Pokazywanie postów oznaczonych etykietą świadectwo czeladnicze. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą świadectwo czeladnicze. Pokaż wszystkie posty

środa, 18 czerwca 2014

1683 Litterae bonae conversationis

Nos Albertus Gębik et Paulus Rychlinsky archimagistri contubernii lanionum civitatis Smigiel, suo et aliorum fratrum totiusque praefati contubernii nostri nomine.

Praemissa diligenti studiorum et officiorum nostrorum commendatione omnisque a Domino Deo felicitatis apprecatione, universis et singulis quorum interest et ad quos praesentes [?] nostrae devenerint literae pro uniuscuiusque status conditionis dignitatis et praeeminentiae exigentia, praesertim vero spectabilibus viris et famatis dominis civitatum ac oppidorum archimagistris magistris fratribus confratribus ac sociis artificii et contubernii lanionum dominis et amicis nostris charissimis notum testatumque facimus.

Quod honestus David Paykier praesentium exhibitor praenominati artificii nostri socius apud famatum Jacobum Lorens civem Smiglensem eiusdem artificii et contubernii nostri fratrem et magistrum uno anno integro pro famulo inservivit ac fideliter prout bonum probum honestumque decet famulum apud ipsum se gessit conservavit et cum bona fama permansit et ab eodem libere missus factusque [?] prout [?] de hac in contubernio nostro specialem fecit recognitionem. Quapropter eundem honestum David Paykier dominationibus vestris pleno ex affectu et diligenter commendamus ut quocunque locorum se contulerit ac permanere voluerit, dominationes vestrae gratiose excipere gratia et humanitate prosequi et inter se conservare velint ac dignentur amice rogamus [?]. Certo scietur [?] id vicissim pari officiorum nostrorum genere recompensaturos [?] et regratificaturos [?] et ut praesentibus [?] in dubia adhibeatur fides eas [?] sigillo contubernii nostri communiri fecimus manuque propria subscripsimus. Actum et datum in contubernio nostro civitatis Smigiel die 12 mensis Martii anno Domini millesimo sexcentesimo octuagesimo tercio.

(-) Georgius Ma[...]
(-) Paweł Richlinsky



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 9

Świadectwo czeladnicze dla Dawida Paykiera, który przez rok terminował u Jakuba Lorensa, wystawione przez starszych cechu rzeźników w Śmiglu.

1734 Literae a contubernio lanionum civitatis SRMttis Sremensis honesto Joanni Raderski extraditae

Laudetur Jesus Christus amen.

Nos contubernii lanionatus Srzemensis seniores et assessores
Omnibus his inspecturis et lecturis, quorum interest, aut interesse poterit, divinam benedictionem et realem eamque compensabilem dilectionem precamur a Domino.

Spectabilibus et famatis dominis dominis artificii nostri lanionii verax et fidele perhibemus testimonium. Quomodo praesentium lator et exhibitor honestus Joannes Raderski artis nostrae lanioniae socius anno praeterito artificium nostrum apud spectabilem et famatum Stanislaum Bryxy genuine et cum aliis aequissima bilance [?] honeste et egregie et laudabiliter tractaverit, prout ab eodem spectabili et famato praefati discipuli magistro congrue commendatum approbavimus et recognovimus. Ea propter vestras spectabiles ac famatas dominationes artificii nostri lanionii confratres et benignos amicos nostros observandissimos et ubique loci venerandos bajulum praesentium omnigenu affectui et egregietati [?] tum hospitalitati recommendamus. Ubicumque demum diverti eundem honestum Joannem Raderski contingerit, quatenus sincero affectu, et amicabili acceptatione sit susceptus et acceptus plurimum rogamus et recommendamus. Nos vice versa omnem propensitatem ultra proportionem recompensaturos nos exhibemus et pollicemur.

Quorum fidem et robur majus ordinario sigillo praesentes [?] communimus appendendo nostrarum [?] manuum impositionem. Datum Srzemae 1734, die 1 Maii.

(-) Bartlomeus Gorny artificii lanionum notarius juratus mpp.
(-) Bartłomiey Guminski jako starszy mpp.
(-) Łuka Skullarcik [?] jako kolega mpp.
(-) Hendricus [?] Papszyk [...]ty assesor mpp.
(-) Woyciech Rakoski jako stołowy mpp.

[in dorso: Literae a contubernio lanionum civitatis SRMttis Sremensis honesto Joanni Raderski extraditae]



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 10-11

Świadectwo czeladnicze wystawione dla Jana Raderskiego przez starszych cechu rzeźników w Śremie

Uwagi: lanionii czy lanianii?

1645 Litterae bonae conversationis

Nos Martinus Koczembowic et Paulus Rysakowic archimagistri caeterique fratres tam seniores quam et juniores contubernii lanionum civitatis Sacrae Regiae Maiestatis Ostrzeszoviensis.

Universis et singulis, cuiuscunque dignitatis conditionis gradusne extiterint, praesertim vero famatis spectabilibusque ac dominis [?] senioribus et junioribus magistris artificii et contubernii lanionum ubisvis locorum degentibus amicis charissimis ac honorandis salutem et omnia prospera etc.

Significamus, notum testatumque facimus praesentibus litteris nostris honestum Valentinum Switaycik de oppido regali Mixtat oriundum, honesti Jacobi Switayczyk et Gertrudis coniugum legitimorum et civium Mixtatensium filium artis nostrae laniatoriae socium praesentium exhibitorem. Qui quidem petiit sibi litteras testimoniales suae bonae conversationis a nobis dari. Cui nos uti iustam et aequam illius petitionem non denegantes, concessimus, testantes hoc idem artificium suum apud famatum Martinum Switayczyk alias Wrobel lanionem et civem nostrum fratremque suum germanum et confratrem nostrum honeste, decenter, laudabiliterque hoc idem anno praeterito [...?] se gessisse ac conservasse, et a servitiis eiusdem domini sui tempore moderno quadragesimali libere [?] absolutum esse. Quem, uti adolescentem nobis bene meritum et conservatum, in omnibus dominationibus vestris commendamus, commendatumque esse cupimus. Velint pro bono ac honesto in numerum sociorum suscipere, ipsum quoque sua virtute ac merito ad [...] artificii admittere. Quod nos in similibus pari amicitiae et benevolen[...] [...] pollicemur.

In cuius rei fidem et evidentius testimonium sigillum contubernii nostri praesentibus est subimpressum. Datum Ostrzeszow in contubernio nostro tertia die mensis Aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo quinto.

(-) Albertus Skąpski notarius juratus civitatis Ostrzeszoviensis mpp.



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 5

Świadectwo czeladnicze wystawione w przez starszych cechu rzeźników w Ostrzeszowie dla Walentego Świtajczyka syna Jakuba i Gertrudy, pochodzącego z Mikstatu, który terminował u swojego brata Marcina.

1668 Tyszowicza commendatio

Universis et singulis quibus expedit praesentium notitiam habere, praecipue vero famatis magistris artis laniatoriae quibusvis in locis existentibus.

Nos Joannes Waliga et Joannes Strzałkowski archimagistri artis et contubernii lanionum civitatis Cobelinensis salutem precamur. Significamus ac recognoscimus quia praesentium literarum nostrarum ostensor, honestus Jacobus Tyczowicz artis nostrae laniatoriae socius de magistro suo cui hucusque servivit, ac de contubernio nostro aliisque civibus bene meritus est, sicque se in nostra civitate erga omnes conservavit et gessit ut virtute [?] praedicti adolescentis erat. Quare eum vestris praestantissimis dominis duximus commendandum prout praesentibus commendamus, dignentur illum gratia et favore prosequi ac in contubernia vestra secure admittere pro virtuosoque inter dominationes vestras reputare. Nos quoque per oblatam occasionem dominationibus vestris pari modo in similibus respondere studebimus. In cuius rei evidentius documentum hoc illi datur fidele testimonium nostrum praesentibus literis nostris sigilli nostri appensione roboratum.

Datum Cobelinii die 24. mensis Februarii anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo octavo.

(-) Ad mandatum famatorum archimagistrorum artis et contubernii lanionum Cobelinensium extractum. Nicolaus Więckowicz notarius juratus [?] mpp.



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 7

Odpis świadectwa wystawionego przez starszych cechu rzeźników w Kobylinie dla Jakuba Tyczowicza.

1638 Bonae conversationis litterae

Matthias Purcek, Martinus Berka seniores cum assessoribus ac aliis fratribus omnibus fraternitatis laniorum civitatis Costensis.

Universis et singulis cuiuscunque status hominibus id quorum scire interest et ad quos praesentes litterae nostrae devenerint, praesertim vero magistris cum fratribus fraternitatis laniorum significamus.

Quomodo veniens personaliter ad fraternitatem ceu plenariam residentiam nostram honestus Valentinus Snella artis nostrae socius, petiit sibi dari a nobis suae apud nos [?] bonae conversationis fidelisque apud magistrum seu [?] servit[...] litteras, cuius nos uti iustae et decenti petitioni annuentes, hocce [?] litteris nostris testimonium damus, atque omnes [?] certiores facimus, cum non solum (uti expedit probis artificii nostri sociis) apud famatum Joannem Wierzba scabinum civitatis Costensis fratremque nostrum duobus integris annis satis [?] clare obedienter reverenter ac demum fideliter serviendo, sed etiam de omnibus ac singulis fratribus nostris bene meritum esse.

Quem dignum [?] dominationibus vestris commendamus et petimus velint [?] eum DD. VV. ut ubicunque locorum advenerit ad obsequia sua libere admitteri [?] et adquaecunque [?] meritis suis aspiraverit munera [?] eum [?] benigne promovere omni de eius suspicione fratrum [?] reiecta, eandem gratiam [?] DD. VV. [...] officio et munere remuner[...] In [...] fidem sigillum fraternitatis nostrae impressum. Datum [?] Costeni [?] die undecima Martii anno Domini 1638



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 2

Świadectwo czeladnicze wystawione przez starszych cechu rzeźników w Kościanie dla Walentego Snella.

1641 Socii laniorum commendatio

Nos Stanislaus Piechota praefectus, Thomas Kostrzewski, Paulus Kostrzewski, Stephanus Staniszewski, Andreas Kucyk, dapiferi contubernii laniorum oppidi Poniec.

Significamus quorum interest universis et singulis comparuisse coram nobis et in residentia contubernii nostri, famatum Thomam Kostrzewski dapiferum et contubernalem nostrum, ad perhibendum veritati testimonium in rem et pro parte honesti iuvenis Joannis Swalik praesentium exhibitoris, palamque benevole ac verbis expressis recognovisse, praefatum Joannem Swalik lanienam ex praescripto sodalitii oppidi Gorka plene et sufficienter edocuisse, perspectaque singulari in eodem opificio exercendo illius industria, legitime eundem nobis contubernioque nostro, qua ingenui, qua probi hominis dotes in quotidiana conversatione per biennium integrum apud se laudabiliter exactum commendavisse.

Omnes itaque et singulos praesentium notitiam habituros enixe rogamus, ut saepedictum Joannem Swalik harum exhibitorem, sinistra quavis opinione [...] suspicione remota, ubivis locorum pro [?] vero et genuino contubernali atque fratre nostro habere velint, eo demum favore et benevolentia quem probitas et industria ipsius meretur prosequi eundem ne dedignentur.

In praemissorum fidem praesentes manu notarii iurati oppidi nostri atque sigillo contubernii nostri muniri curavimus. Datum Ponecii in plenaria sodalitii laniorum Ponecensium residentia, feria quinta post dominicam Laetare proxima, anno Christiano millesimo sexcentesimo quadragesimo primo.

(-) Albertus Krolicius, notarius cancellariae Ponecensis iuratus mpp.



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 3

Świadectwo czeladnicze wystawione przez starszych (cechmistrza oraz mistrzów stołowych - dapiferi) cechu rzeźników w Poniecu, polecające Jana Swalika.