis domini Martini Gelhor proconsulis civitatis Posnaniae personaliter comparentes reverendi Georgius et Hieronimus Hulczygerowie fratres germani e collegio patrum Societatis Jesu Posnaniensis, olim nobilis ac spectabilis Hieronimi Holczuger [!] viri consularis Posnaniensis haeredes, suo et Andreae protunc absentis fratris sui germani societatis eiusdem nomine, pro quo de ratihabitione actus praesentis cavent,

contra Adamum, Hilariam et Evam liberos et successores excellentis Adami Maier medicinae doctoris, inhaerentes inscriptionibus in transactione seu concordia inter Martinum Ichtam et Martinum ac Petrum Gelhori avunculos suos confecta, et praedictum Adamum Maier doctorem medicinae patrem praedictorum successorum solenniter protestati sunt coram actis praesentibus, de suis iuribus ad res mobiles et ad sortes suas sibi servientibus, quas ex divisione bonorum post avum ipsorum cum honesta Anna Hulczygerowna sorore sua, uxore vero praedicti successorum parentis cum praeiudicio et contra eorum voluntatem accepit, et in bonis suis omnibus Lublini tam intra quam extra civitatem consistentibus assecuravit.

Alias prout ipsius inscriptiones de praemissis in concordia praedicta obtentae sub actu feria sexta postridie festi Ascensionis Domini [22 V] anno millesimo sexcentesimo vigesimo sexto disponunt, uti quidem omni meliori modo, via ac forma iuris quibus efficacius de iure potuerunt protestatur praesentibus.

Actum feria sexta post dominicam Misericordiae [12 V] proxima anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo.


Ex actis spectabilis consulatus civitatis Posnaniensis extractum.
(-) Joannes Kosmatka vicenotarius Posnaniensis, manu propria.

[in dorso] Protestatio Hulczygeronum [?].



Źródło: Trybunał Koronny Lubelski, Ekstrakty z akt miejskich poznańskich z 1628 r., sygn. 1551, s. 5-6

Jerzy i Hieronim Hulczyger (Hultziger/Hulziger?), księża z poznańskiego kolegium jezuitów a między sobą bracia rodzeni, wraz z nieobecnym Andrzejem bratem ich z tegoż kolegium dziedzice po ich ojcu Hieronimie rajcy poznańskim, przeciwko Adamowi, Hilaremu i Ewie, dzieciom i sukcesorom Adama Majera doktora medycyny.

W nawiązaniu do zapisów w ugodzie między Marcinem Ichtam a Marcinem i Piotrem Gelhori, wujami Hulczygerow [?], bracia Hulczygerowie protestują się o swoje prawa do ruchomości i działów przysługujących im po ich dziadzie, które Majer wraz ze swoją żoną a siostrą Hulczygerów Anną zajął wbrew ich woli w wyniku podziału dóbr i zabezpieczył w Lublinie.

piątek, 8 sierpnia 2014

1589 Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis

Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis.

Actum in Lwowek feria sexta post festum sancti Andreae Apostoli [1 XII] anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono.

Coram famato advocato et scabinis juratis oppidi Lwowek bannitto in judicio residentibus comparens personaliter magnificus Martinus Ostrorog Lwowski castellanus Camenensis, dominus suus haereditarius, non compulsus nec coactus, imo sponte, libere ac manifeste recognovit praesentibusque recognoscit.

Quia fecit ac sollemniter iuxta straepitum iuris1 constituit ac legittimae ordinavit famatum Laurencium apocatorium seu aromatorium civem Posnaniensem in suum verum ac legittimum plenipotentem loco sui, ad suscipiendam inscriptionem eviternam sive perpetuam domus lapideae <Posnaniae in platea Iudaica penes posticum domus lapideae> famati Martini Stam aurificis civis Posnaniensis vicinaliter sitam [!]2, coram spectabili domino advocato et scabinis juratis civitatis Posnaniensis a veris ac legittimis plenipotentibus videlicet a spectabili domino Mathia Chorinski consule Posaniensi [!] nec non a famato Alberto Vielichowski sarctore, civium Posnaniensium [!!]3 uti legittimorum plenipotentum [!!]3 a veris ac legittimis dominis seu possessoribus praefatae domus lapideae Posnaniae situate, prout inscriptio seu certus contractus coram spectabili consulatu civitatis Posnaniensis, de data et actu feria quinta ante [?] festum divae Mariae Magdalenae [20 VII] proxima anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono de praemissis latius testatur, certo omnia promitens ac pro rato, grato suscipiens quicquid per praefatum suum plenipotentem factum ac constitutum fuerit.



Źródło: Lwówek, wójtowskie, Volumen in se continens inscriptiones..., 1588-1604, APP sygn. I 7, protokół, s. 32

1 iuxta strepitum iuris – podług litery (dosł. brzmienia, dźwięku) prawa.
2 powinno być: sitae (dopełniacz!).
3 Skryba przestał na chwilę myśleć po łacinie, w miejsce ablatiwu stosuje genitiw (dopełniacz: od kogo?). Poprawnie: civibus Posnaniensibus, uti legittimis plenipotentibus; zresztą o tym, że są plenipotentami, pisał już wyżej.

Marcin Ostroróg-Lwowski z Ostroroga (ok. 1550 – 1590), kasztelan kamieński (Kamień Krajeński), dziedzic Lwówka, zawarł był 20 lipca kontrakt na kamienicę położoną w Poznaniu przy ulicy Żydowskiej, z tyłu kamienicy Marcina Stam złotnika. Teraz ustanawia aptekarza Wawrzyńca, mieszczanina poznańskiego, swoim plenipotentem w sprawie odbioru zapisu wieczystego na tę kamienicę, który zgodnie z postanowieniem kontraktu przyjmie przed urzędem wójtowskim w Poznaniu od ustanowionych przez właścicieli kamienicy plenipotentów: Macieja Choryńskiego rajcy oraz Wojciecha Wielichowskiego krawca, mieszczan poznańskich.