sobota, 24 października 2015

1548 Resignacio medii mansus Alexio Pluthka a Jacobo Wlasek atque a fratre eius Alberto advocato e Barlogy

Resignacio medii mansus Alexio Pluthka a Jacobo Wlasek atque a fratre eius Alberto advocato e Barlogy anno Domini 1548.

Acta sunt haec post octavam Corporis Christi in domo advocati Grzegorzeviensis nomine Benedicti in presencia generosi domini Johannis Borowsky vicecapitanei opidi Grzegorzeviensis, venerabilis domini Dominici Kamyenysky canonici Wladislaviensis capitanei Grzegorzeviensis et etc. [!], coram advocato et scabinis eiusdem civitatis: Nicolao Misgala, Mathia Luczka, Paulo Dworznyk et aliis fide dignis.

Constitutus personaliter coram nostro banito iudicio praedictus Jacobus Vlasek civis Grzegorzeviensis una cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy, sana mente uterque existens atque corpore, non compulsi nec coacti atque utens salubri consilio suorum amicorum, his predictus Jacobus civis Grzegorzeviensis pariter cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy fassus est et essencialiter recognovit, quod propter melius suum commodum vendidit medietatem lanei decem marcis numeri Polonicalis Alexio Pluthka, tam longe et late prout his predictus Jacobus cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy habuit et tenuit et prout hoc laneum in se dimensum est, nihil sibi propinquitatis remanendo pro ipso laneo et suis successoribus quibuscumque nominibus vocitentur, presentibus, futuris, eoquidem pacto vendendo hoc medium lanei quod prefatus {Andreas} Alexius Plutha circa predictam [s. 97] resignacionem ex integro summam posuit, quam rem illi uterque fratres in banytho iudicio opidi Grzegorzeviensis recognoverunt, hoc autem medium lanei predictus Alexius Pluthka uti legitimus heres pariter cum uxore sua legittima Anna potest vendere, commutare, donare et ad suos usus convertere, prout sibi melius cum uxore sua legittima ac suis successoribus melius videbitur, ad quod iuri memoriale solutum est.



Or.: Grzegorzew wójtowska, 1533-1577, indukta, AGAD sygn. 1, s. 96-97.

Jakub Wlazek mieszczanin z Grzegorzewa wraz z bratem swym Wojciechem wójtem ze wsi Barłogi sprzedaje 1/2 łana Aleksemu Plutka za 10 grzywien, z których go kwituje.

piątek, 23 października 2015

1539 Paczinowska bonorum paternorum qwith

Paczinowska bonorum paternorum qwith

Constitutus personaliter coram judicio terrestri seu ad acta terrestria districtus Calissiensis nobilis Albertus Paczinowski obtulit rescriptum papireum quietationis seu satisfactionis recognitionem continens ex libro castri Ostrząszowiensis, sigillo domini capitanei eiusdem Ostrząszowiensis sufficienter munitum et obsignatam de data feriae quartae post Conductum Pasche proxime [16 IV] anni Domini millesimi quingentesimi trigesimi noni, petens hocipsum exscriptum in librum terrestrem Calissiensem ingrossari et acticari. Cuius quidem rescripti tenor de verbo ad verbum sequitur estque talis.

„Actum in castro Ostrząszowiensi feria quarta post Conductum Pasce proxima [16 IV] anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo nono, in presentia generosi Andreae Myomski vicecapitanei Ostrząszowiensis et aliis fidedignis circa premissa existentibus.

Constituta personaliter ad acta presentia nobilis Dorothea consors nobilis Mathiae, filia vero nobilis Alberti Paczinowski legittima heredis de Paczinowicze, habens penes se nobilem Mathiam maritum suum legittimum ad infrascripta sibi consencientem, recedens a suo proprio districtu in quo resident, coram actis presentibus recognovit publice.

Quia sibi satisfactum est de bonis paternis ipsius per nobilem Albertum Paczinowski patrem suum legittimum, de qua satisfactione et bonis suis paternis ipsum nobilem Albertum patrem suum quietat et se de prefatis bonis paternis suis abrenunctiavit prout presentibus abrenunctiat, et ipsum patrem suum prefatum de prefata satisfactione presenti inscriptione inperpetuum liberum mittit. Super quo nobilis [k. 440] Albertus Paczinowski memoriale solvit.

Ex libris castri Ostrząschowiensis anno, die quibus supra, sub sigillo generosi domini capitanei eiusdem castri.”

Et dominus judex terrestris cum dominis judicio presidentibus, audita ipsius Alberti digna et racioni consona postulatione, ipsam quietationem superscriptam iuxta illius totum tenorem libro presenti inscribendam admisit et admittit presentibus. Super quo ipse Albertus Paczinowski prefatus memoriale juditio solvit.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 439v-440.

N. Dorota żona N. Macieja a córka N. Wojciecha Pacynowskiego dz-ca z Pacanowic kwituje tegoż z dóbr ojczystych. Zapis z księgi grodzkiej ostrzeszowskiej, oblatowany w księdze ziemskiej kaliskiej.

1539 Proslynski, Chelstowsky

Proslynski, Chelstowsky

Continuatur terminus peremptorius super primos et proximos terminos particulares huc in Calisch proxime celebrandus talis qualis hodie fieri debuit inter <nobiles> {nobilem} Simonem Proslynski tanquam actorem ex una et Joannem Chelstowski reum ex altera partibus, prout ipsum citavit pro sex wlneribus, duobus videlicet cruentis et quattuor lividis per eum sibi Simoni violenter in via regali benivola que ducit de villa Chelstowo in villam ecclesiasticam Wyssoczsko cum eius coadiutore uno nobili, in genere simili tamen impossessionato, necnon et pro violentia ita prout cittacio cum copia latius disponit. Ambe partes praesentem terminum limitaverunt.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 436.

Sprawa między NN. Szymonem Pruślińskim powodem a Janem Chełstowskim, pozwanym o 6 ran (dwóch krwawych i czterech sinych) zadanych temuż Szymonowi gwałtem na drodze królewskiej ze wsi Chełstowo do wsi kościelnej Wysocko, w czym pomagał jeden szlachcic nieposesjonat. Obie strony przełożyły termin rozprawy.

1539 Marczinkowski Albertus contumax

Marczinkowski Albertus contumax

Nobilis Martinus Porowski actor, nobilem Albertum Marczinkowski in Wissoczko sortis eiusdem heredem in iudicium praesens terrestre Calissiense citatum litterali terrestri particulari Calissiensi cittatione, videlicet pro eo. Quia ille non ita pridem acceptis et manualiter levatis ab eodem actore florenis decem pecuniae Polonicalis pro necessitate datis, eo iuxta promissionem restituere non vult in damnum actoris maximum aestimationis contra ipsum ad alios decem florenos Polonicales et ad totidem damni vel prout praefata citatio cum sua copia latiorem praemissorum in se continet effectum.

Per ministerialem terrestrem Callisiensem ter et ultra formam juris quater ad judicium praesens clamatum, non tamen comparentem iudicialiter in poena contumaciae ex admissione judicii praesentis condemnavit et super quo est memoriale judicio praesenti solutum.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 348.

Sprawa między N. Marcinem Porowskim powodem a N. Wojciechem Marcinkowskim dz-cem działu w Wysocku, pozwanym o to, że przyjąwszy od powoda pożyczkę 10 złp. odmawia jej zwrotu. Wobec nie stawienia się pozwanego woźny ogłasza niestawiennictwo (kontumację).

1525 Mącznyky

Mącznyky

Veniens nobilis Hedvigis virgo Mącznyczska filia olim nobilis Alberti Myomski, habens penes se nobiles Stanislaum Vągyerski patruum et Lassotam Sbyrski awnculum ad infra scripta consencientes, coram judicio terrestri non compulsa etc. totas et integras sortes suas hereditarias maternas, que sibi equali divisione inter sorores suas germanas videlicet Annam, Dobrochnam cedere debent, in villis et hereditatibus Mącznyky et Rzekthy in districtu Calisiensi sittas, cum omni jure etc., cum omnibus et singulis etc. ita late, longe etc. nichil excipiendo, nobilibus Anne et Dobrochne filiabus olim predicti nobilis Alberti Myomski et sororibus suis germanis amore couterino erga ipsas ducta dedit, donavit, inscripsit et iuxta terrestrem consuetudinem inperpetuum resignavit.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 109.

N. Jadwiga Mącznicka c. olim N. Wojciecha Myjomskiego, w asyście NN. Stanisława Węgierskiego stryja i Lasoty (Sylwestra) Zbirskiego wuja, działy swe macierzyste we wsiach Mączniki i Rzekty w pow. kaliskim, które jej winny przypaść równym działem między siostrami rodzonymi tj. Anną i Dobrochną, tymże NN. Annie i Dobrochnie cc. olim Wojciecha Myjomskiego a siostrom swym rodzonym darowuje.

1525 Czarthky

Czarthky [k. 108v]

Venientes generosi et [!] Cristopherus et Joannes filii olim magnifici Joannis Zaramba de Calynova pallatini Calissiensis coram judicio terrestri non compulsi etc. totam et integram villam et hereditatem Czarthky in districtu Calissiensi sittam, cum omni jure etc., cum omnibus et singulis etc., ita late, longe etc., nichil excipiendo, in et pro trecentis viginti quinque marcis peccuniarum monete et numeri Polonicalis consueti, coniungento debitum centum sexagenarum inscriptum ducentis marcis prius in eadem hereditate Czarthki per certos fideiussores olim magnifici Joannis Zaramba patris ipsorum, nobili Felici Domyechowski et ipsius successoribus vendiderunt, inscripserunt et juxta terrestrem consuetudinem in vim reempcionis alias navyderkow a Nativitate Cristi ad {adv} aliud eiusdem Nativitatis Cristi festum, et sic continuis festis Nativitatis Christi se se continue et immediate sequentibus alias od god do god resignaverunt, ea condicione interiecta et specificata, quod dum predictus nobilis Felix Domyechowski aut sui posteri per predictos generosos heredes de Calynowa de predicta hereditate ville Czarthky exemptus fuerit aut exempti fuerint vel ut eum exemere voluerint, extunc tenebuntur ei dare et simul et indivise circa huiusmodi exemcionem tricentas viginti <quinque> marcas peccunie Polonicalis summam non dividendo.

Et insuper ipse nobilis Felix Domyechowski frumenta hyemalia omnia quecumque in bonis predicte ville Czarthky seminaverit, illa metere debebit libere absque quovis impedimento predictorum heredum {Czarthky} de Calynowa. Quamquidem resignacionem etc.



Or.: Kalisz Z. 20, rezygnacje/indukta, 1505;1507;1509-1515;1518-1519;1522-1530;1532-1535;1538-1539, k. 108-108v.

GG. Krzysztof i Jan ss. olim Jana Zaremby z Kalinowej wojewody kaliskiego sprzedają na wyderkaf N. Feliksowi Domiechowskiemu wieś Czartki w pow. kal. za 325 grzywien, a zaliczając dług 100 kóp, za 200 grzywien. Wyderkaf od najbliższego do kolejnego Bożego Narodzenia, Domiechowski ma prawo zbioru zboża ozimego, które sobie posieje.

1622 Droszewskiego et Mycielskiego Mielęcki consensus

Termini terrestres particulares Calissienses feria secunda post festum sancti Michaelis Archangeli proxima [3 X] anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo secundo Calissiae celebrati sunt, in quibus generosi Stanislaus Rudnicki iudex, Matthias de Pigłowice Maniecki subiudex, Venceslaus de Wranca Zaiączek notarius terrestres pallatinatus Calissiensis iudicantes praesidebant. Praesentibus generosis et nobilibus Nicolao Domaniewski pincerna pallatinatus Lanciciensis, Joachimo Wierusz Stolecki, Luca Orzelski, Ludovico Karnkowski, Alberto Bogusławski vicecapitaneo castrensi Wysogrodensi, Stanislao Jemiolkowski, Martino Slaboszewski, Alberto Zychlinski, Paulo Lancki, Alberto Stolecki, Joanne Scytowski, Alberto Pawłowski, [k. 395] Alexandro Kwasniewski, Alberto Wilczycki, Matthia Wieczkowski, Petro Rogozinski, Joanne Przespolewski nec non ministeriali Regni generali provido Luca Derlabek de Przedzyno et aliis quam plurimis fide dignis.

Actum in terminis terrestribus particularibus Calissiensibus feria secunda post festum sancti Michaelis Archangeli proxima [3 X] anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo secundo Calissiae celebratis.

Droszewskiego et Mycielskiego Mielęcki consensus

Coram judicio et actis praesentibus terminorum terrestrium particularium Calissiensium personaliter comparentes generosi Joannes Droszewski olim Matthiae filius et Albertus Mycielski olim generosi Christopheri Mycielski filius, amici de linea paterna generosae Zophiae de Buzenin Marszewska generosi Samuelis Mielencki consortis legitimae consanguinei proximiores, quos ipsa existens eo nomine a judicio praesenti requisita pro amicis lineae paternae prioribus consanguineis agnovit, sani mentibus et corporibus existentes libere et benevole recognoverunt.

Quia ipsi, satisfaciendo inscriptioni actorum castrensium Posnaniensium per generosum Samuelem Mielencki generosis Lucae Pigłowski et Annae Mysłkowska coniugibus ratione infrascriptorum factae, in et super resignationem reemptionalem castrensem Posnaniensem per eandem Zophiam Marszewska de Buzenin eiusdem generosi Samuelis Mielencki consortem, praefatis generosis Lucae Pigłowski et Anna Mysłkowska coniugibus totarum et integrarum sortium villae et haereditatis Daleszyno in districtu Costensi consistentium ipsamque ibidem vigore quorumcunque [?] iurium spectantium in [k. 395v] summa trium millium florenorum Polonicalium in vim reemptionis resignatarum factam consentiunt eamque resignationem in toto prout in se sonat approbant et ratificant, non secus ac si in praesentia praefatorum Joannis et Alberti per ipsam Zophiam Mielencka recognita esset, contradictione ulla ac praescriptione quavis praemissorum minime obstante.



Or.: Kalisz Z. 48, rezygnacje-inskrypcje-relacje/indukta, 1593-1599;1602-1604;1606;1608-1611;1613-1624;1629, k. 394v-395v.

GG. Jan Droszewski s. ol. Macieja i Wojciech Mycielski s. ol. Krzysztofa, krewni bliżsi z linii ojczystej G. Zofii z Bużenina Marszewskiej ż. G. Samuela Mielęckiego zezn. iż, czyniąc zadość inskrypcji gr. poznańskiej przez tegoż Mielęckiego GG. Łukaszowi Pigłowskiemu i Annie Mysłkowskiej małż. zeznanej, aprobują zapis wyderkafowy gr. pozn. przez tę Zofię tymże Pigłowskim małż. wszystkich działów wsi Daleszyn w pow. kościańskim w sumie 3.000 złp.