poniedziałek, 2 czerwca 2014

1666 Donatio Summarum et fundorum certorum post olim Annam Kasprowa relictorum pro Musicis

Donatio Summarum et fundorum certorum post olim Annam Kasprowa relictorum pro Musicis

Ad Officium Actaque praesentia Consularia Gostinensia protunc Famatorum Joannis Lokiewicz Proconsulis, Andreae Turkan, Martini Janyszka, Joannis Rembanski et Martini Gospodarek Consulum, Magnificus Dominus Andreas Gostinski medietatis Gostin Dominus haereditarius, donationem irrevocabilem certorum fundorum et summarum post olim Annam Kasprowa relictarum apud certos Creditores pro Musicis Gostinensibus in charta manu sua subscripta et Sigillo suo Gentilicio munitam per Valentinum Kobuszewski tenoris sequentis obtulit et produxit acticareque eandem voluit quae talis sequitur.

"Andreas a Faltembork Gostinski Haeres in Gostin

Bona omnia post sterilem olim Annae Kasprowa decessum relicta, ut pote ulesinam in suis dimensionibus antiquitus iacentem, hortum in Gawrony, summas pecuniales (exceptis Centum florenis ad Hospitale Gostinensi pertinentibus) apud quosvis Creditores existentes ad Nosque ob indecentem in statu matrimoniali dictae mortuae vitam, iure caduco devoluta, cum propriis per Dei gratiam contenti simus Bonis, dicta superius una cum summis omnibus ut maior Jesu Christi in Ecclesiis Gostinensibus et Purissimae Matris eius Mariae Honor et Gloria exhibeatur et promoveatur, pro Musicis varia instrumenta tangentibus damus, et irrevocabili Dono ex Censu a quolibet Centum per octo florenorum Polonicalium a morte praefatae Kasprowa computando donamus, Magistratuique utrique Gostinensi iniugimus serio ut is Bona praedicta taxet, divendat, Summas a Creditoribus cum Censibus annuis excipiat et Musicis pro tempore existentibus quolibet anno persolvat.

Andrzy Gostinski
Locus + Sigilli"



Źródło: Gostyń, „Acta proconsule...” 1636-1677, czystopis, sygn. I/22, s. 318

Andrzej Gostyński, dziedzic na Gostyniu, przejąwszy prawem kaduka (iure caduco) dobra po bezpotomnej śmierci Anny Kasprowej, czyni darowiznę dla muzyków „pobudzających różne instrumenty” w kościołach: parafialnym oraz NMP (dziś Święta Góra).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz