środa, 17 grudnia 2014

1634 Wawrowskie usorum Wawry et Siedliska resignatio

Wawrowskie usorum [?] Wawry et Siedliska resignatio.

Coram judicio officii actisque praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter comparens nobilis Dorothea Wawrowska, nobilium olim Georgii Wawrowski et Annae Klichowska coniugum filia et olim nobilis Catherinae Wawrowska steriliter de hac luce decessae soror germana et suo pro interesse succestrix legitima, nobilis vero Matthiae Manticki consors legitima, cum eiusdem mariti sui personali consensu et assistentia,

a districtu tum et jure terrestri suis propriis, in quibus possessionata est, recedendo et se cum bonis summisque pecuniariis [s. 1157] suis omnibus ac successoribus suis huic praesenti capitaneali castrensi Calissiensi jurisdictioni actus praesentis ratione submittendo et incorporando, non compulsa neque coacta non etiam devio vel quopiam sinistro errore circumventa, imo vero mente corporeque sana existens et usa amicorum suorum salubri consilio maturaque intra se deliberatione praehabita, palam ac benevole verbisque expressis recognovit.

Quia ipsa totas et integras sortes suas villarum et haereditatum Wawry et Siedliska, se iure naturalis successionis tam post praedictos olim parentes suos quam post olim Albertum Wawrowski et generosam Catherinam Gorecka coniugos avum et aviam suos, tum et post nobilem olim Catherinam Wawrowska sororem suam se concernen(tes), una cum pecoribus, pecudibus totaque suppellectili domestica rebusque omnibus ibidem existentibus, cmethonibus et subditis tam in bonis eisdem existentibus quam profugis, cumque iure patronatus praesentandi parochi ad ecclesiam in oppido Staw seu altaristarum quorumvis servitutibus ex aliis haereditatibus ad praemissa servientibus, cum bonorum eorundem [?] jure, dominio et proprietate omnibusque utilitatibus, usibus fructibus, redditibus, proventibus, censibus, emolumentis, attinentiis, pertinentiis generaliterque obventionibus universis, ita etiam late, longe et circumferentialiter prout bona eadem in suis metis et limitibus ab antiquo distincta et dislimitata continentur, et prout ea sola tenuit, habuit et possedit ipsamque ibidem quovis modo spectant et concernunt, nihil ex bonis eisdem juris, dominii et proprietatis pro se ac successoribus suis reservando seu excipiendo,

generoso Sigismundo Wawrowski ac illius successoribus medietatem quidem dictorum bonorum pro summis in tranfusione debitorum avialium, paternorum et maternorum in personam ipsius Sigismundi facta specificatis et quingentis florenis sibi plenarie solutis de qua quietat, [s. 1158] et alteram medietatem, in quam jus patronatus includita, dono perpetuo et irrevocabili dedit, donavit, inscripsit iureque ac titulo perpetuo haereditario iuxta ius et consuetudinem terrestrem in perpetuum resignavit, prout quidem dat, donat, inscribit iureque ac titulo perpetuo haereditario iuxta ius et consuetudinem terrestrem in perpetuum resignat praesentibus per eundem Sigismundum ac illius successores bona praefata praesentibus illi resignata tenendi, habendi, utifruendi, quieteque et pacifice temporibus perpetuis possidendi nec non dandi, donandi, vendendi, alienandi, commutandi, obligandi, resignandi et in usus suos successorum suorum beneplacitos libere convertendi.

In quae quidem bona praesentibus illi resignata praefata recognoscens eidem Sigismundo ac illius successoribus iam ex nunc in facie judicii officii praesentis dedit et admisit, datque et admittit praesentibus intromissionem realem et actualem tenutam possessionemque pacificam per ministerialem terrestrem competentem cum duobus nobilibus, quem et quos idem Sigismundus habere et conducere poterit et qui ipsi iam ex nunc de jure et officio praesenti adduntur et deputantur vigoreque resignationis praesentis capiendo et assumendo.

Insuper praefata recognoscens cum eo quo supra consensu et assistentia, accessu [?] <eo> quo supra mediante, palam ac benevole et per expressum recognovit. Quia ipsa summas omnes quaecunque sibi post praefatas aviam et Catherinam sororem suas ibidem pro interesse suo serviunt, tum et totam et integram inscriptionem obligatoriam a nobili olim matri suae in bonis villarum et haereditatum Wawry et Siedliska et patri suo a nobili Alberto Wawrowski factam et servientem, cum intromissione, evictione possessioneque eorundem bonorum parata cumque omnibus et singulis eiusdem inscriptionis coeterarumque quarumvis clausulis, articulis, conditionibus et punctis omnique praemissorum jure, dominio et proprietate, nec non inscriptiones omnes evictoreas tam praefatis olim avo quam parenti suis quomodolibet servientes tum et alias quarum [?] [s. 1159] fundo annexas et fundum tangentes, cum coeteris inscriptionibus, divisionibus, submissionibus, vadiis ac responsionibus in eisdem concertis, lucris, perlucris ac quibusvis juris progressibus, nihil omnino amplius juris, dominii et proprietatis sibi suisque successoribus ex praemissis omnibus et singulis reservando seu excipiendo

in personam eiusdem generosi Sigismundi Wawrowski ac illius successorum pleno, totali integroque iure suo transposuit, transtulit et transfundit praesentibus, dando et concedendo eidem Sigismundo ac illius successoribus plenariam facultatem et omnimodam potestatem ad inscriptionem seu inscriptiones <tam> obligatoriam <et> evictoream quam et coeteras iuxta nexum et exigentiam illarum decretorumque [?] et contractuum quorumvis pro vadio seu vadiis ac ipsa re principali inscriptionum earundem evictorearum coeterarumque quarumvis recensitarum contra eos contra quos competierit iure [?] si necessitas postulaverit agendi idque in praemissis omnibus et singulis peragendi, quod ius et ratio poposcerit verumque et proprietarium dominum spectat et concernit, contradictione ulla ac praescriptione quavis terrestri in praemissis omnibus minime obstante.



Or.: Kalisz Gr. 12, rezygnacje/indukta, 1628-1636, s. 1156-1159.

Teki Dworzaczka:
Grodzkie i ziemskie > Kalisz > Rezygnacje, XVI wiek
3708 (Nr. 11) 1634
Dorota Wawrowska, c. o. Jerzego W. i Anny Klichowskiej, a ol. Katarzyny W. bp. +-ej siostra rodz. i spadkob., ż. Mac. Mantickiego, cz-i wsi Wawry i Siedliska ze spadku po rodzicach, jak i po ol. Wojciechu W. i Katarzynie Goreckiej dziadach, i po ol. Kat. W. siostrze, Zygmuntowi W. sprzed. (f. 592v)

niedziela, 14 grudnia 2014

1610 Wawrowski cum Zaremba ltat

Wawrowski cum Zaremba limitant.

Coram officio et actis praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter comparentes nobiles Joannes Wawrowski actor ex una et Severinus Balicki nomine generosi Alexandri de Kalinowa Zaremba citati ex altera partibus, mente corporeque sani existentes palam ac benevole recognoverunt.

Quia terminum eum, qui pro die hodierna ipsi actori cum praefato citato ex citatione literali castrensi Calissiensi, qua idem Joannes eundem Alexandrum pro summa quatuor millium marcarum quomodolibet retenta et simili vadio citavit, pro die hodierna incidebat, hinc ad prima et proxima judicia officii castrensis Calissiensis proxime et immediate celebranda limitaverunt et distulerunt, prout limitant et differunt praesentibus.

In quibus quidem judiciis officii castrensis Calissiensis suprascriptis partes praefatae habiturae sunt terminum peremptorium talem qualem hodie habere debuerant in causa praesenti iuxta citationem partis actoreae termini praesentis [?] limitationem actaque eius causae omnia de praemissis latius canente, nullius partis iure laeso.


Or.: Kalisz Gr. 96, inskrypcje/indukta, 1610, s. 329.

N. Jan Wawrowski z I i N. Seweryn Balicki im. G. Aleksandra z Kalinowej Zaremby z II, odkładają termin o spłatę 4.000 grz. na najbliższe sądy grodzkie kaliskie.

1772 M. Gorzeński vexilliferides Posnaniensis plentem inscribit

Actum Kcynae feria quarta post festum sancti Thomae Apostoli proxima, mensis vero Decembris vigesima tertia die, anno Domini 1772.

Magnificus Augustinus Gorzeński vexilliferides Posnaniensis, bonorum oppidi Dobrzyca cum attinentiis haeres, sanus mente corporeque existens recedendo etc. recognovit.

Quia ipse ad infra scripta rite et legitime peragenda in suum verum legitimum et vadiatum plenipotentem perillustrem admodum reverendum Stanislaum Łukomski praepositum Dobrycensem elegit, constituit, inscripsit ac solenniter ordinavit, dando et concedendo eidem plenariam facultatem et omnimodam potestatem:
- contractus emptorios, bonorum quorumvis cum quibuscunque personis ineundi,
- initos roborandi,
- summas quasvis se recognoscentem respicientes a quibusvis personis levandi,
- de levatis et perceptis quietandi,
- seu transfusiones in persolventes faciendi,
- alias summas pecuniarias contrahendi,
- easque creditoribus inscribendi,
- bonaque sui recognoscentis obligandi,
- contractus eo intuitu conscribendi,
- aliasque transactiones tam manuales quam authenticas ratione quarumcunque rerum et negotiorum nomine sui recognoscentis faciendi et recognoscendi,
- terminos satisfactorios attentandi,
- manifestationes in acta authentica Regni etiam cum publicationibus poenarum bannitionum inferendi,
- causas sui recognoscentis judiciarias promovendi et ad debitum finem et juris gradum perducendi,
- plenipotentes inscribendi,
- complanationes et compromissa ineundi,
- eaque omnia munia et officia, quae vadiatum plenipotentem spectant et quae ipsi e re meliora et commodiora videbuntur pro exigentia et oportunitate cujusvis negotii plena potestate peragendi et exequendi.

Promittens ac sese offerens id totum et omne quidquid per eundem perillustrem reverendum plenipotentem suum vadiatum actum, gestum, conclusumve fuerit pro rato et grato suscepturum, actisque authenticis Regni postulante necessitate approbaturum, idque sub vadio centum millium florenorum Polonicalium, hac sua personali recognitione ad id mediante.

Ex protocollo castrensi Kcynensi extractum.

(-) [...]
(-) Lectum per Szybicki [?].

Originale ejusdem plenipotentiae circa acta praesentia manet.


Odp.: Łęczyca grodzkie, Prothocollon inscriptionum, 1773-1774, AGAD sygn. 383, s. 166.

M. Augustyn Gorzeński chorążyc poznański, dóbr miasteczka Dobrzyca z przyległościami dziedzic, przed aktami grodzkimi kcyńskimi mianuje plenipotentem ks. Stanisława Łukomskiego prepozyta dobrzyckiego, s. v. 100.000 złp.

wtorek, 9 grudnia 2014

1592 Słuszkowszczy coniuges Wawrowskiemu obligant

Słuszkowszczy coniuges Wawrowskiemu obligant.

Comparentes personaliter coram officio et actis praesentibus castrensibus Calissiensibus nobiles Joannes Słuszkowski et Catherina Galewska sive Siąska coniuges, ipsa quidem Catherina cum consensu personali nobilium Petri patris et Stanislai filii, fratris vero sui germani Siąskich sive Galewskich, a districtu iureque terrestri suis propriis in quibus possessionati sunt recedendo et se cum bonis omnibus ac successoribus suis huic capitaneali castrensi Calissiensi iurisdictioni actus praesentis ratione submittendo et incorporando, mentibus corporibusque sani palam ac manifeste recognoverunt.

Quia totam et integram medietatem bonorum sortium villae ac haereditatis Wawry in districtu Calissiensi existentem, ipsis ibidem iure ac modo concernentem, cum omni eorundem bonorum iure, dominio et proprietate et cum omnibus utilitatibus, usibus fructibus, redditibus, proventibus, censibus, emolumentis, attinentiis, pertinentiis generaliterque obventionibus universis, ita etiam late, longe et circumferentialiter prout bona praefata in suis metis et limittibus ab antiquo distincta et dislimitata consistunt et ea ipsimet coniuges tenuerunt et possiderunt, nihil omnino sibiipsis suisque successoribus iuris, dominii et proprietatis et quorumvis usufructuum in eisdem bonis reservando seu excipiendo.

Nobili Mathiae Wawrowski ac illius successoribus in summa quingentorum et triginta florenorum pecuniae Polonicalis consuetae, quemlibet florenum grossis triginta computando, iam ab eodem Mathia levata et percepta, de qua eum quietaverunt quietantque praesentibus hinc et a data praesenti ad sex annorum decursum, et in defectu eorundem bonorum in eodem sexiennio exemptionis et summae praefatae integrae exolutionis extunc ad aliud sexiennium et sic consequenter de sexiennio in sexiennium annis sese continue et immediate sequentibus usque ad plenariam et integram ipsorum bonorum de manibus ipsius Mathiae Wawrowski aut ipsius successorum coram officio et actis praesentibus castrensibus Calissiensibus exemptionem summaeque praedictae persolutionem obligaverunt, invadiaverunt jureque ac modo obligatorio inscripserunt prout quidem obligant, invadiant et inscribunt praesentibus.

Ita tamen et cum ea conditione, quia si et in quantum idem Mathias Wawrowski in decursu primi et proximi vel alicuius tandem sequentis sexiennii eius praesentis obligationis pecuniam praefatam habere ac sese de eisdem bonis exemi voluerit aut sui successores voluerint, extunc {protque} praefati coniuges Słuszkowskie aut illorum successores ante eiusdem sexiennii decursum, quo talem exemptionem ex praescripto praesentis inscriptionis ipse Mathias fieri vellet vel sui successores fieri vellent, per ministerialem terrestrem competentem ac duos nobiles quem et quos habere poterit et qui illi iam exnunc per officium praesens adduntur et deputantur medio anno de ea exemptione facienda [?] et summae praedictae persolutione avisabit et certiorem faciet talique avisione praemissa [?] praedicti coniuges aut successores eorum memoratum Mathiam aut illius successores de bonis praedictis eximere [?] et summam praefatam sine ulla procrastinatione circa officium [s. 595] et acta praesentia sub vadio infrascripto persolvere debebunt successoresque illorum extradierint [?].

Si [?] quae quidem bona praesentibus obligata praenominati coniuges Słuszkowszczy, ipsa quidem Catherina cum eo quo supra consensu, eidem Mathiae aut eius successoribus debebunt aut illorum successores tenebuntur, prout quidem se suosque successores de bonis suis omnibus inscribunt intromissionem realem et actualem tenutam possessionemque pacificam per ministerialem terrestrem competentem ac duos nobiles praefato Mathiae iam ex nunc de iure et officio praesenti additos [?] iuxta iuris et consuetudinis formam et vigore obligationis praesentis capiendo et assumendo.

Insuper praenominati coniuges Słuszkowszczy, ipsaque Catherina cum eo quo supra consensu et assistentia, se suosque successores de et super bonis suis omnibus eidem Mathiae Wawrowski ac eius successoribus praesenti inscriptione inscripserunt et obligaverunt, inscribuntque et obligant praesentibus bona praefata praesentibus obligata in toto et in parte et ipsum Mathiam ac eius successores ratione eorundem bonorum toties quoties opus fuerit tueri, evincere, expedire, eliberare et per omnia indemnia ipsumque Matiam indemnem ac illius successores indemnes reddere ab omni homine status, sexus et cuiusvis conditionis existente ipsum Mathiam ac illius successores in praefatis bonis iure impediente et impedire volente, nec non ab omnibus et singulis inscriptionibus, obligationibus, reformationibus, dotalibus, advitalitatibus, resignationibus perpetuis et reemptionalibus, citationibus, adcitationibus, concitationibus, lucris, perlucris, iuris processibus, debitis et oneribus quibusvis, censibus spiritualibus et secularibus omnibus, iis prioribus et posterioribus, generaliterque autem ab omnibus et singulis damnis et impedimentis iuridicis, tum et terminis quibusvis, quorumcunque hominum status, sexus et conditionis cuiusvis existentium, nullis penitus exceptis, nec etiam ipsimet coniuges Słuszkowszczy eundem Mathiam Wawrowski ac illius successores in eisdem bonis iniuriaturi nec [...]dem impedimento [?] quovis [?] in eorum possessione pacifica facturi erunt et eorum successores non iniuriaturi nec facturi erunt, ita ut praedictus Mathias cum successoribus suis bona praefata praesentibus sibi obligata quiete et pacifica absque omni impedimento iuridico usque ad sui sive suorum successorum de eisdem bonis exemptionem summaeque praefatae plenariam et integram exsolutionem tenere, habere, possidere ac illis utifrui possit.

Quae quidem omnia et singula praemissa in toto et in parte praefati coniuges Słuszkowszczy cum successoribus suis eidem Mathiae Wawrowski aut illius successoribus facere, complere et exequi debebunt, sub vadio quingentorum et triginta florenorum pecuniae praefatae in se bona quaevis sua et successores suos libere praesentibus assumpto, in eventu non completionis tam in toto quam in parte omnium et singulorum praemissorum ad solvendum succumbendo.

Pro quo quidem vadio tum et pro omnibus sive singulis praemissis tam in toto quam in parte non completis citati praefati coniuges Słuszkowszczy vel eorum successores per eundem Mathiam Wawrowski aut eius successores literali citatione huc in judicium sive officium praesens capitaneale castrense Calissiense, quibus se praesentibus cum bonis omnibus ac successoribus suis submittunt et incorporant, tum in primo citationis termino tanquam peremptorio debebunt successoresque eorum tenebuntur stare, parere, respondere et pro citatis omnibus a judicio vel officio, dum causae officii iudicabuntur, non recedendo, toties quoties opus fuerit satisfacere ac decretum judicii sive officii totumque iuris progressum usque ad finalem exequutionem pati; terminum ipsum primum peremptorium et omnia praemissa [s. 596] nullis diffugiis, dilationibus, exceptionibus tam contra praesentem inscriptionem quam etiam processum, ac si male obtentus esset, inferendo; appellationibus, motionibus ad prosequend(as) easdem, adcitationibus, inhibitionibus, evasionibus, actione pro maiori, conventione generali aut particulari, bello seu alio quovis servitio militari laudato et laudando, literis regalibus, vera vel simplici infirmitate, successorum minorennitate, statutis laudatis et in futurum laudandis, diverticulis et coloribus iuris quibusvis quaesitis, excogitatis et excogitandis, poenisque de iure et consuetudine decerni solitis evadendo, neque sibi ad quietationem de omnibus praemissis ulteriorem dilationem duntaxat ad proxima causarum officii judicia accipiendo, nihilque penitus sibi in auxilium contra praesentem inscriptionem et ex ea emanatam citationem totumque processum assumendo, sub amissione suae totius causae.

Quibus omnibus praemissis se benevole praedicti coniuges Słuszkowszczy et ipsa quidem Catherina cum eo quo supra consensu submiserunt ac ea omnia in se bona quaevis sua ac suos successores libere praesentibus assumpserunt, nulla terrestri praescriptione in praemissis obstante.

Eorundem inter se inscriptio.

Comparentes personaliter coram officio et actis praesentibus castrensibus Calissiensibus nobiles Joannes Słuszkowski, Katherina Galewska sive Siąska coniuges, ipsa quidem Catherina cum eiusdem mariti sui ac nobilium Petri patris et Stanislai filii, fratris vero sui germani Siąskich sive Galewskich personali consensu et assistentia ab una et Mathias Wawrowski partibus ab altera, a districtu jureque terrestri suis propriis in quibus possessionati sunt recedendo et se cum bonis omnibus ac successoribus suis huic capitaneali castrensi Calissiensi jurisdictioni actus praesentis ratione submittendo et incorporando, mentibus corporibusque sani palam ac manifeste recognoverunt.

Quia debebunt successoresque eorundem sibi ipsis ac suis successoribus {suis} invicem mutuo et respective intercisam certam ratione rerum infrascriptarum Polonico idiomate conscriptam, sigillisque ac subscriptione ipsorum Mathiae Wawrowski et Joannis Słuszkowski communitam et ad acta praesentia castrensia Calissiensia in parata charta porrectam, cuius est is qui sequitur de verbo ad verbum tenor:

„Stało się jest pewne postanowienie między szlachetnymi pany Janem i Katarzyną Siąską albo Galewską małżonkami Słuszkowskimi z jednej, a drugiej strony z szlachetnym panem Maciejem Wawrowskim. Naprzód tym sposobem, iż ciż to panowie Jan i Katarzyna małżonkowie Słuszkowszczy ślachetnemu panu Maciejowi Wawrowskiemu zastawieli połowicę dóbr cęsci swych Wawrzech w kaliskim powiecie leżące do sześci lat, a to w summie piąci set złotych i trzydzieści złotych monety i lidzby polski, w każdy złoty licząci po groszy trzydzieści, z zasiewkiem dostatecznym ozimim i jarym do tej połowice należący folwarku, także i ogród, który się poczyna od ogroda Jadamowskiego aż po małą stodołę tych że panów Słuszkowskich, i ze wszytkim budowanim, stodołam i z oboram, jako teraz w podwórzu dostatecznie stoi.

Item1 puszczają mu ciż to panowie Słuszkowszczy kmiecia przezwiskiem Jakuba Mojżesza do roboty i zagrodnika Stacha przezwiskiem Wąsa, którego to poddanego pan Maciej Wawrowski nie ma obciążać robotami, tylko dni trzy, a we żniwa czterzy. A ogrodnik ma tak robić, jako jest dawny zwyczaj.

W rolach takowe postanowienie między sobą uczynili, iż ten to pan Maci [s. 597] Wawrowski będzie powinien brać zboże z połowice folwarków, począwszy od Dzywowki [?] we wszystkie trzy polia, jako do tej połowice jemu należeć będzie i także na potym zawsze od tej stronej powinien sobie siać będzie aż do sześci liat w każde polie. A iż w jednym polu roli [...], tedy panowie Słuszkowszczy przydawają temu panu Maciejowi Wawrowskiemu przydziałki z obudwu stron Dzywowki, co przed tym do rezydencyjej ich nalieżały, zostawując sobie kopaninę w dole [?] w tej Dzywowce.

Rąbić w gajach ten to pan Maciej Wawrowski nie powinien będzie, tylko paszą wolną dlia bydła, także pastwisko na Siedliskach jemu wolne być ma, oprócz szkody.

Item mierzwa z obory tychże to panów Słuszkowskich, która jemu zastawiona jest, będą powinni na poły nią się rozdzielić tylko tego roku i na rolie swe spólnie wywieść.

Item ciż to panowie Słuszkowszczy puszczają łąki wszystkie na Wawrzech, któreby jemu do połowice w końcu folwarków będące nalieżeć miały, temu to panu Maciejowi Wawrowskiemu.

Item, gdy będzie wychodziła zastawa w sześć lat, ten to pan Maciej Wawrowski zasiewek dostateczny, ozimi i jary, tak jako wziął, powinien będzie oddać tym to panom Słuszkowskim i potomkom ich ten pan Maci Wawrowski i wszystko tam in toto quam in parte2 według intercyzej tej oddać sobie powinni będą.

Item gdzieby (Boże uchowaj!) Pan Bóg przepuścieł na tego pana Macieja szkodę w budowaniu przez ogień pioronowy albo samsiedzki, tedy ex utraque parte3 będą powinni wysadzić po dwu przyjaciół, a co i wynajdą między nimi, na tym mają przestać nemine contradicente4.

Rumacyjej5 do wywożenia rzeczy swych tak panowie Słuszkowszy [!] małżonkowie teraz, jako i po wyściu sześci lat po wykupnie z tych dóbr pan Maci Wawrowski, będą mieli trzy niedzielie.

A to się działo w Wawrzech w piątek nazajutrz po świętym Wociesze [29 IV] roku tysiącznego pięćsetnego dziewiędziesiątego [!] wtórego.

(-) Maci Wawrowski, manu propria.
(-) Jan Słuszkowski, manu propria.”

in toto et in parte et in omnibus eius contentis, clausulis, articulis, conditionibus, beneficiis et punctis tenere, adimplere illique plene ac integre satisfacere, idque sub vadio quingentorum triginta florenorum pecuniae Polonicalis consuetae, quemlibet grossis triginta computando, per easdem partes et quamlibet earum seorsim in se bona sua et successores suos libere praesentibus assumpto; in causu [!] non tentionis aut exequutionis in toto vel in aliqua parte dictarum intercisarum aut earum, quae in se <praescripta> habent, ad solvendum succumbendo.

Pro quo quidem vadio ac dictarum intercisarum in toto vel in parte non tentione citata aliqua partium praedictarum intercisas praedictas non observans nec adimplens aut illius successores per alteram partem easdem intercisas adimplen(do) aut illius successores literali citatione huc in judicium sive officium praesens capitaneale castrense Calissiense, quibus se praesentibus utraque partium cum bonis omnibus ac successoribus suis submisit et incorporavit, tum in primo citationis termino tanquam peremptorio talis pars citata illiusque successores tenebuntur stare, parere, respondere et pro citatis omnibus a judicio vel officio, dum causae officii iudicabuntur, non recedendo, toties quoties opus fuerit satisfacere ac decretum judicii sive [s. 598] officii totumque iuris progressum usque ad finalem exequutionem pati; terminum ipsum primum peremptorium et omnia praemissa nullis diffugiis, dilationibus, exceptionibus tam contra praesentem inscriptionem quam etiam processum, ac si male obtentus esset, inferendo; appellationibus, motionibus ad prosequend(as) easdem, adcitationibus, inhibitionibus, evasionibus, actione pro maiori, conventione generali aut particulari, bello seu alio quovis servitio militari laudato et laudando, literis regalibus, vera vel simplici infirmitate, successorum minorennitate, statutis laudatis et in futurum laudandis, diverticulis et coloribus iuris quibusvis quaesitis, excogitatis et excogitandis, poenisque de iure vel consuetudine decerni solitis evadendo, neque sibi ad quietationem de omnibus praemissis ulteriorem dilationem tantummodo ad proxima causarum officii iudicia accipiendo, nihilque penitus sibi in auxilium contra praesentem inscriptionem et ex ea emanatam citationem totumque processum assumendo, sub amissione suae totius causae.

Quibus omnibus praemissis se benevole utraque partium praenominatarum seorsimque quamlibet et dicta Catherina cum eo quo supra consensu submisit ac ea omnia in se bona quaevis sua ac successores suos libere praesentibus assumpsit, nulla terrestri praescriptione in praemissis obstante.



Or.: Kalisz Gr. 79, inskrypcje/indukta, 1592, s. 594-598.

NN. Jan Słuszkowski i Katarzyna Galewska czyli Siąska małż., ona za zgodą NN. Piotra ojca i Stanisława syna a jej b-ta rodzonego Siąskich, 1/2 dóbr wsi i dz-ctwa Wawry w pow. kaliskim N. Maciejowi Wawrowskiemu w 530 zł na 6 lat zastawiają.

Pod tymże zapisem zastawnym oblata kontraktu zastawnego („intercyzy”) między stronami, oczywiście s. v. 530 zł.

1 Item – ponadto.
2 tam in toto quam in parte – tak w całości, jak i w części.
3 ex utraque parte – z obu stron.
4 nemine contradicente – przy braku sprzeciwu.
5 Rumacja (łac. rumatio) – usunięcie siłą opornego dłużnika z nieruchomości. Tutaj w znaczeniu: czas na wyprowadzenie się z zajmowanej posiadłości.

poniedziałek, 8 grudnia 2014

1673 Inscriptio census altaristae Confraternitatis SSmi Rosarii

|| Albertus Dobrzelewski || praepositus infulatus Lascensis, archidiaconus Posnaniensis, scholasticus Vladislaviensis, Gnesnensis Lanciciensis canonicus, S. R. M. secretarius, vicarius in spiritualibus et officialis Posnaniensis generalis.

Universis et singulis quorum interest vel in futurum quomodolibet interesse poterit significamus. Quomodo admodum reverendus Gaspar Hannig parochus Powicensis, cupiens saluti animae suae et consanguineorum ac amicorum suorum providere pro sua pietate qua in Beatissimam Mariam Virginem ferebatur, duo millia florenorum Polonicalium ad confraternitatem Sacratissimi Rosarii in ecclesia parochiali Swięciechoviensi pro auctione dotis altaristae proventuumque assignavit, destinavit et realiter commonstravit.

Qui hanc piam suam intentionem quantocitius volens ad debitum deducere effectum, praesentata nobis inscriptione inprimis et ante omnia pro iuris debito ex cancellaria officii praesentis literas cridae in vim citationis generalis contra omnes et singulos ex adverso ad dictam auctionem ius et interesse quomodolibet se habere praetendentes recepit. Ex quarum in termino contextu in diem hodiernam incidente comparens personaliter reverendus Gaspar Szuberth dictae confraternitatis altarista, praefati admodum reverendi fundatoris procurator inscriptus, reproductis et exhibitis literis cridae sic ut praemissum est emanatis et debitae exequutioni demandatis accusataque contumacia omnium et singulorum ex adverso ad dictam fundationem seu auctionem ius et interesse se quomodolibet habere praetendentium in termino hodierno non comparentium, nec effectum literarum cridae impedientium, inscriptionem summae in omnibus et singulis illius punctis, clausulis, articulis et conditionibus approbari, confirmari, ratificari, summam una cum censu immunitati et libertati Ecclesiae adscribi, domum seu habitationem, horreis ac ossorio ecclesiae parochialis contiguam ac vicinam, per olim admodum reverendum Bartholomaeum Sanner parochum Swięciechoviensem propriis sumptibus extructam, per admodum vero fundatorem altaristae memoratae confraternitatis Sacratissimi Rosarii donatam eidem altaristae applicari, incorporari, inviscerari, divina vero officia iuxta mentem et intentionem fundatoris per altaristam pro tempore existentem perpetuis temporibus peragenda ordinari, praemissisque omnibus decretum perpetuae firmitatis robur habiturum attribui et interponi [s. 4v] petiit et postulavit. Cuius inscriptionis tenor de verbo ad verbum sequitur estque talis:

„Proconsul et consules oppidi Swieciechow testamur famatum virum Bartholomaeum Bernert civem Swieciechoviensem in curia nostra coram nobis comparuisse et recognovisse.

Quia ipse summam capitalem duorum millium florenorum Polonicalium, quemlibet florenum triginta grossis computando, de manibus admodum reverendi domini Gaspari Hannig parochi Powicensis levavit, numeravit realiterque et in effectu recepit, de cuius summae capitalis receptione dictum admodum reverendum dominum Hannig quietavit, quietatque praesentibus.

Quam quidem summam capitalem duorum millium modo suprascripto levatam et pro auctione altaristae confraternitatis Sacratissimi Rosarii in ecclesia parochiali Swięciechoviensi sitae per praefatum admodum reverendum dominum Hannig, idque pro absolvendis per eundem altaristam iuxta mentem domini fundatoris obligationibus ad altare tituli sancti Ioannis Baptistae in eadem ecclesia Swieciechoviensi situm, per nominatum admodum reverendum dominum Hannig comparatum, assignatam in bonis suis immobilibus, videlicet fundis, agris, pratis, domo certis vicinitatibus consistentibus, ipsorumque omnibus pertinentiis et attinentiis ex censu annuo reemptionali sex florenorum a quolibet centum, per quolibet quartuali per triginta florenos, per se suosque successores nimirum dictorum bonorum immobilium haeredes et possessores annuatim ad manus altaristae dictae confraternitatis Sacratissimi Rosarii pro tempore existentis, praevia illius quietatione manuali, solvendo (salva reemptione eiusdem summae et census de bonis suprascriptis) inscripsit, obligavit et assecuravit, bonaque praefata summa supramentionata inoneravit et eidem obnoxia reddidit.

Actum in curia nostra Swieciechoviensi anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo tertio, die nona mensis Augusti.

(-) Ioannes Labe proconsul oppidi Swieciechoviensis.
(-) Gaspar Hencel consul.
(-) Adam Brinner consul.
(-) Martinus Kutfisera notarius iuratus oppidi Swieciechoviensis.

Locus sigilli.”

Nos vero, tam piam praedicti fundatoris intentionem ac zelum debitis favoribus pro munere nostro prosequen(tes), visa eadem inscriptione, attenta contumacia citatorum si et in quantum interessatorum in termino hodierno non comparentium, licet ultra horam audientiae solitam expectatorum, eosdem contumaces pronunciavimus et in eorum contumaciam inscriptionem in omnibus et singulis punctis, clausulis, articulis et conditionibus approbavimus, confirmavimus et ratificavimus, praedictamque summam duorum millium [florenorum] Polonicalium cum censu ab eadem proveniente immunitati et libertati Ecclesiae adscripsimus, eamque iuxta mentem praedicti fundatoris confraternitati Sacratissimi Rosarii in ecclesia parochiali Swieciechoviensi pro melioratione dotis et conditionis altaristae, una cum domo applicavimus, incorporavimus, invisceravimus.

Divina vero officia iuxta mentem et intentionem fundatoris taliter disposuimus [s. 5] et onera constituimus, videlicet: ut altarista confraternitatis pro tempore existens perpetuis futuris temporibus pro maiori veneratione Beatissimae Virginis Mariae ac commoditate et devotione fratrum ac sororum in omnibus festis Beatissimae Virginis Mariae ad populum celebribus, in festo Nativitatis, Resurrectionis, Ascensionisque Christi Domini, item dominica Passionis, dominica Pentecostes et dominica Sanctissimae Trinitatis aut feria secunda proxime sequenti, praedictarum festivitatum partem Sacratissimi Rosarii publice in ecclesia parochiali Swieciechoviensi cum populo ad audiendum Verbum Dei congregato cum elucidatione misteriorum decantet, et singulis mensibus die sibi bene viso unam missam de Requiem pro defunctis consanguineis et amicis fundatoris ad altare sancti Ioannis Baptistae in recensita ecclesia Swięciechoviensi absolvat, ordinavimus et praemissis omnibus decretum perpetuae firmitatis robur habiturum attribuimus et interposuimus, uti quidem approbamus, confirmamus, ratificamus, adscribimus, applicamus, ordinamus, attribuimus et interponimus. In cuius rei fidem praesentes manu propria sub sigillo pensili officii nostri subscripsimus.

Actum Posnaniae die Veneris decima quinta mensis Februarii anno Domini millesimo sexcentesimo septuagesimo quinto, indictione Romana decima tertia, pontificatus sanctissimi domini nostri domini Clementis decimi eius nominis feliciter moderni anno ipsius coronationis quarto. Praesentibus perillustri ac admodum reverendis dominis:
- Nicolao Zalaszowski U. I. D., canonico Posnaniensi, praeposito Kostrynensi, S. R. M. secretario,
- Ioanne Woniecki cathedralis poenitentiario, B. M. V. in summo Posnaniensis collegiatae ecclesiarum canonico et aliis plurimis circa audientiam,
- ac excellente Ioanne Ciarnuchowski artium magistro, philosophiae doctore, sacra authoritate apostolica publico et causarum consistorii Posnaniensis notario.

(-) Albertus Dobrzelewski officialis Posnaniensis generalis.

1783tio die 12 Martii inductum in acta consistorii generalis Posnaniensis, de quo fidem facio.

(-) Josephus Sniadecki notarius apostolicus, cancellariae consistorii generalis Posnaniensis regens, mpp.



Or.: Akta miasta Święciechowa, APP, sygn. I/1, nlb.
Uw.: Foliacja jednostki własna: oryginał 1-3r, transumpt 4-5r.
Opis z inwentarza APP: "Poznań, 15 II 1675. Wojciech Dobrzelewski, proboszcz-infułat łaski, archidiakon poznański, scholastyk włocławski, wikariusz i oficjał generalny poznański, poświadcza i zatwierdza zapis 2000 złp. przez Kaspra Hanniga proboszcza powidzkiego na rzecz Bractwa Różańcowego przy ołtarzu św. Jana Chrzciciela w kościele parafialnym w Święciechowie, przy czym burmistrz i rada Święciechowy 9 VIII 1673 w Święciechowie zobowiązują się płacić procenty. Dobrzelewski ustanawia odpowiednie przepisy dla bractwa z tego tytułu. + Notatka o wpisaniu 12 III 1783 do akt konsystorza poznańskiego."

Wspomniany dokument z 1673 r. przytoczono przez konsystorz w całości. Wbrew opisowi z inwentarza APP, płacącym czynsz roczny od zapisanej mu wyderkafem sumy jest Bartłomiej Bernert mieszczanin święciechowski oraz jego następcy (czynsz został zapisany na jego dobrach), a nie burmistrz i rada miasta, którzy jedynie potwierdzają fakt zapisu czynszu.

środa, 3 grudnia 2014

1552 Testamentum Pauli Staroma

Testamentum Pauli Staroma. Testament Pawła Staroma.
In nomine Domini. Anno Domini 1552 die Jovis ante festum s. Chatherine [24 XI] laboriosus Paulus Staroma, licet corpore eger, mente tamen sanus, providendo in tempore salutis anime sue et bonis suis, ne occasione eorum post mortem suam inter propinquos suos lites et dissensiones contingat oriri, ideo ex animo bene deliberato, pro ut salubrius et melius potuit, suam ultimam voluntatem ordinavit in presentia advocati Petri Sfiderek et Tome Stallatoris, Stanislai Curzawa in hunc qui sequitur modum. W imię Pańskie. Roku Pańskiego 1552, w czwartek przed świętem św. Katarzyny [24 XI] pracowity Paweł Staroma, wprawdzie na ciele chory, na umyśle jednak zdrów, w trosce o zbawienie swej duszy i o swe dobra, aby około nich po jego śmierci wśród jego bliskich nie wybuchły spory czy sprzeczki, przeto po dojrzałym namyśle, na ile potrafił, sporządził swą ostatnią wolę w obecności wójta Piotra Świderka oraz Tomasza Stallatora1 i Stanisława Kurzawy w sposób jak następuje.
Animam suam in manus Dei Omnipotentis commendavit, corpori suo sepulturam. Item Anne uxori sue legitime in allodio suo reformavit 14 marcas monete [?] ratione dotalicii. Item uxori octo vaccas et alia pecora legavit. Item Mathie sororino suo equum unum Dembianego nuncupato. Item residuas tres equos uxori sue. Item Mathie sororino tunicam żupicze legavit. Item uxori frumentum totum et in campo legavit. Item quartam agri vendere et octo marcas ad ecclesiam collegiatorum Srzedensem legavit. Item duas marcas ad capellam Omnium Sanctorum legavit. Duszą swą w ręce Boga Wszechmogącego polecił, ciało swe pogrzebać rozkazał. Nadto Annie, żonie swej prawnej, na folwarku swym oprawił 14 grzywien w monecie [?] tytułem wiana. Nadto żonie 8 krów i inne bydło legował. Nadto Maciejowi siostrzeńcowi swemu konia jednego zwanego Dębianym. Nadto pozostałe 3 konie swej żonie. Nadto Maciejowi siostrzeńcowi suknię „żupicze” legował. Nadto żonie zboże całe i [to, które] na polu legował. Nadto legował kolegiacie średzkiej 8 grzywien ze sprzedaży ćwierci roli. Nadto 2 grzywny do kaplicy Wszystkich Świętych legował.
Item tutores sive executores sibi elegit: Paulum Droszdzak et Andream Boguczki, quibus dedit plenam potestatem disponendi omnia in testamento contenta. Nadto wybrał sobie opiekunów czyli wykonawców: Pawła Drożdżaka i Andrzeja Boguckiego, którym udzielił pełnej władzy co do wykonywania wszelkich [postanowień] zawartych w testamencie.
Actum anno, die ut supra. In maius robur actis nostris est inscriptum. Zdziałano roku i dnia jak wyżej. Dla większej mocy wpisano do naszych akt.

Or.: Akta miasta Środa, Księga wójtowska, 1505-1554, sygn. I 30, s. 438.

1 łac. stallator - stolarz, kupiec? Tomasz był jednym z ławników średzkich.

1800? Equus redivivus

NB. Imago sancti Antonii in eccliesia [!] Twardoviensi est gratiosa, ut sparget rumor hominum. Quia equitando nobilis quidam Wolski per hanc villam perivit, ipsi equs [!] seu e vitae decessit. Dedit iste nobilis parocho hujus ecclesiae pro missa, ut illam legeret ad altare s. Antonii. Qua persoluta, revixit equs [!!] et ad fores ecclesiae venit seu stetit. Et in gratiarum actionem dedit votum argenteum in forma equi ad hocce altare. Obraz św. Antoniego w kościele twardowskim jest cudowny, jak to wieść gminna niesie. Jechał bowiem przez tę wieś pewien szlachcic nazwiskiem Wolski i padł mu koń. Dał ów szlachcic proboszczowi tego kościoła na mszę, by ją przeczytał przy ołtarzu św. Antoniego. Po odprawieniu mszy koń ożył i przyszedł, czy też stanął, przy drzwiach kościoła. A w podzięce dał [szlachcic] wotum srebrne w kształcie konia, do tego ołtarza.

Or.: Metrykalia parafii Twardów, Liber baptisatorum 1763-1787, AAG sygn. AP 94/2, s. 48.

Zapis niedatowany, wykonany ręką ks. Piotra Kurkiewicza (VII 1790 - VIII 1814 wzmiankowany jako komendarz w Twardowie), umieszczony na pierwszej z wolnych kart między chrztami z r. 1787 a zgonami z r. 1764.