piątek, 22 stycznia 2016

1605 Biskupski vulneratus

Biskupski vulneratus

Nobilis Andreas Biskupski olim nobilis Lucae Biskupski de districtu Coninensi filius monstravit officio praesenti castrensi Calissiensi vulnera, videlicet nasum totum abscisum cum parte labri superioris ac mistace, deinde supra nasum inter supercilia decisionem magnam cutis cum carne, item per articulum medium digiti auricularis manus sinistrae caesum cruentum magnum a quo eius digiti mutilatio evidens apparet, item in digitis medio et fidio manus eiusdem duo caesa cruenta, item in manu dextra infra pugnum cicatricem recentem vulneris caesi cruenti recenter sanati.

Quae eidem officio protestatus est in et contra nobilem Joannem Kielczewski generosi Georgii Kiełczewski filium uti principalem ac famulos et complices illius illi melius notos, asserens sibi per eos hic Calissiae vi ac violenter ac tali modo et ratione prout id citationibus et processibus iudiciariis eo nomine instituendis declarabitur illata et inflicta esse.

Ac insuper idem Andreas quaesivit ab officio utrum ei cingulus argenteus deauratus [k. 375] valoris triginta florenorum nobilis Margarethae Miniszewska uxoris suae quem ipsa circa eandem sui convulnerationem ipsum Andream maritum suum defendens amisit, cuius amissionis praefatus Joannes Kiełczewski dum eandem uxorem suam ex ipso Andrea prostrato humi detrahebat occasionem dedit <eundemque cingulum ipsemet Joannes in ea disrupit> redditus sit, quem non esse sibi redditum ab eodem officio responsum accepit eandemque suam praemissorum protestationem actis praesentibus inseri procuravit.


Or.: Kalisz Gr. 245, relacje/indukta, 1604-1606, k. 375-375v.

N. Andrzej Biskupski s. olim N. Łukasza Biskupskiego z powiatu konińskiego okazuje rany: nos cały ucięty z częścią wargi górnej i wąsa, cięcie między brwiami, cięcie palca małego (dosłownie: usznego, którym najłatwiej czyści się uszy) lewej ręki wymagające amputacji, cięcia po palcach środkowym i serdecznym lewej ręki oraz na ręce prawej siniak po świeżo zagojonej ranie ciętej. Jako sprawcę wskazuje N. Jana Kiełczewskiego s. G. Jerzego Kiełczewskiego oraz parobków i wspólników jego. Powód napaści wskaże w procesie sądowym.

Nadto Biskupski złożył przed urzędem zapytanie o to, czy zwrócono mu pas srebrny pozłacany wart 30 zł należący do jego żony N. Małgorzaty Miniszewskiej, który zgubiła broniąc męża przed atakującymi. Mógł go wziąć Kiełczewski, skoro rozerwał go na niej, gdy odpychał ją od leżącego na ziemi męża. Urząd zaprzeczył.

czwartek, 7 stycznia 2016

1558 Lyubonski cum coniuge decretum

Lyubonski cum coniuge decretum

Judicium terrestre Calissiense ex parcium infrascriptarum controversiis coram judicio factis in causa nobilibus Andree Lyubonsky et Helizabet Rayska consorti eius legittime bonorum sorcium suarum ville Raysko posessoribus cittatis ad instantiam reverendissimi domini Nicolai Dzierzgowsky Dei gratia archiepiscopi Gneznensi necnon eius tocius venerabilis capituli prefate ecclesiae metropolitanae Gneznensis actorum

occasione congregationis per eosdem Andream Lyubonsky et Helizabet Rayska coniuges posessorum bonorum Raysko ceterumque multorum complicium et coadiutorum quadringentorum citra vel ultra bene armatorum et ad vim inferendam recte instructorum, certo tempore cum prefatis posessoribus et aliis complicibus violente superventionis super campum bonorum Raysko, sortisque fundi prefati reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis eiusque venerabilis capituli in prefato campo existentis siliginis hiemalis nondum maturate et ad melendum apte per prefatum reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem et suum capitulum in eadem sorte et fundo suo proprio seminate violente defalcastrationis, deffalcatrateque [!] sortis seu partis prefate siliginis ad bona <sua> Raysko conductionis, estimationis duorum millium florenorum peccuniarum Polonicalium et totidem damni ita prout cittatio cum sua copia lacius de hoc disponunt

coram judicio presenti ex cittatione literali mota judicialiter decrevit.

Quia in proxime futuris terminis terrestribus Calissiensibus Calissiae celebrandis ipsi Andreas Lubonsky et Helizabet conguges [!] suis personis propriis flexis genibus juramento corporali evadent tali rotha:

„Sic nos Deus adiuvet et sancta crux quia nos non congregavimus sibi posessores bonorum Raysko ceterosque complices et coadiutores quadringentos citra vel ultra bene armatos et ad vim inferendam instructos, certo tempore cum prefatis posessoribus et aliis complicibus violenter non supervenimus super campum bonorum Raysko, in sorteque fundi prefati reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis et eius capituli in prefato campo existentem siliginem hiemalem nondum maturatam et ad melendum aptam per ipsum reverendissimum dominum archiepiscopum et eius capitulum in eadem sorte et fundo suo proprio seminate violenter non defalcastravimus, [k. 231] deffalcastratamque sortem seu partem prefate siliginis ad bona Raysko in instanti non conduximus.”

Et dum juraverint judicium decernet id quod de jure veniet. Et habent ac habebunt ipse ambe partes terminum juramenti peremptorium agendi [?] iuxta cittationem, rotam juramenti et acta, nullius partis jure leso.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 230v-231.

Mikołaj Dzierzgowski arcybiskup gnieźnieński i kapituła katedralna gnieźnieńska, powodowie, p-ko NN. Andrzejowi Lubońskiemu i Elżbiecie Rajskiej małżonkom, posesorom działów swych we wsi Rajsko, pozwanym. Lubońscy mieli w towarzystwie zwołanych przez nich innych posesorów Rajska i około 400 uzbrojonych ludzi gwałtem najść role na gruncie arcybiskupa i kapituły, tamże skosić (defalcastrare) zasiane przez kapitułę „żyto ozime jeszcze niedojrzałe, do zmielenia zdatne” wartości 2.000 złp. i zwieźć je do dóbr Rajsko. Sąd nakazuje Lubońskim złożyć przysięgę, w której temu wszystkiemu zaprzeczą.

1558 Evasio Szmielowski

Evasio Szmielowski

Nobilis Andrianus Szmielowski in Szmielowo et Stobno heres actorem nobiles Martinum Rossosski et Othiliam Szmelowska sororem suam germanam coniuges in termino diei hodiernae peremptorio post pęnam contumacię iuxta cittationem suam qua ipsum cittaverat in hec verba:

„Sigismundus Augustus Dei gratia rex Polonię etc. tibi nobili Adriano Szmilowski in Szmielowo et Stobno heredi seu quovis modo possessori iuribus aliarum personarum ibidem non nocendo de eisdem ac aliis omnibus bonis tuis per te in districtu Calissiensi habitis mandamus quattinus in terminis particularibus proxime Calissię celebrandis coram nostro terrestri iudicio personaliter compareas ad instantiam Martini Rossosski et Othilię Szmielowska sororis tuę germanę coniugum.

Qui te cittat secunda cittatione prout te condemnavit in termino primo in terminis terrestribus particularibus Callissiensibus iam preteritis in pęna contumacię iuxta suam primam cittationem qua ipsum cittaverat seu ipsa Otilia soror tua una cum prefato suo marito seu tutore cittat.

Quia tu non vis dare et persolvere eidem Otilię sorori tuę seu potius prefatis coniugibus residuitatis summę quingentorum florenorum peccuniarum Polonicalium per grossos triginta computatorum videlicet centum et octuaginta florenos peccuniarum dotis prefatę Otilię de bonis paternis ipsarum in bonis superexpressis iure naturali concernentis. Qua summa aliam tuam et ipsius Othilię sororem germanam ipsa Othilia juniorem nobilem Annam consortem nobilis Andreae Borupki de eisdem bonis exdotasti. Et quam residuitatem summę prefatę quingentorum florenorum videlicet centum octuaginta florenos sibi teneris et circa te hucusque retines, pro quibus dum sepius admonitus seu requisitus fuisti eosdem prefatis coniugibus [k. 220] sive prefato Martino dare solvere dixisti et promisisti verbo tuo nobili, non tamen easdem sibi solvisti in damnum prefatorum coniugum, quod sibi contra te extimant ad alios centum octuaginta florenos et ad totidem damni vel prout judicium decernet.

Pro quibus te cittant secunda cittatione et juridice convincere volunt, ut eisdem ipsis extraderes et ut alię sorori ita et eisdem coniugibus numerares. In deffectu vero ad videndum sibi de iure dari et decerni in certum [?] divisorem seu burgrabium qui sibi sortem bonorum prefatorum ipsam in summa pręfata concernentem a tuis sortibus exdivideres sententia judicii mediante premissis aliisque omnibus tibi in termino futuro lacius proponendis et declarandis judicialiter sis responsurus.

Datum Callissię feria quinta proxima ante festum Natalis Christi [23 XII] anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo.”

judicialiter evasit seu in evasione cittationis et causae in contumaciam ipsius actoris cuius maior est vigore statuti quam cittati condemnavit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 219v-220.
Uw.: w transkrypcji tego zapisu (wbrew zasadzie przyjętej na blogu a zgodnie z instrukcją wydawniczą A. Wolffa) nie zamieniałem dyftongu „ę” na „ae”.

NN. Marcin Rososki (Rossosski) i Otylia Śmiełowska małżonkowie, powodowie, p-ko N. Andrzejowi Śmiełowskiemu dziedzicowi na Śmiełowie i Stobnie, bratu jej rodzonemu, pozwanemu. Śmiełowski odmawia Otylii wypłacenia 180 złp. reszty z 500 złp. posagu z dóbr ojczystych, jaką to sumą wyposażył młodszą rodzoną siostrę Otylii, Annę ż. N. Andrzeja Boruckiego (Borupki). Te 180 złp. trzyma u siebie i mimo obietnic wypłacić Rososkim nie chce.

Wobec niestawiennictwa powoda sąd ogłosił odrzucenie roszczeń wobec pozwanego (evasio).

środa, 6 stycznia 2016

1558 Inter Vilksziczkie solucio

Inter Vilksziczkie solucio

Veniens personaliter ad judicium presens terrestre Calissiense ministerialis terrestris Calissiensis ius reddens a cruce coram eodem iudicio recognovit. Quia nobilis Anna Vilkssiczska nobilis Alberti Labeczski consors legittima actrix hodierna die circa crucem et locum iuramentorum solitum erga nobilem Catherinam Vilkssiczska nobilis Benedicti Bayak Vilkssiczski consortem legittimam cittatam sola propria persona iuravit et duobus testibus masculis sibi in genere similibus docuit, quia nobilis Catherina Vilksziczska facto super nobili Anna Vilkssiczska littis inicio sibi Annae duo vulnera in facie unum et in nasum aliud inflixit, juxta decretum judiciale iuramenti et documenti quod de premissis latius testatur, ut ministerialis prefatus ius reddens a cruce coram iudicio recognovit.

Judicium presens terrestre Calissiense audita ipsius ministerialis a cruce recognicione ob satisfactionem decreto iuramenti et documenti per ipsam Annam Vilkssiczska prestitam et factam iudicialiter decrevit. Quia nobilis Catherina Vilkssiczska durantibus modernis iudiciis pro predictis duobus vulneribus sex marcas peccunie pro quomodolibet per marcas tres eidem Annae Vilkssiczka unacum poena trium marcarum peccuniarum, parti videlicet et iudicio totidem, iam exnunc succubita sibi poena trium marcarum peccunie solvere debet.

Casu vero si ipsa Catherina presenti decreto non satisfecerit extunc per judicium presens ministerialis Calissiensis cum duobus nobilibus quos habere poterit eidem Annae Vilkssiczska iam exnunc additur et decernitur ad intromittendam eam in omnia ipsius cittatae bona hereditaria et obligatoria per eam quomodolibet et ubilibet tenta et possessa in summis prefatis et poenis iam exnunc per judicium decretis. Quam intromissionem ipsa cittata C atherina Vilkssiczska sibi poena quatuordecim marcarum admittere debet. [k. 119] In deffectu vero datae et admissae intromissionis extunc presens causa cum toto eius effectu ad officium domini capitanei tanquam ad brachium regale pro finali execucione facienda et finienda remittitur.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 118v-119.

N. Anna Wilkszycka ż. N. Wojciecha Łabęckiego, powódka, p-ko N. Katarzynie Wilkszyckiej ż. N. Benedykta Bajak Wilkszyckiego, pozwanej, o zadanie jej ran (jednej w twarz, drugiej w nos) podczas sprzeczki. Anna Wilkszycka na żądanie sądu poparła ten fakt przysięgą. Sąd nakazuje więc Katarzynie wypłacić Annie po 3 grz. od rany, nadto karę 3 grz. stronie i tyleż sądowi. W razie odmowy sąd przydzieli Annie woźnego celem intromisji w dobra Katarzyny. Jeśli Katarzyna nie dopuści do intromisji, sprawa trafi ad brachium regale, przed sąd starościński.

1558 Czieleczsczi cu Bartho Slawinski

Czieleczsczi cum Bartholomeo Slawinski

In causa iudiciaria inter nobiles Adamum et Nicolaum Czieleczskie fratres germanos indivisos sortis villae Lewkowo heredes actores ex una et Bartholomeum Slawinski pro eius interesse cittatum ad tollendam et levandam summam peccuniariam ipsi in sorte bonorum villae Lewkowo servientem et ad reponenda per ipsum iura et privilegia vigore quorum bona preffata possidet prout cittatio cum copia latius de premissis canit, coram judicio presenti ex cittatione literali vertente et mota.

Judicium presens terrestre Calissiense ex controversia parcium coram judicio verbo facta iudicialiter decrevit. Quia nobilis Bartholomeus Slawinski cittatus super primos et proximos terminos particulares Calissienses proxime Calissiae celebrandos solus propria persona circa crucem loco et tempore solitis iurare et sex testibus nobilibus in honore bene conservatis docere tali rotha debet:

„Sic me Deus adiuvet et sancta crux. Quia bona sortis villae Lewkowo, pro quorum recepcione ad presens ex parte Adami et Nicolai Czieleczskich cittatus sum, ego teneo et antecessores mei tenebant non tanquam recepticia sed tanquam perpetua per omnes prescripciones terrestres.”

Similiter et testes iurabunt et id ita esse suis corporalibus iuramentis firmabunt. Et dum iuraverit et testibus docuerit extunc judicium ulterius id quod de iure veniet decernet. Et habent ac habebunt partes preffatae in futuris terminis particularibus Calissiensibus Calissiae proxime celebrandis terminum ad prestandum per ipsum Bartholomeum Slawinski iuramentum et testibus documentum et per actores illud attentandum ac ad omnia quae iuris erunt agendum.

Super quo cittatus adiudicatum iudicio solvit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 120.

NN. Adam i Mikołaj Cieleccy bracia rodzeni niedzielni, dziedzice działu wsi Lewkowo, powodowie, p-ko N. Bartłomiejowi Sławińskiemu, pozwanemu, w/s odbioru sumy jemu z działu dóbr wsi Lewkowo należnej oraz o przedłożenie praw, mocą których dobra te trzyma.

Sąd nakazuje Sławińskiemu i przybranym przez niego sześciu świadkom szlachcicom przysiąc, iż dobra te on, jako i jego poprzednicy, trzymali nie jako podlegające zwrotowi (bona recepticia), lecz jako wieczyste.

wtorek, 5 stycznia 2016

1558 Cozminski contumax

Cozminski contumax

Laboriosus Clemens Gogol Benedictusque Bieniek cmethones et subditi magniffici Martini a Sborow palatini Calisiensis actores generosum Joannem Cosmynski citatum occasione depabulationis duorum stadiorum tritici, quinque stadiorum avene, sex stadiorum ciceris, quatuor stadiorum hordei in fundo oppidi Iwanowicze prout citacio latius disponit taxatque ad quinquaginta marcas pecunie totidemque damni, judicialiter in poena contumatie condemnavit, quia clamatus per ministerialem terrestrem Calischiensem de forma iuris quatuor vicibus nec per se nec per suum procuratorem iuri paruit, sed contumax extitit quemadmodum idem ministerialis ius restituens coram eodem iudicio recognovit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 384.

Klemens Gogoł i Benedykt Bieniek, kmiecie i poddani Marcina ze Zborowa (Zborowskiego) wojewody kaliskiego, powodowie, p-ko G. Janowi Koźmińskiemu pozwanemu, o spasienie bydła 2 stajaniami pszenicy, 5 stajaniami owsa, 6 stajaniami grochu i 4 stajaniami jęczmienia na gruncie miasta Iwanowice. Roszczenia powodów szacowane na 50 grzywien. Pozwany nie stawił się na rozprawie.

1558 Lucrum Comorski

Lucrum Comorski

In termino hodierno ex cittatione literali infrascripta advenienti nobilis Stanislaus Comorsky Szwyąchowycz actor nobilem Paulum Crethkowski dictum Pelka heredem sortium ipsius in Crethkowo cittatum in hec verba:

„Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae etc. tibi nobili Paulo Crethkowsky dicto Pelko de sortibus tuis hereditariis ville et hereditatis Crethkowo ceterisque aliis omnibus bonis tuis in pallatinatu et districtu Calissiensi quocumque iuris titulo tentis, habitis et possesis vigore nostro regio mandamus, quattenus in terminis particularibus Calisiensibus coram nostro iuditio proxime in Calysz celebrandis personaliter legittime peremptorieque compareas ad instantiam nobilis Stanislai Comorsky Szwięchowicz qui te cittat cittatione secunda, quia prime cittationi parere noluisti, pro eo.

Quia tu nulla causa legittima habita venisti vi ac violenter et potenter cum coadiutoribus tuis et accepisti nobili Stanislao Comorski de acervo sive allodio suo triginta capetias siliginis in manipulis, sex capetias tritici in manipulis, octo capetias ordei optimi grani etiam in manipulis, currum feni elegantis, que frumenta habuit in villa Crethkowo apud cmetonem Lucam subditum nobilis Nicolai Podlesky, nunc vero nobilis Stanislai Jedliczky Turek, que frumenta eius proprii laboris predicti Stanislai Comorski, quod fecisti contra jus et [k. 477] statutum Regni. Que frumenta arestata per nobiles in domo tua sortis ville tue Crethkowo, et postulaverunt ipsi nobiles ad ius sive ad decretum dominorum iuditialium. Tu vero et uxor tua non dedisti, in damnum et jacturam ipsius Stanislai non mediocre, quod sibi penssat et extimat contra te ad centum marcas pecuniarum Polonicalium consuetarum unde habet et totidem damni vel prout iuditium decreverit.

Quam acteptionem frumentorum violenter et potenter ministeriali terrestri Pisdrensi et nobilibus, hora et tempore debitis, contra te protestatus est et hanc violentiam obduxit.

Ideo te cittat secunda cittatione quia prime cittationis parere noluisti pro premissis omnibus superius latius descriptis, prout de eis omnibus tibi in termino advenienti latius declarabitur et deducetur ad hec et ad premissa alia eidem sis juditialiter responsurus.

Datum in Calysz feria secunda post festum sancti Jacobi Apostoli [26 VII] anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo.”

Juxta eandem cittationem secundam pro toto in suo lucro condemnavit quia existens ipse nobilis Paulus Crethkowsky cittatus ad iuditium presens per ministerialem terrestrem Calissiensem quatuor vicibus iuxta iuris formam clamatus nec per se nec per suum procuratorem juri et termino hodierno paruit, prout hoc idem ministerialis ius reddens coram iuditio recognovit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 476v-477.

Sprawa między N. Stanisławem Komorskim Święchowiczem (Świąchowicz) powodem a N. Pawłem Kretkowskim zw. Pełka, dziedzicem działu na Kretkowie, pozwanym.

Kretkowski z pomocnikami zabrał gwałtem zboże Komorskiego, które ów miał w Kretkowie u kmiecia Łukasza, natenczas poddanego N. Mikołaja Podleskiego a teraz N. Stanisława Jedlickiego Turek. Skradzione „ze stogu czyli stodoły” zboże to: 30 kóp (capetia) żyta w snopach, 6 kóp pszenicy w snopach, 8 kóp jęczmienia o najlepszym ziarnie w snopach, do tego wóz wybornego siana. Zboże odkryto w domu pozwanego w Kretkowie, jednak ów ani jego żona nie chcieli go wydać, w czym Święchowicz stratny jest na 100 grzywien i złożył w tej sprawie protestację.

Przytoczono treść drugiego pozwu. Ponieważ pozwany zignorował oba pozwy, sąd uznaje w całości roszczenie powoda (tzw. lucrum).