Pokazywanie postów oznaczonych etykietą plenipotencja. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą plenipotencja. Pokaż wszystkie posty

poniedziałek, 26 października 2015

1595 MM. Ruszoczkie plenipotentem inscribunt

Anno Domini millessimo quingentessimo nonagessimo quinto, die vero 29 Decembris, coram offitio dominorum proconsulis et consulum oppidi Cazimierz videlicet Mathiae pellificis proconsulis, Andreae vero Dubiel, Martini Matiska, Jacobi Mierzich, Thomae Medro consulum etc.

Constituta personaliter magnifica domina Catherina de Ruszocice, magnifici olim domini Nicolai Ruszoczky castellani Biechowiensis filia, magnifici vero olim domini Gregorii Krethkowski palatini Brzestensis relicta vidua, sana mente ac libera per omnia existens, habens circa se nobilem Joannem Gorynsky tutorem ad actum presentem assumptum, palam, publice, libere et per expressum recognovit.

Quia omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constitutus [!] et solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in judicio bannito ordinario civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult habere expressum,

ad resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis suae heraeditariae et quovis modo se concernentis domus et eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!] in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus in dicto claustro ordinis sancti Francisci nunc et pro tempore existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et proprietate sortis praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et successoribus suis ibidem reservando [s. 88], ita late et circumferentialiter, prout ea sors hereditaria et quovis alio modo se concernens domus et eius attinentiarum se extendit, et prout eandem ipsamet habuit, tenuit et possedit,

tum ad alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae usus et styllus fori illius postulare videbitur in forma sufficientissima, promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem suum in praemissis acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata se esse habitura perpetuo.

Similiter ad hoc ipsum offitium anno, die quibus supra constitutus personaliter magnificus dominus Stanislaus Ruszocky castellanus Szathecensis [!], magnifici olim Nicolai Russoczky filius, sanus ac liber per omnia existens palam, publice, libere et per expressum recognovit.

Quia omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constituit et solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in iudicio bannito ordinario civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult habere expressum,

ad resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis suae heraeditariae et quovis alio modo se concernentis domus et eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!] in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus in dicto claustro ordinis [s. 89] sancti Francisci nunc et pro tempore existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et proprietate sortis praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et successoribus suis ibidem reservando, ita late et circumferentialiter, prout ea sors hereditaria et quovis modo se concernens domus praedictae et eius attinentiarum se extendit, et prout eam ipsemet habuit, tenuit et possedit,

tum alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae usus et styllus fori illius postulare videbitur in forma sufficientissima, promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem suum in praemissis acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata se esse habiturum perpetuo.

Praesentibus nobilibus Stanislao Woliczky, Jacobo Przepełkowsky, Wenceslao Komorniczky et aliis quam plurimis fide dignis.


Or.: Kazimierz Biskupi radziecka, 1588-1620, indukta, AGAD sygn. 1, s. 87-89.

MD. Katarzyna z Rusocic wd. po Grzegorzu Kretkowskim wojewodzie brzeskim oraz MD. Stanisław Rusocki kasztelan santocki, córka i syn MD. olim Mikołaja Rusockiego kasztelana biechowskiego, wybierają na swego plenipotenta najstarszego ławnika natenczas zasiadającego w sądzie miasta Poznania. Plenipotencja uprawnia do wieczystego powzdania przed sądem gajonym poznańskim działów dziedzicznych ich domu wraz z przyległościami klasztorowi franciszkanek w Poznaniu na przedmieściu. Dom stoi z jednej strony w sąsiedztwie tegoż klasztoru, z drugiej strony przy ogrodzie Jakuba Kostrzewy konwisarza (cantrifusor).

piątek, 16 października 2015

1556 Constitucio plenipotentis

Constitucio plenipotentis

Coram officio consulari personaliter constitutus honestus Franciscus pictor de Viewiersz palam et manifeste recognovit. Quia omni forma iuris meliori qua de iure vel consuetudine potuit in suum verum, legittimum et indubitatum plenipotentem, gestorem et procuratorem elegit et constituit famatum Martinum Radomssky [s. 509] civem Calissiensem, ad tollendum et levandum decem marcas peccuniarum una cum censu ab eisdem decem marcis proveniente, a provido Jacobo barbitonsore cive Calissiensi, dando et conferendo eidem plenariam et omnimodam facultatem agendi et procurandi, unumque vel plures plenipotentes in locum sui substituendi, ab eodemque summam prefatam decem marcarum cum censu tollendi, levandi et percipiendi, de perceptaque quiettandi, promittens quidquid per eundem occasione premissorum actum et constitutum fuerit, ratum, gratum, firmum habere non secus quam si premissis solus adesset. Quam constitucionem idem Franciscus pictor actis connotari peciit et obtinuit.

Actum feria sexta post octavas Sacratissimi Corporis Christi proxima [12 VI] anno 1556.


Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 508-509.

Franciszek malarz z Wiewierza ustanawia plenipotentem Marcina Radomskiego mieszczanina kaliskiego, celem odbioru 10 grzywien z czynszem od nich od przezornego Jakuba balwierza kaliskiego.

czwartek, 15 października 2015

1584 Resigno sortis domus D. Zeronski

Continuatio iudicii banniti ordinarii feria sexta proxima post festum Visitationis Beatissimae Virginis Mariae [6 VII] anno Domini 1584. [s. 166]

Resignatio sortis domus domini Zeronski

Coram iudicio bannito ordinario civitatis Calisiensis personaliter comparens nobilis Mathias Pawlowski, tanquam plenipotens authenticus, apud officium et acta castrensia Calisiensia institutus, magnifici Raphaelis a Lieszno castellani Srzemensis, de qua plenipotentia fidem fecit et eam ad inserendum dedit, sanus mente et corpore existens, sponte et palam nomine eiusdem principalis sui in perpetuum resignavit et resignat praesentibus totam et integram sortem domus eiusdem principalis sui, in civitate Calisiensi prope ecclesiam Beatae Mariae Virginis, ex opposito collegii Societatis Jesu et penes plateam ex platea Thorunensi ad vicum quo ad eandem ecclesiam Divae Virginis Mariae itur transversam ex una et aream desertam domini praepositi ecclesiae praefatae in ingressu cemiterii aedis praedictae acialiter sitae, areaeque illius in qua sita est, quae sors domus et areae praefatae principalem suum iure eius concernit hactenusque per eum pacifice tenta et possessa fuit,

nobili Martino Zeronski notario castrensi Calissiensi et eius successoribus dono perpetuo et irrevocabili, cum omni iure, dominio et proprietate, utilitatibus, usibus fructibus emolumentisque universis, ac ita late, longe et circumferentialiter, quemadmodum principalis suus habuit et possedit, nihil iuris, dominii proprietatisque ipsi principali suo et eius successoribus reservando, per eundem Martinum Zeronski ipsam sortem tenendi, habendi, possidendi, donandi, commutandi, alienandi et ad usus suos suorumque successorum beneplacitos libere convertendi, sine cuiusvis hominis impedimento.

Cuius quidem plenipotentiae ex actis castrensibus Calisiensibus depromptae tenor de [s. 167] verbo ad verbum sequitur estque iste:

„Actum in castro Calisiensi feria tertia in crastino festi Visitationis Beatae Mariae Virginis [3 VII] anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo quarto.

Comparens personaliter coram officio et actis praesentibus castrensibus Calisiensibus magnificus Raphael a Lieszno castellanus Srzemensis, a terris, palatinatibus, districtibus iureque suo terrestri in quibus possessionatus est recedendo et se cum infrascriptis bonis suis huic capitaneali castrensi Calisiensi iurisdictioni quo ad actum praesentem submittendo et incorporando, mente corporeque sanus, palam ac manifeste recognovit.

Quia in suum verum et indubitatum plenipotentem ac mandatarium nobilem Mathiam Pawlowski constituit et solenniter ordinavit uti quidem constituit et ordinat praesentibus, idque ad donandam et resignandam in perpetuum sortem suam domus suae in civitate Calisiensi prope ecclesiam Beatae Mariae Virginis ex opposito collegii Societatis Jesu Calisiensis et penes plateam ex platea Thorunensi ad vicum quo ad eandem ecclesiam Divae Mariae itur transversam ex una et aream praepositi ecclesiae eiusdem Divae Mariae iacentis,

nobili Martino Zeronski notario castrensi Calisiensi dono perpetuae et irrevocabilis donationis titulo donat(am), cum omni iure, dominio et proprietate, omnibus utilitatibus, usibus fructibus emolumentisque universis, ita etiam late, longe et circumferentialiter prout sors domus praefatae eiusdem magnifici in suis metis et limitibus ex antiquo consistit, nihil omnino excipiendo neque pro eodem magnifico aut eius successoribus reservando.

Quam resignationem seu donationem idem Mathias Pawlowski eidem Martino Zeronski hinc in primo et proximo iudicio civili advocati bannito proxime et immediate celebrando virtute plenipotentiae praesentis libere et absque omni contradictione expedire poterit. Promittens praefatus magnificus, quod eam resignationem gratam ratamque habebit et successores sui ratam habebunt in perpetuum, non secus atque [s. 168] per ipsum solummet magnificum recognita esset.

Ex actis castrensibus Calisiensibus extractum.”

Iudicium bannitum ordinarium, quod de veteri et in hac civitate observata consuetudine feria sexta post festum sancti Michaelis Archangeli [5 X] anno praesenti celebrari debebat, propter nondum finita in praetorio Calisiensi iudicia terrestria Calisiensia ea die celebratum non est. Nihilominus iuridice resignationes haereditatum, inscriptiones donationum et omnium obligationum contractuumque ad unius quindenae spacium in iudicium particulare, in eodem robore et vigore per dominos proconsulem et consules, advocatum et scabinos, transpositae sunt, id quoque per bedelli iurati publicam proclamationem omnibus quorum interest publicando et ad notitiam deducendo.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 165-168.

Rafał z Leszna Leszczyński kasztelan śremski darowuje N. Marcinowi Żerońskiemu pisarzowi grodzkiemu kaliskiemu dział swego domu wraz z częścią jego placu, w Kaliszu przy kościele NMP, naprzeciwko kolegium jezuitów. Dom położony pomiędzy ulicą łączącą ul. Toruńską z uliczką którą idzie się do tegoż kościoła NMP a pustym placem prepozyta tegoż kościoła, przy wejściu na cmentarz tegoż kościoła.

Powzdanie w imieniu kasztelana zeznał N. Maciej Pawłowski, którego plenipotencję w niniejszym zapisie oblatowano.

Pod zapisem powzdania notatka o przełożeniu posiedzenia sądu wójtowskiego. Sąd wielki nie mógł się zebrać w tradycyjnym terminie w piątek po św. Michale (w owym roku 5 października), jako że w ratuszu kaliskim nie zakończono jeszcze obrad sądu ziemskiego. Przeto zeznania transakcji przeniesiono o 2 tygodnie na sąd powiatkowy, co obwieścił woźny.

środa, 20 sierpnia 2014

1691 Magnifici Naramowscy plenipotentes ordinant

Actum in judiciis castrensibus Posnaniensibus causarum officii feria secunda ante festum sanctae Margarethae Virginis et Martyris [9 VII] proxima, anno Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo primo in castro Posnaniensi celebratis.

Magnifici Adam in Naramowice Naramowski Ustensis, Pilensis, Costensis etc. capitaneus et Catharina a Grzymułtowice, primarum olim magnifici Andreae a Gembice Gembicki succamerarii Posnaniensis, ad praesens vero secundarum nuptiarum dicti magnifici Naramowski consors legitima, coniuges, ipsa quidem coniunx cum eiusdem magnifici mariti sui personali consensu et assistentia, recedendo etc. recognoverunt.

Quia ipsi in suos veros, legitimos et indubitatos plenipotentes, mandatarios, gestores, promotores ac defensores omnium et singularum causarum et actionum suarum judiciariarum sibi recognoscentibus quibusvis personis ratione quarumcunque rerum et negotiorum in omni judicio et officio Regni maioris et minoris subsellii ex quavis juris instantia incidentium et provenientium generosos et nobiles:

- Maximilianum Grzegorzewski,
- Paulum Kobielski,
- Joannem Glinka,
- Casimirum Sutkowski [?],
- Joannem Swięcki,
- Franciscum Kostro,
- Matthiam Bogucki,
- Balthazarum Wilczycki,
- Paulum Succhcicki [!],
- Casimirum et Stanislaum Meierow,
- Andream Szomowski,
- Thomam Brysykowski [?],
- Franciscum Baldzewski,
- Casimirum Kliszewski,
- Alexandrum Bieniecki,
- et Laurentium Wedelewski,

omnes insimul et quemlibet eorum seorsim cum plenaria facultate et omnimoda potestate:
- alios plenipotentes in loca sua substituendi,
- juramenta attendandi,
- poenas quasvis judiciales urgendi, tollendi et levandi,
- de levatis quietandi, [s. 69]
- intromissiones in bona sua pro exigentia admittendi,
- caeteraque veros plenipotentes concernentia munera et officia faciendi et exequendi,

elegerunt, inscripserunt, constituerunt et solenniter ordinaverunt prout etc., promittentes ac sese offerentes etc.


Ex protocollo castrensi Posnaniensi extractum.
(-) Drużynski, mpp.
(-) Christianus Kierski pincerna et judex surrogatus castrensis Posnaniensis

[in dorso] Magnifici Naramowscy plenipotentes ordinant.


Źródło: Trybunał Koronny Lubelski, Ekstrakty z akt sądów grodzkich poznańskich, sygn. 1550, s. 68-69

Adam na Naramowicach Naramowski starosta ujski, pilski, kościański itd. i jego żona Katarzyna z Grzymułtowic, 1. voto wielmożnego Andrzeja z Gembic Gembickiego podkomorzego poznańskiego żona, ustanawiają w grodzie poznańskim 17 plenipotentów ogólnych, do reprezentowania ich w sprawach wszelkich przed każdym sądem i urzędem Królestwa, każdej instancji.

wtorek, 19 sierpnia 2014

1628 Hulczygerowie constituunt plenipotentem

Coram officio spectabilis domini Martini Gelhor proconsulis civitatis Posnaniae personaliter comparentes reverendi Georgius et Hieronimus Hulczygerowie fratres germani e collegio patrum Societatis Jesu Posnaniensis, olim nobilis ac spectabilis Hieronimi Hulczyger viri consularis Posnaniensis haeredes, suo et Andreae protunc absentis fratris sui germani societatis eiusdem nomine pro quo de ratihabitione actus praesentis in sortibus suis cavent, omni meliori modo, via ac forma iuris, quibus de iure potuerunt ac debuerunt, efficacius constituerunt et ordinaverunt in suum verum et legitimum plenipotentem ac mandatarium honoratum Stanislaum Pełczynski foris consultum Lublinensem, prout constituunt ac ordinant praesentibus, absentem tanquam praesentem.

Dantes eidem omnimodam potestatem facultatemque ad agendum, tractandum, procurandum, promovendumque causam et actionem cum quibuscunque personis sibi intercedente, ratione bonorum ac rerum per excellentem olim Adamum Maierum medicinae doctorem acceptorum, una cum sorore sua Anna Hulczygerowna coniunctim, iuxta plenipotentiam sibi ab eadem Anna Maierowa praedictorum religiosorum sorore, praefati vero excellentis Adami Maieri consorte Lublini datam,

- eadem bona adeundi, reperiendi [?], emonendi et exigendi,
- emonita et exacta levandi, tollendi, percipiendi,
- de perceptisque sufficienter quietandi, [s. 8]
- actiones iudiciarias his, qui ultro eadem bona extradere noluerint, instituendi,
- institutas prosequendi et debito iuris ordine finiendi,
- litem contestandi,
- testes ac omnimodas probationes inducendi,
- juramenta deferendi et condonandi,
- sententias in rem suam latas suscipiendi,
- ab onerosis ad superiorum judicum subsellia appellandi,
- appellationes prosequendi,
- rerum iudicatarum executiones fieri petendi,
- unum vel plures in locum suum plenipotentes substituendi et revocandi,
- amicabili denique modo transigendi et componendi,
- tum alia omnimoda [?] pro causae et negotii praesentis exigentia, quae, licet hic expressa non sint, pro expressis tamen haberi debent, faciendi, exequendi et adimplendi in forma mandati plenissima,

promittentes se id omne pro rato gratoque suscepturos, quicquid dictus plenipotens suus eiusve substitutus in praemissis nomine suo fecerint constituerintque temporibus perpetuis.

Actum feria sexta post dominicam Misericordiae [12 V] proxima, anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo.


Ex actis spectabilis consulatus civitatis Posnaniensis extractum.
(-) Joannes Kosmatka vicenotarius Posnaniensis, manu propria.

[in dorso] Hulczygerowie constituunt plenipotentem.



Źródło: Trybunał Koronny Lubelski, Ekstrakty z akt miejskich poznańskich z 1628 r., sygn. 1551, s. 7-10

Bracia Hulczygerowie ustanawiają Stanisława Pełczyńskiego, biegłego sądowego (? - consultus foris) z Lublina, swoim plenipotentem w sprawie spadkowej.

piątek, 8 sierpnia 2014

1589 Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis

Plenipotencio magnifici domini haereditarii ab Ostrorog Martini Lwowski castellani Camenensis.

Actum in Lwowek feria sexta post festum sancti Andreae Apostoli [1 XII] anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono.

Coram famato advocato et scabinis juratis oppidi Lwowek bannitto in judicio residentibus comparens personaliter magnificus Martinus Ostrorog Lwowski castellanus Camenensis, dominus suus haereditarius, non compulsus nec coactus, imo sponte, libere ac manifeste recognovit praesentibusque recognoscit.

Quia fecit ac sollemniter iuxta straepitum iuris1 constituit ac legittimae ordinavit famatum Laurencium apocatorium seu aromatorium civem Posnaniensem in suum verum ac legittimum plenipotentem loco sui, ad suscipiendam inscriptionem eviternam sive perpetuam domus lapideae <Posnaniae in platea Iudaica penes posticum domus lapideae> famati Martini Stam aurificis civis Posnaniensis vicinaliter sitam [!]2, coram spectabili domino advocato et scabinis juratis civitatis Posnaniensis a veris ac legittimis plenipotentibus videlicet a spectabili domino Mathia Chorinski consule Posaniensi [!] nec non a famato Alberto Vielichowski sarctore, civium Posnaniensium [!!]3 uti legittimorum plenipotentum [!!]3 a veris ac legittimis dominis seu possessoribus praefatae domus lapideae Posnaniae situate, prout inscriptio seu certus contractus coram spectabili consulatu civitatis Posnaniensis, de data et actu feria quinta ante [?] festum divae Mariae Magdalenae [20 VII] proxima anno Domini milesimo quingentesimo octuagesimo nono de praemissis latius testatur, certo omnia promitens ac pro rato, grato suscipiens quicquid per praefatum suum plenipotentem factum ac constitutum fuerit.



Źródło: Lwówek, wójtowskie, Volumen in se continens inscriptiones..., 1588-1604, APP sygn. I 7, protokół, s. 32

1 iuxta strepitum iuris – podług litery (dosł. brzmienia, dźwięku) prawa.
2 powinno być: sitae (dopełniacz!).
3 Skryba przestał na chwilę myśleć po łacinie, w miejsce ablatiwu stosuje genitiw (dopełniacz: od kogo?). Poprawnie: civibus Posnaniensibus, uti legittimis plenipotentibus; zresztą o tym, że są plenipotentami, pisał już wyżej.

Marcin Ostroróg-Lwowski z Ostroroga (ok. 1550 – 1590), kasztelan kamieński (Kamień Krajeński), dziedzic Lwówka, zawarł był 20 lipca kontrakt na kamienicę położoną w Poznaniu przy ulicy Żydowskiej, z tyłu kamienicy Marcina Stam złotnika. Teraz ustanawia aptekarza Wawrzyńca, mieszczanina poznańskiego, swoim plenipotentem w sprawie odbioru zapisu wieczystego na tę kamienicę, który zgodnie z postanowieniem kontraktu przyjmie przed urzędem wójtowskim w Poznaniu od ustanowionych przez właścicieli kamienicy plenipotentów: Macieja Choryńskiego rajcy oraz Wojciecha Wielichowskiego krawca, mieszczan poznańskich.

sobota, 2 sierpnia 2014

1628 Plenipotentia Lescziny y Franciszka

Plenipotentia Lescziny y Franciszka.

Przed urzędem sławnego pana Stephana Aptekarza wuita grodziskiego oblicznie stanąwszy sławny Gregier Kwarta mieszczanin poznanski, vigore plenipotentiae sibi ab honesta Dorothea Kresichlebowna coram officio advocatiali Posnaniensi concessae et coram officio praesenti commonstratae constituit in omni meliori modo et forma in locum suum famatos viros Franciscum organarium et Albertum Leszczyna cives Grodziscenses plenipotentes et mandatarios suos, ad promovendas causas et prosequendas actiones cum tutoribus praefatae uxoris suae ex quacunque caussa sibi insidentes, promittens pro rato et firmo omnia quicquid praefati plenipotentes sui cum iisdem tutoribus fecerint constituerintque se habiturum. Actum ut supra [18 IX 1628].


Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 144

Ustanowienie pełnomocników (plenipotentów).

Grzegorz Kwarta mieszczanin poznański, na podstawie pełnomocnictwa (plenipotencji) udzielonego mu przez żonę Dorotę Kresichlebówną (najpewniej rodem z Grodziska) i zapisanego w księdze wójtowskiej miasta Poznania ustanawia w swoje miejsce pełnomocników, sławetnych: Franciszka organistę i Wojciecha Leszczynę, mieszczan grodziskich. Upoważnia ich do prowadzenia spraw sądowych wraz z opiekunami żony.

poniedziałek, 23 czerwca 2014

1617 Sebastianus Radost plenipotentiam ab Adamo Mieszała datam ingrossat

Sebastianus Radost plenipotentiam ab Adamo Mieszała datam ingrossat.

Sub eodem actu. Veniens personaliter ad officium consulare actaque praesentia famatus Sebastianus Radost obtulit plenipotentiam a famato Adamo Mieszała cive Strelnense certa in causa sibi datam, ibidemque in Strelno officiose factam et sigillo eiusdem civitatis Strelno communitam, quam actis consularibus Coninensibus inseri petiit. Quod illi ex officio admissum. Cuius tenor sequitur et est talis.

„Proconsul et consules oppidi Strelno. Ad notitiam indubitatam tenore praesentium deducimus universis et singulis. Quia coram nostra integra consulari residentia personaliter comparens famatus Adamus Mieszała et Hedvigis consors sua legitima habens penes se ad actum praesentem Martinum Krzywanka oppidanum Strelnensem tutorem officiose datum in omni meliori et potiori modo, via, forma ac styllo quibus de iure convenit, in suum verum legitimum ac indubitatum plenipotentem ac mandatarium famatum Sebastianum Radost civem Coninensem in causa et actione adeundum medium mansi agri successionis morte olim Laurentii rotificis et Annae coniugum iure divino et naturali devolutum, coram quovis judicio et officio cum quibusvis personis sexus utriusque habitis et habendis fecerunt et constituerunt, et prout melius et efficatius de forma juris potuerunt ordinaverunt,

plena et omnimoda praefato plenipotenti suo data atque annexa potestate, medium mansi agri eiusmodi morte olim Laurentii rotificis et Annae parentum suorum iure divino et naturali sibi devolutum et concernen(tem) jure vel amicabili complanatione adeund(um), summa(s) pecuniaria(s) secun(dum) [?] taxa(s) [?] aliorum agrorum levandi, de perceptis et levatis quietandi, arestandi et aresta continuandi, juramenta audiendi et dimittendi, quaevis decreta suscipiendi, ab onerosis vero et sese aggravan(tibus) ad altiora judicu(m) superiorum subsellia appellandi et appellationes interpositas prosequendi, alios vel alium in suum locum substitutum et substitutos revocandi, ita ut generalitas specialitati, et specialitas generalitati in nullo derogare videatur.

Et alia quae vel istius causae necessitas postulaverit, vel ratio officiorumque [?] efflagitaverit tractandi bonoque fine terminandi. Caven(do) pro rati grati ac firmi habitione [?] quodquod per praefatum plenipotentem Sebastianum Radost civem Coninensem actum gestum constitutumque sit, non aliter ac si ipsi praesentes adessent coramque egissent. Harum quibus sigillum officii nostri est subimpressum testimonio literarum. Datum et actum in praetorio Strelnensi feria quarta post dominicam Conductus Paschae proxima, anno Domini millesimo sexcentesimo decimo septimo.

(-) Stanislaus Wochalicz [?] notarius juratus actorum civilium mp.”



Źródło: Konin, radziecka 1594-1643, sygn. I/2, s. 633

Sebastian Radost oblatuje w aktach radzieckich miasta Konina plenipotencję, której udzielił mu Adam Mieszała, mieszczanin strzeliński. Dokumentem tym, zapisanym w aktach radzieckich miasta Strzelna, Radost został upoważniony do reprezentowania Mieszały w sprawie uzyskania praw do półłanka, należnego mu drogą spadku po jego (czy raczej jego żony Jadwigi) rodzicach: Wawrzyńcu kołodzieju i Annie.

czwartek, 12 czerwca 2014

1594 Plenipotencja Mizgały

Stanąwszy oblicznie przed nasz urząd burmistrzowski jako przed pana Andrzeja, burmistrza osieckiego, i radnych Panów jego, Pawła Sochę, Jędrzeja Włokę, Szymona Kostrzewę i Marka Łapisza, Marcin Mizgała z Kąkolewa, poddany pana Marcina Sapińskiego, z temi dwiema dziećmi nieboszczyka Wojciecha z Kąkolewa, jako też z swymi krewnymi, których imiona są: Jakób, Jerzy, Marusza, Barbara, temużto Marcinowi Mizgale z Kąkolewa te persony zwyż opisane dawają wszelaką moc na majętność pozostałą po nieboszczyku bracie jego Janie postawić, czyniąc go plenipotentem, że jemu jest wolno i będzie mu wolno teraz i na potem upominać się, dochodzić, wyciągać, tak prawnie, jako też i inszym sposobem, jako się jemu będzie zdało najlepiej.

To się działo przed nami zwyż opisanymi w wigilią trzech królów w roku 1594 w Osiecznie.


Źródło: Józef Łukaszewicz, „Krótki historyczno-statystyczny opis miast i wsi w dzisiejszym powiecie krotoszyńskim od najdawniejszych czasów aż po rok 1794”, tom I, Poznań, Nakładem księgarni Jana Konstantego Żupańskiego, 1869, s. 284

W powszechnym mniemaniu, księgi radzieckie i wójtowskie z Osiecznej spłonęły podczas pożaru miasta w 1793 roku. Oznacza to, że spotkamy się co najwyżej z odpisami lub oblatami pojedynczych zapisów tej kancelarii. Jest tak pewnie w przypadku zapisu przytoczonego przez Łukaszewicza (bez podania źródła), jako że plenipotencja była dokumentem dość często w księgach oblatowanym.

wtorek, 13 maja 2014

1787 Perillustris Rsmus Vladislaus Starczewski Plenipotentem constituit

Actum Cracoviae, coram Actis Terrestribus die sexta, Mensis Octobris, AD 1787

Coram Actis praesentibus Terrestribus Cracoviensibus personaliter comparens Perillustris Reverendissimus Vladislaus Starczewski Canonicus Cathedralis Cracoviensis sanus mente et corpore existens, publice libereque recognovit.

Quia Ille ad infrascripta peragenda Magnificum Petrum Starczewski Fratrem suum germanum Bonorum Gawłow et Biała immediate in Borussia meridionali, nunc vero in Ducatu Varsaviensi, Departamento Calissiensi jacentium Haeredem, in suum verum, legitimum, specialem ac indubitatum Plenipotentem eligit, inscribitque praesentibus, dans Ipsi plenam facultatem et potestatem Summam 26000 florenorum polonicalium seu 1444 aureorum nummorum et florenorum 8 polonicalium, ad scripta manualia per Magnificam Theclam Męcińska Virginem, olim Illustris Magnifici Adami Comitis Męciński Filiam a se Recognoscente contractam, a quo intererit, cum provisionibus vindicandi, levandi, recipiendi, de praemissis quietandi, aut Cessionem, sive Cessiones in rem Exolventis recognoscendi, causas instituendi, et ad debitum Executionis finem deducendi, Decreta quaevis suscipiendi; a contrariis movendi, seu appellandi, de lite in litem transigendi, Sequestrationes Bonorum seu traditiones mobilium et immobilium urigendi et attentandi, Juramenta deferendi offerendi admittendi attentandique, scripta praefata ac alia quaevis Documenta hyppothecari, et exhyppothecari, curandi, complanationes seu Transactiones puncto duntaxat summae praemissae capitalis ac provisionum, conscribendi, subscribendi et roborandi, alios Plenipotentes ad praemissa omnia, cum simili, vel limitata potestate, in locum Sui, constituendi et substituendi, substitutosque revocandi, ac quidquid negotium in praemissis concludendis exigerit, nomine sui Recognoscentis, determinandi, porrigendi, subscribendi et recognoscendi, promittens et inscribens se, ea omnia, una cum suis Successoribus aeviterne manutenturum et suscepturum, approbaturum et ratificaturum, praesenti Recognitione ad praemissa mediante, quam his in actis idem Recognoscens manu sua propria, prout sequitur subscripsit.

Ladislaus Starczewski Canonicus Cathedralis Cracoviensis

Ex Libro Sexto Actorum novorum solarum Plenipotentiarum pag. 829 q. (?) 27 dispromptum et extraditum.

(-) Nicodemus Pludowski actuarius (?) regens (?)



Źródło: AP Piotrków Trybunalski, Notariusz Kobyłecki, akt nr 26 z 1811 r.

6 października 1787 r. ks. Władysław Starczewski ustanawia swego brata rodzonego, dziedzica w Gawłowie i Białej, plenipotentem w sprawie odzyskania 26 tys. złp. od Tekli Męcińskiej. Ciekawostka: w odpisie aktu, wykonanym w 1807 roku, dodano lokalizację miejscowości w Księstwie Warszawskim.

Niniejszy odpis plenipotencji stanowi załącznik do notarialnego zapisu z 2 stycznia 1811 roku, w którym wspominany plenipotent ks. Starczewskiego kwituje plenipotenta Męcińskiej z sumy 6 tys. złp. "w Monecie grubey Polskiey w Dwuzłotówkach samych", stosownie do komplanacji (ugody) zawartej w Radomsku 14 września 1810 r.

niedziela, 11 maja 2014

1605 Plenipotentia Honesto Matthiae tinctori officiose facta

Plenipotentia Honesto Matthiae tinctori officiose (?) facta

In et coram Judicio Particulari Bannito per Spectabilem Dominum Martinum Lipinski Advocatum Grodiscensem caeterosque scabinos iuratos Feria sexta ante Dominicam Palmarum Anno Domini 1605 celebrato ac exposito.

Personaliter comparens Honesta Anna laboriosi olim Michaelis molitoris Bucowiensis coniunx legittima, in omni meliori modo et forma, quibus de iure debuit per Prolocutorem suum Honestum Ioannem Wieloch in suum verum Mandatorium ac legittimum Plenipotentem constituit ac ordinavit Honestum Matthiam tinctorem civem Grodiscensem praesentium exhibitorem ad tractandam et promovendam causam cum Famato Stephano Piskorz vel ipsius legittimo Plenipotente, dans ac concedens eidem Mandatorio suo praefato Matthiae tinctori plenariam potestatem a praefato Stephano vel eius plenipotente ex satisfactione pro horto per laboriosum olim Michaelem molitorem Actricis maritum, apud eundem Stephanum Piskorz empto, Quietationem suscipiendi, Summam in praefato horto arestandi, Arestum Iuridicum super Ratham pro eodem positam ponendi, cum potestate alium quoties opus fuerit substituendi et substitutum revocandi. Et generaliter omnia et singula quae vel huius causa necessitas efflagitaverit, vel officiorum (?) Iudiciorumque ratio expostulaverit faciendi agendi non secus ac si ipsamet personaliter adesset, promittens ea omnia se pro grato suscepturum quicquid per eum Actum fuerit. Arra iuris soluta.



Grodzisk Wlkp., Liber Actionum Scabinalium 1594-1609, sygn. 1529, s. 456

Wdowa po młynarzu z Buku przez swojego prolokutora (rzecznika) ustanawia Macieja, farbiarza z Grodziska, swoim plenipotentem w sprawie o zadośćuczynienie za ogród nabyty przez jej śp. męża Michała od Sław. Stefana Piskorza.

piątek, 18 kwietnia 2014

1734 Famata Dygasowa Plenipotentes Inscribit

Famata Dygasowa Plenipotentes Inscribit

Coram Officio Consulari Grodziscensi actisque praesentibus Consularibus Grodziscensibus personaliter comparens Famata N. in personali assistentia Spectabilis D N. consulis Grodziscensis et parentis sui charissimi. Sana mente corporeque existens, libere ac manifeste recognovit, verbisque expressis recognoscit.

Quia illa in suos veros, ac legitimos gestores, mandatores, deffensores ac formales plenipotentes, Generosos ac Eximios Dominos Dominos N. N. et alios quam plurimos Generosos ac Eximios Dominos instituit, inscripsit et solenniter ordinavit, ad omnes, et singulas sui causas juridicas et negotia juridiciaria, praecipue vero circa Judicium quodvis in Perillustri Consistorio Posnaniensi, instituit inscripsit et solenniter ordinavit, ad omnes et singulas sui causas juridiciarias et negotia juridiciaria peragenda, et pro parte, praenominatae Recognoscenti?, provenientia, procedentia et in dies quasvis incidentia. Dans et concedens, Eadem praenominata Recognoscens? plenariam facultatem et omnimodam potestatem Iisdem Generosis ac Eximiis Dominis suis veris ac formalibus Plenipotentibus causam suam juridiciariam, in praenominato Perillustri Consistorio Posnaniensi proponendi, tractandi, promovendi, et pro meliori usu fruendi, ac undecunque deffendendi, vigore praesentis Plenipotentiae ad praemissa mediante.


Grodzisk, Consularia (od s. 279), protokół, 1734-1745, sygn. 1520, f. 290