LEO PRZYŁUSKI
Dei Miseratione
ET SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE GRATIS
Archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis Legatus Natus
Praelatus Domesticus, Solio Pontificio Assistens
etc.
Universis et singulis, quorum interest, aut quomodolibet interesse
poterit, singulariter vero Clero, tam saeculari, quam regulari
Decanatus foranei N., Archidioecesis Nostrae Posnaniensis,
notum facimus.
Quia Nos inhaerendo dispositioni S.S. Canonum et Constitutionum, tum
consuetudine antiquae, Admodum Reverendum N. N., Nobis de
vitae integritate, morumque probitate bene commendatum, in Decanum
foraneum N. creandum, deputandum, constituendumque esse
duximus, prout quidem cum omnibus juribus, praerogativis ac
emolumentis, Decanos foraneos de jure et consuetudine concernentibus,
creamus, deputamus ac constituimus per praesentes, dantes
concedentesque suprascripto Admodum Reverendo N. N. facultatem
ac plenam potestatem nec non officium atque obligationem,
Visitationes Ecclesiarum Parochialium et quorumvis beneficiorum in
Decanatu N., jurisdictioni Nostrae Ordinariae subjectorum, in
eodem Decanatu conformiter ad dispositionem piae memoriae
Praedecessoris Nostri quolibet anno expediendi in hac visitatione
aeraria, inventaria tam Ecclesiastica, quam oeconomica, nec non
aedificia beneficialia lustrandi, regestra redituum et expensarum tam
beneficiorum, quam Ecclesiarum examinandi, nec non desuper curandi,
ut aedificia plebanalia pro viribus in bono statu serventur et sarta
tecta sustententur, item congregationes Decanales instituendi,
Literas et Processus a Nobis vel Officio Nostro Consistoriali
Posnaniensi emanatos circumferri absque mora ac exequi faciendi,
Visitatores Generales intra Decanatum suum comitandi, de statu
singularum Ecclesiarum, atque Parochorum diligentia, et Cleri moribus
se informandi; de Ecclesiis post mortem seu aliter vacantibus
absentiave ab iisdem suorum Rectorum, Nobis seu Officio Nostro
Generali referendi, necessitates Ecclesiarum, sacerdotum, ac populi
mores explorandi, Nosque et Officium Nostrum, ubi et quando opus
fuerit, de omnibus instruendi, instrumenta approbationis ad
excipiendas Christi fidelium confessiones quorumvis Curatorum et
aliorum Sacerdotum in cura animarum praefati Decanatus laborantium
expirata, exigente necessitate et suadente prudentia, ad mensem unum
ac semel tantum prorogandi, beneficia quaevis vacantia ad interim seu
duas septimanas, donec litterae a Nostro Officio desuper expediantur,
commendandi, post defunctos seu alio translatos beneficiatos, de
integritate inventariorum Ecclesiarum et beneficiorum providendi,
meliorationemque eorum urgendi, denique omnia et singula pro munere
suo Decanali in Epistola pastorali p. m. Celsissimi Principis
Raczyński Archiepiscopi Gnesnensis, Praedecessoris Nostri, ad
Decanos foraneos super eorum Officio anno 1811 die 11. Novembris
edita, latius expressa faciendi, et ad effectum deducendi.
Insuper muneris ejusdem erit ad mentem et litteram Instructionis
Nostrae die 2. Januarii 1852 editae, scholas Parochiales sui
Decanatus quotannis visitare, ac relationem de visitatione peracta
Nostro Officio in scripto transmittere, atque invigilare, ut Rectores
Ecclesiarum per se ipsos juventutem scholarum in rudimentis
religionis instruere non negligant, nihilque praetermittant, quod
quocumque modo ad religiose pieque educandam juventutem suarum
respective Parochiarum proficiat.
Mandamus itaque in virtute Sanctae Obedientiae universo Clero,
aliisque omnibus in Decanatu N. jurisdictioni Nostrae
Ordinariae subjectis, ut dictum Admodum Reverendum N. N., nunc
autem Decanum Nostrum foraneum N. constitutum, pro tali
recognoscant, habeant et recipiant, Eique in omnibus licitis et
honestis, obediant cum reverentia.
In quorum fidem praesentes a Nobis subscriptas sigilli Nostri Majoris
impressione communiri fecimus.
Datum in Palatio Nostro Archiepiscopali ad Ecclesiam Metropolitanam
Posnaniensem die ... ...... 18.....
Źródło: ?
Formularz nominacji dziekańskiej z lat 1845-1865 (?).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz