piątek, 22 stycznia 2016

1605 Biskupski vulneratus

Biskupski vulneratus

Nobilis Andreas Biskupski olim nobilis Lucae Biskupski de districtu Coninensi filius monstravit officio praesenti castrensi Calissiensi vulnera, videlicet nasum totum abscisum cum parte labri superioris ac mistace, deinde supra nasum inter supercilia decisionem magnam cutis cum carne, item per articulum medium digiti auricularis manus sinistrae caesum cruentum magnum a quo eius digiti mutilatio evidens apparet, item in digitis medio et fidio manus eiusdem duo caesa cruenta, item in manu dextra infra pugnum cicatricem recentem vulneris caesi cruenti recenter sanati.

Quae eidem officio protestatus est in et contra nobilem Joannem Kielczewski generosi Georgii Kiełczewski filium uti principalem ac famulos et complices illius illi melius notos, asserens sibi per eos hic Calissiae vi ac violenter ac tali modo et ratione prout id citationibus et processibus iudiciariis eo nomine instituendis declarabitur illata et inflicta esse.

Ac insuper idem Andreas quaesivit ab officio utrum ei cingulus argenteus deauratus [k. 375] valoris triginta florenorum nobilis Margarethae Miniszewska uxoris suae quem ipsa circa eandem sui convulnerationem ipsum Andream maritum suum defendens amisit, cuius amissionis praefatus Joannes Kiełczewski dum eandem uxorem suam ex ipso Andrea prostrato humi detrahebat occasionem dedit <eundemque cingulum ipsemet Joannes in ea disrupit> redditus sit, quem non esse sibi redditum ab eodem officio responsum accepit eandemque suam praemissorum protestationem actis praesentibus inseri procuravit.


Or.: Kalisz Gr. 245, relacje/indukta, 1604-1606, k. 375-375v.

N. Andrzej Biskupski s. olim N. Łukasza Biskupskiego z powiatu konińskiego okazuje rany: nos cały ucięty z częścią wargi górnej i wąsa, cięcie między brwiami, cięcie palca małego (dosłownie: usznego, którym najłatwiej czyści się uszy) lewej ręki wymagające amputacji, cięcia po palcach środkowym i serdecznym lewej ręki oraz na ręce prawej siniak po świeżo zagojonej ranie ciętej. Jako sprawcę wskazuje N. Jana Kiełczewskiego s. G. Jerzego Kiełczewskiego oraz parobków i wspólników jego. Powód napaści wskaże w procesie sądowym.

Nadto Biskupski złożył przed urzędem zapytanie o to, czy zwrócono mu pas srebrny pozłacany wart 30 zł należący do jego żony N. Małgorzaty Miniszewskiej, który zgubiła broniąc męża przed atakującymi. Mógł go wziąć Kiełczewski, skoro rozerwał go na niej, gdy odpychał ją od leżącego na ziemi męża. Urząd zaprzeczył.

czwartek, 7 stycznia 2016

1558 Lyubonski cum coniuge decretum

Lyubonski cum coniuge decretum

Judicium terrestre Calissiense ex parcium infrascriptarum controversiis coram judicio factis in causa nobilibus Andree Lyubonsky et Helizabet Rayska consorti eius legittime bonorum sorcium suarum ville Raysko posessoribus cittatis ad instantiam reverendissimi domini Nicolai Dzierzgowsky Dei gratia archiepiscopi Gneznensi necnon eius tocius venerabilis capituli prefate ecclesiae metropolitanae Gneznensis actorum

occasione congregationis per eosdem Andream Lyubonsky et Helizabet Rayska coniuges posessorum bonorum Raysko ceterumque multorum complicium et coadiutorum quadringentorum citra vel ultra bene armatorum et ad vim inferendam recte instructorum, certo tempore cum prefatis posessoribus et aliis complicibus violente superventionis super campum bonorum Raysko, sortisque fundi prefati reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis eiusque venerabilis capituli in prefato campo existentis siliginis hiemalis nondum maturate et ad melendum apte per prefatum reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem et suum capitulum in eadem sorte et fundo suo proprio seminate violente defalcastrationis, deffalcatrateque [!] sortis seu partis prefate siliginis ad bona <sua> Raysko conductionis, estimationis duorum millium florenorum peccuniarum Polonicalium et totidem damni ita prout cittatio cum sua copia lacius de hoc disponunt

coram judicio presenti ex cittatione literali mota judicialiter decrevit.

Quia in proxime futuris terminis terrestribus Calissiensibus Calissiae celebrandis ipsi Andreas Lubonsky et Helizabet conguges [!] suis personis propriis flexis genibus juramento corporali evadent tali rotha:

„Sic nos Deus adiuvet et sancta crux quia nos non congregavimus sibi posessores bonorum Raysko ceterosque complices et coadiutores quadringentos citra vel ultra bene armatos et ad vim inferendam instructos, certo tempore cum prefatis posessoribus et aliis complicibus violenter non supervenimus super campum bonorum Raysko, in sorteque fundi prefati reverendissimi domini archiepiscopi Gneznensis et eius capituli in prefato campo existentem siliginem hiemalem nondum maturatam et ad melendum aptam per ipsum reverendissimum dominum archiepiscopum et eius capitulum in eadem sorte et fundo suo proprio seminate violenter non defalcastravimus, [k. 231] deffalcastratamque sortem seu partem prefate siliginis ad bona Raysko in instanti non conduximus.”

Et dum juraverint judicium decernet id quod de jure veniet. Et habent ac habebunt ipse ambe partes terminum juramenti peremptorium agendi [?] iuxta cittationem, rotam juramenti et acta, nullius partis jure leso.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 230v-231.

Mikołaj Dzierzgowski arcybiskup gnieźnieński i kapituła katedralna gnieźnieńska, powodowie, p-ko NN. Andrzejowi Lubońskiemu i Elżbiecie Rajskiej małżonkom, posesorom działów swych we wsi Rajsko, pozwanym. Lubońscy mieli w towarzystwie zwołanych przez nich innych posesorów Rajska i około 400 uzbrojonych ludzi gwałtem najść role na gruncie arcybiskupa i kapituły, tamże skosić (defalcastrare) zasiane przez kapitułę „żyto ozime jeszcze niedojrzałe, do zmielenia zdatne” wartości 2.000 złp. i zwieźć je do dóbr Rajsko. Sąd nakazuje Lubońskim złożyć przysięgę, w której temu wszystkiemu zaprzeczą.

1558 Evasio Szmielowski

Evasio Szmielowski

Nobilis Andrianus Szmielowski in Szmielowo et Stobno heres actorem nobiles Martinum Rossosski et Othiliam Szmelowska sororem suam germanam coniuges in termino diei hodiernae peremptorio post pęnam contumacię iuxta cittationem suam qua ipsum cittaverat in hec verba:

„Sigismundus Augustus Dei gratia rex Polonię etc. tibi nobili Adriano Szmilowski in Szmielowo et Stobno heredi seu quovis modo possessori iuribus aliarum personarum ibidem non nocendo de eisdem ac aliis omnibus bonis tuis per te in districtu Calissiensi habitis mandamus quattinus in terminis particularibus proxime Calissię celebrandis coram nostro terrestri iudicio personaliter compareas ad instantiam Martini Rossosski et Othilię Szmielowska sororis tuę germanę coniugum.

Qui te cittat secunda cittatione prout te condemnavit in termino primo in terminis terrestribus particularibus Callissiensibus iam preteritis in pęna contumacię iuxta suam primam cittationem qua ipsum cittaverat seu ipsa Otilia soror tua una cum prefato suo marito seu tutore cittat.

Quia tu non vis dare et persolvere eidem Otilię sorori tuę seu potius prefatis coniugibus residuitatis summę quingentorum florenorum peccuniarum Polonicalium per grossos triginta computatorum videlicet centum et octuaginta florenos peccuniarum dotis prefatę Otilię de bonis paternis ipsarum in bonis superexpressis iure naturali concernentis. Qua summa aliam tuam et ipsius Othilię sororem germanam ipsa Othilia juniorem nobilem Annam consortem nobilis Andreae Borupki de eisdem bonis exdotasti. Et quam residuitatem summę prefatę quingentorum florenorum videlicet centum octuaginta florenos sibi teneris et circa te hucusque retines, pro quibus dum sepius admonitus seu requisitus fuisti eosdem prefatis coniugibus [k. 220] sive prefato Martino dare solvere dixisti et promisisti verbo tuo nobili, non tamen easdem sibi solvisti in damnum prefatorum coniugum, quod sibi contra te extimant ad alios centum octuaginta florenos et ad totidem damni vel prout judicium decernet.

Pro quibus te cittant secunda cittatione et juridice convincere volunt, ut eisdem ipsis extraderes et ut alię sorori ita et eisdem coniugibus numerares. In deffectu vero ad videndum sibi de iure dari et decerni in certum [?] divisorem seu burgrabium qui sibi sortem bonorum prefatorum ipsam in summa pręfata concernentem a tuis sortibus exdivideres sententia judicii mediante premissis aliisque omnibus tibi in termino futuro lacius proponendis et declarandis judicialiter sis responsurus.

Datum Callissię feria quinta proxima ante festum Natalis Christi [23 XII] anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo.”

judicialiter evasit seu in evasione cittationis et causae in contumaciam ipsius actoris cuius maior est vigore statuti quam cittati condemnavit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 219v-220.
Uw.: w transkrypcji tego zapisu (wbrew zasadzie przyjętej na blogu a zgodnie z instrukcją wydawniczą A. Wolffa) nie zamieniałem dyftongu „ę” na „ae”.

NN. Marcin Rososki (Rossosski) i Otylia Śmiełowska małżonkowie, powodowie, p-ko N. Andrzejowi Śmiełowskiemu dziedzicowi na Śmiełowie i Stobnie, bratu jej rodzonemu, pozwanemu. Śmiełowski odmawia Otylii wypłacenia 180 złp. reszty z 500 złp. posagu z dóbr ojczystych, jaką to sumą wyposażył młodszą rodzoną siostrę Otylii, Annę ż. N. Andrzeja Boruckiego (Borupki). Te 180 złp. trzyma u siebie i mimo obietnic wypłacić Rososkim nie chce.

Wobec niestawiennictwa powoda sąd ogłosił odrzucenie roszczeń wobec pozwanego (evasio).

środa, 6 stycznia 2016

1558 Inter Vilksziczkie solucio

Inter Vilksziczkie solucio

Veniens personaliter ad judicium presens terrestre Calissiense ministerialis terrestris Calissiensis ius reddens a cruce coram eodem iudicio recognovit. Quia nobilis Anna Vilkssiczska nobilis Alberti Labeczski consors legittima actrix hodierna die circa crucem et locum iuramentorum solitum erga nobilem Catherinam Vilkssiczska nobilis Benedicti Bayak Vilkssiczski consortem legittimam cittatam sola propria persona iuravit et duobus testibus masculis sibi in genere similibus docuit, quia nobilis Catherina Vilksziczska facto super nobili Anna Vilkssiczska littis inicio sibi Annae duo vulnera in facie unum et in nasum aliud inflixit, juxta decretum judiciale iuramenti et documenti quod de premissis latius testatur, ut ministerialis prefatus ius reddens a cruce coram iudicio recognovit.

Judicium presens terrestre Calissiense audita ipsius ministerialis a cruce recognicione ob satisfactionem decreto iuramenti et documenti per ipsam Annam Vilkssiczska prestitam et factam iudicialiter decrevit. Quia nobilis Catherina Vilkssiczska durantibus modernis iudiciis pro predictis duobus vulneribus sex marcas peccunie pro quomodolibet per marcas tres eidem Annae Vilkssiczka unacum poena trium marcarum peccuniarum, parti videlicet et iudicio totidem, iam exnunc succubita sibi poena trium marcarum peccunie solvere debet.

Casu vero si ipsa Catherina presenti decreto non satisfecerit extunc per judicium presens ministerialis Calissiensis cum duobus nobilibus quos habere poterit eidem Annae Vilkssiczska iam exnunc additur et decernitur ad intromittendam eam in omnia ipsius cittatae bona hereditaria et obligatoria per eam quomodolibet et ubilibet tenta et possessa in summis prefatis et poenis iam exnunc per judicium decretis. Quam intromissionem ipsa cittata C atherina Vilkssiczska sibi poena quatuordecim marcarum admittere debet. [k. 119] In deffectu vero datae et admissae intromissionis extunc presens causa cum toto eius effectu ad officium domini capitanei tanquam ad brachium regale pro finali execucione facienda et finienda remittitur.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 118v-119.

N. Anna Wilkszycka ż. N. Wojciecha Łabęckiego, powódka, p-ko N. Katarzynie Wilkszyckiej ż. N. Benedykta Bajak Wilkszyckiego, pozwanej, o zadanie jej ran (jednej w twarz, drugiej w nos) podczas sprzeczki. Anna Wilkszycka na żądanie sądu poparła ten fakt przysięgą. Sąd nakazuje więc Katarzynie wypłacić Annie po 3 grz. od rany, nadto karę 3 grz. stronie i tyleż sądowi. W razie odmowy sąd przydzieli Annie woźnego celem intromisji w dobra Katarzyny. Jeśli Katarzyna nie dopuści do intromisji, sprawa trafi ad brachium regale, przed sąd starościński.

1558 Czieleczsczi cu Bartho Slawinski

Czieleczsczi cum Bartholomeo Slawinski

In causa iudiciaria inter nobiles Adamum et Nicolaum Czieleczskie fratres germanos indivisos sortis villae Lewkowo heredes actores ex una et Bartholomeum Slawinski pro eius interesse cittatum ad tollendam et levandam summam peccuniariam ipsi in sorte bonorum villae Lewkowo servientem et ad reponenda per ipsum iura et privilegia vigore quorum bona preffata possidet prout cittatio cum copia latius de premissis canit, coram judicio presenti ex cittatione literali vertente et mota.

Judicium presens terrestre Calissiense ex controversia parcium coram judicio verbo facta iudicialiter decrevit. Quia nobilis Bartholomeus Slawinski cittatus super primos et proximos terminos particulares Calissienses proxime Calissiae celebrandos solus propria persona circa crucem loco et tempore solitis iurare et sex testibus nobilibus in honore bene conservatis docere tali rotha debet:

„Sic me Deus adiuvet et sancta crux. Quia bona sortis villae Lewkowo, pro quorum recepcione ad presens ex parte Adami et Nicolai Czieleczskich cittatus sum, ego teneo et antecessores mei tenebant non tanquam recepticia sed tanquam perpetua per omnes prescripciones terrestres.”

Similiter et testes iurabunt et id ita esse suis corporalibus iuramentis firmabunt. Et dum iuraverit et testibus docuerit extunc judicium ulterius id quod de iure veniet decernet. Et habent ac habebunt partes preffatae in futuris terminis particularibus Calissiensibus Calissiae proxime celebrandis terminum ad prestandum per ipsum Bartholomeum Slawinski iuramentum et testibus documentum et per actores illud attentandum ac ad omnia quae iuris erunt agendum.

Super quo cittatus adiudicatum iudicio solvit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 120.

NN. Adam i Mikołaj Cieleccy bracia rodzeni niedzielni, dziedzice działu wsi Lewkowo, powodowie, p-ko N. Bartłomiejowi Sławińskiemu, pozwanemu, w/s odbioru sumy jemu z działu dóbr wsi Lewkowo należnej oraz o przedłożenie praw, mocą których dobra te trzyma.

Sąd nakazuje Sławińskiemu i przybranym przez niego sześciu świadkom szlachcicom przysiąc, iż dobra te on, jako i jego poprzednicy, trzymali nie jako podlegające zwrotowi (bona recepticia), lecz jako wieczyste.

wtorek, 5 stycznia 2016

1558 Cozminski contumax

Cozminski contumax

Laboriosus Clemens Gogol Benedictusque Bieniek cmethones et subditi magniffici Martini a Sborow palatini Calisiensis actores generosum Joannem Cosmynski citatum occasione depabulationis duorum stadiorum tritici, quinque stadiorum avene, sex stadiorum ciceris, quatuor stadiorum hordei in fundo oppidi Iwanowicze prout citacio latius disponit taxatque ad quinquaginta marcas pecunie totidemque damni, judicialiter in poena contumatie condemnavit, quia clamatus per ministerialem terrestrem Calischiensem de forma iuris quatuor vicibus nec per se nec per suum procuratorem iuri paruit, sed contumax extitit quemadmodum idem ministerialis ius restituens coram eodem iudicio recognovit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 384.

Klemens Gogoł i Benedykt Bieniek, kmiecie i poddani Marcina ze Zborowa (Zborowskiego) wojewody kaliskiego, powodowie, p-ko G. Janowi Koźmińskiemu pozwanemu, o spasienie bydła 2 stajaniami pszenicy, 5 stajaniami owsa, 6 stajaniami grochu i 4 stajaniami jęczmienia na gruncie miasta Iwanowice. Roszczenia powodów szacowane na 50 grzywien. Pozwany nie stawił się na rozprawie.

1558 Lucrum Comorski

Lucrum Comorski

In termino hodierno ex cittatione literali infrascripta advenienti nobilis Stanislaus Comorsky Szwyąchowycz actor nobilem Paulum Crethkowski dictum Pelka heredem sortium ipsius in Crethkowo cittatum in hec verba:

„Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae etc. tibi nobili Paulo Crethkowsky dicto Pelko de sortibus tuis hereditariis ville et hereditatis Crethkowo ceterisque aliis omnibus bonis tuis in pallatinatu et districtu Calissiensi quocumque iuris titulo tentis, habitis et possesis vigore nostro regio mandamus, quattenus in terminis particularibus Calisiensibus coram nostro iuditio proxime in Calysz celebrandis personaliter legittime peremptorieque compareas ad instantiam nobilis Stanislai Comorsky Szwięchowicz qui te cittat cittatione secunda, quia prime cittationi parere noluisti, pro eo.

Quia tu nulla causa legittima habita venisti vi ac violenter et potenter cum coadiutoribus tuis et accepisti nobili Stanislao Comorski de acervo sive allodio suo triginta capetias siliginis in manipulis, sex capetias tritici in manipulis, octo capetias ordei optimi grani etiam in manipulis, currum feni elegantis, que frumenta habuit in villa Crethkowo apud cmetonem Lucam subditum nobilis Nicolai Podlesky, nunc vero nobilis Stanislai Jedliczky Turek, que frumenta eius proprii laboris predicti Stanislai Comorski, quod fecisti contra jus et [k. 477] statutum Regni. Que frumenta arestata per nobiles in domo tua sortis ville tue Crethkowo, et postulaverunt ipsi nobiles ad ius sive ad decretum dominorum iuditialium. Tu vero et uxor tua non dedisti, in damnum et jacturam ipsius Stanislai non mediocre, quod sibi penssat et extimat contra te ad centum marcas pecuniarum Polonicalium consuetarum unde habet et totidem damni vel prout iuditium decreverit.

Quam acteptionem frumentorum violenter et potenter ministeriali terrestri Pisdrensi et nobilibus, hora et tempore debitis, contra te protestatus est et hanc violentiam obduxit.

Ideo te cittat secunda cittatione quia prime cittationis parere noluisti pro premissis omnibus superius latius descriptis, prout de eis omnibus tibi in termino advenienti latius declarabitur et deducetur ad hec et ad premissa alia eidem sis juditialiter responsurus.

Datum in Calysz feria secunda post festum sancti Jacobi Apostoli [26 VII] anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo.”

Juxta eandem cittationem secundam pro toto in suo lucro condemnavit quia existens ipse nobilis Paulus Crethkowsky cittatus ad iuditium presens per ministerialem terrestrem Calissiensem quatuor vicibus iuxta iuris formam clamatus nec per se nec per suum procuratorem juri et termino hodierno paruit, prout hoc idem ministerialis ius reddens coram iuditio recognovit.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 476v-477.

Sprawa między N. Stanisławem Komorskim Święchowiczem (Świąchowicz) powodem a N. Pawłem Kretkowskim zw. Pełka, dziedzicem działu na Kretkowie, pozwanym.

Kretkowski z pomocnikami zabrał gwałtem zboże Komorskiego, które ów miał w Kretkowie u kmiecia Łukasza, natenczas poddanego N. Mikołaja Podleskiego a teraz N. Stanisława Jedlickiego Turek. Skradzione „ze stogu czyli stodoły” zboże to: 30 kóp (capetia) żyta w snopach, 6 kóp pszenicy w snopach, 8 kóp jęczmienia o najlepszym ziarnie w snopach, do tego wóz wybornego siana. Zboże odkryto w domu pozwanego w Kretkowie, jednak ów ani jego żona nie chcieli go wydać, w czym Święchowicz stratny jest na 100 grzywien i złożył w tej sprawie protestację.

Przytoczono treść drugiego pozwu. Ponieważ pozwany zignorował oba pozwy, sąd uznaje w całości roszczenie powoda (tzw. lucrum).

1558 Janusii Tursky juramentum

Janusii Tursky juramentum

Ex controversia partium infrascriptarum coram iuditio presenti ex cittatione literali facta, qua cittatione nobiles Mathias et Laurentius Thomyczsczy nobilem Janusium Tursky cittaverunt occasione receptionis emolumentorum de molendino per integrum cum medio annum pro sorte prefatorum Thomyczkych spectantium videlicet braseorum viginti octo modiorum alias wyrtely, siliginis viginti, tritici quinque damni estimatorum ad triginta marcas vel prout iuditium decreverit, prout latius de premissis cittatio ipsa disponit.

Dominus iudex terrestris cum dominis iuditio presidentibus visis videndis et auditis audiendis juditialiter decrevit quia ipse cittatus contra actorem in proximis iuditiis terrestribus futuris corporali iuramento flexis genibus et deposito pileo die, hora et loco solitis evadere debet in hanc rotham:

„Quia ego emolumenta pro sorte Mathie et Laurentii Thomyczskich spectantia de molendino in fluvio Przosna sitto per integrum annum cum medio violenter non recepi, nisi pro sorte mea spectantia. Sic me Deus adiuvet et sancta Christi passio.”

Et dum sic evaserit, iuditium ulterius procedet id quod iuris erit. Et habebunt habereque debent predicte partes terminum peremptorium hinc pro futuris terminis terrestribus Calisiensibus proxime celebrandis ad premissa agenda et ad ea que iuris erunt facienda, iuxta cittationem actoris, controversias partium, decretum iuditii, rotham iuramenti et acta presentia.


Or.: Kalisz Z. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1558, k. 476.

Sprawa między NN. Maciejem i Wawrzyńcem Tomickimi powodami a N. Januszem Turskim pozwanym o pobór należnych działowi Tomickich dochodów z młyna na rz. Prośnie przez półtora roku. Chodzi o 28 wierteli (modius) słodu, 20 żyta, 5 pszenicy wycenionych łącznie na 30 grzywien.

Sąd orzekł, że pozwany na najbliższej sesji sądu ziemskiego ma (na klęczkach i zdjąwszy czapkę) przysiąc, iż z młyna brał tylko to, co należało do jego działu.

poniedziałek, 4 stycznia 2016

1581 Refformatio Drossewsky in bonis villae Wolia

Refformatio Drossewsky in bonis villae Wolia

Comparens personaliter coram iudicio terminorum terrestrium particularium Calissiensium nobilis Melchior Droszewsky, non compulsus non coactus neque aliquo errore devio seductus, sanus mente et corpore existens sponte, libere manifesteque recognovit.

Quia ipse in et super tota et integra medietate omnium bonorum suorum hereditariorum in villa et hereditate Wolia districtus Calissiensis sitta, tum et in medietate sortis suae molendini in eadem hereditate villae Wolia existentis ac aliorum omnium [k. 578v] bonorum suorum hereditariorum nunc habitorum et in posterum habendorum, acquisitorum et acquirendorum, emptorum et emendorum, devolutorum seu devolvendorum vel successione quavis sibi redendorum, in totis tamen curia, domo, area, allodio, horreo, peccoribus, peccudibus, equirea totaque suppellectili domestica, tamen in medietate agrorum praedialium cultorum et desertorum, qui pro praedio seminantur et arantur, medietateque summarum peccuniariarum habitarum et habendarum, auri, argenti formati et non formati,

mille ducentos florenos, per triginta grossos computatos, peccuniarum Polonicalium ratione dotis et totidem dotalicii, nobili Helizabeth Thurska nobilis Janussii Tursky <filiae> et suae consorti legittimae eiusque successoribus amore coniugali in eam ductus dedit, donavit et iuxta terrae consuetudinem dotalicialiter resignavit, per ipsam Helizabeth consortem suam et ipsius successores legittimos bona eadem suprascripta omnia taliter ut praemissum est sibi refformata,

cum omni eorundem bonorum iure, dominio, proprietate, {pertinentiis} attinentiis, pertinentiis, fructibus, proventibus, redditibus, obventionibus, emolumentis ac utilitatibus generaliter universis inde quomodolibet provenientibus, nullis poenitus exclusis, non minoratis, sed omnibus in genere et singulis in specie comprehensis, tenendi, habendi, utifruendi, possidendi, modo et iure reformationis dotalicialis ac iuxta legem, laudum, modum et observantiam aliarum refformationum dotalicialium nunc et antiquitus in Regno Poloniae et terris eiusdem tentarum et observatarum.

Insuper memoratus Droszewsky fideiussit ac se suosque successores in omnibus bonis suis hereditariis et obligatoriis, mobilibus et immobilibus, habitis et habendis eidem Helizabet Thurska coniugi suae et eius posteris inscribit et obligat ac pro successoribus nobilis olim Agnetis Mieskowska prioris consortis suae cavet et fideiubet, quod videlicet ipsi eandem Helizabet in refformatione praedicta bonorum supranominatorum eorumque possessione et eiusdem Helizabet successores non impedient, immo eam in possessione praedictorum bonorum pacifica conservabunt, refformationique dotaliciali nunc sibi factae non contradicent.

Quod si contradixerint, extunc tenebitur ipse Melchior Droszewski cum suis successoribus eandem Helizabeth et eius posteros ab eiusmodi impedimento iuridico praedictorum successorum nobilis olim Agnetis Mieskowska tum et ab omni alio homine status, sexus et conditionis cuiuscunque ipsam Helizabet et eius posteros in eisdem bonis iure impediente et impedire [k. 579] volente, nec non ab omnibus et singulis inscriptionibus prioribus et posterioribus, resignationibus, refformationibus, dotibus, dotalitiis, advitalitatibus, obligationibus, censibus spiritualibus et secularibus, et generaliter ab omnibus impedimentis iuridicis et extraiuridicis omnium personarum, toties quoties opus fuerit, evincere, eliberare, intercedere et indemnem indemnesque reddere.

Quae praemissa omnia debebit et tenebitur cum successoribus suis ac se, recedendo a terris, palatinatibus et districtibus suis propriis quibusvis competentibus, iurisdictioni huic praesenti terrestri Calissiensi se bonis cum omnibus suis incorporando, inscribit et obligat facere, complere ac exequi, sub vadio mille ducentorum florenorum, per triginta grossos computatorum, peccuniarum Polonicalium, in casu vero non completionis praemissorum omnium et singulorum tam in toto quam in parte ad solvendum, toties quoties opus fuerit, succubendo. Citatusque citatione literali ratione praemissorum praenominatus Melchior Drossewsky aut eius successores per praenominatam Helizabet vel eius posteros in iudicium capitaneale castrense Poznaniense vel ad officium eiusdem castri, quod in duabus septimanis tractari solitum est, quibus se cum omnibus successoribus suis praesentibus incorporat, tum in primo citationis termino tanquam peremptorio debebit successoresque eius tenebuntur toties quoties opus fuerit stare, parere, respondere et tam pro re principali quam vadio praefato a iudicio vel officio praedictis non discedendo satisfacere ac decretum pati, a iure terrestri districtu [?] suis recedendo,

motionibus, apellationibus, dillationibus, exceptionibus, termino pro maiori, verae vel simplici infirmitatibus, bello, conventioni Regni generali sive particulari, literis regalibus, statutis laudatis et in futurum quomodolibet laudandis, aere pestifero, absentia a Regno, legationibus, aquarum inundationibus, viarum quibuscunque impedimentis, poenae trium et novem marcarum dandoque [?] intromissioni [?] et generaliter omnibus et singulis iuris et facti remediis, coloribus et diverticulis de iure et consuetudine fieri solitis, quibus nitti et se deffendere contra praemissa posset aut vellet, renunctiando,

nullosque deffectus vel vitia praesenti inscriptioni ac citationi ex eadem aemanatae obiiciendo, neque ad quietationem alibi praeterquam ad acta castrensia Calissiensia sibi recipiendo, et poenitus nihil iuris remediorum et diverticulorum sibi in auxilium contra praemissa assumendo sub ammissione suae totius causae.

Quibus omnibus praemissis [k. 579v] se benevole praenominatus Melchior Drossewsky submisit et ea omnia in se successores suos et bona sua omnia libere praesentibus assumpsit, nulla in praemissis obstante terrestri praescriptione. Super quo est memoriale iudicio solutum.


Or.: Kalisz Z. 21, rezygnacje/indukta, 1537; 1539; 1542; 1547; 1550; 1552-1555; 1557-1558; 1565; 1571; 1580; 1583-1584; 1586, k. 578-579v.

N. Melchior Droszewski na 1/2 swej wsi Wola w pow. kaliskim i na 1/2 młyna swego tamże oprawia 1.200 złp. żonie swej N. Elżbiecie Turskiej c. N. Janusza Turskiego tytułem posagu i tyleż wiana. Nadto w imieniu sukcesorów swojej pierwszej żony ol. N. Agnieszki Mieszkowskiej składa zobowiązanie, że nie będą wnosić pretensji do tejże oprawy.

1581 Resignatio census in et super tota et integra villa Kakawa

Resignatio census in et super tota et integra villa Kakawa

Comparentes personaliter coram iudicio terminorum terrestrium particularium [k. 579] Calissiensium nobiles Venceslaus patruus et Albertus, Stanislai filius, nepos illius, Domiechowsczy, non compulsi non coacti neque aliquo devio errore seducti, sani mente et corpore existentes amicorumque suorum salubri usi consilio ac matura intra se deliberatione prehabita sponte, libere et manifeste recognoverunt.

Quia ipsi in et super tota et integra villa et hereditate sua Kakawa districtus Calissiensis, cum omni eiusdem villae ac hereditatis iure, dominio et proprietate, et omnibus illius utilitatibus, usibus fructibus, redditibus, proventibus, censibus, attinentiis, pertinentiis <et ob>ventionibus universis, ita late, longe et circumferentialiter prout eadem villa et hereditas in suis metis et limitibus est distincta et dislimitata,

censum spiritualem duarum marcarum pecuniarum Polonicalium consuetarum, pro quolibet foesto Circumcisionis Domini anni singulis sub pignore domini capitanei Maioris Poloniae generalis fore solvendum, incipiendo ipsam solutionem a proxime venturo foesto Circumcisionis Domini, pro summa capitali triginta marcarum pecuniarum Polonicalium consuetarum, reverendo Alberto a Rosossycza praeposito conventus sancti Nicolai in Calisz et suo conventui moderno et pro tempore existenti, in vim ac titulum iustae reemptionis alias nawyderkoff resignaverunt, per praefatum praepositum ac suum conventum modernum et pro tempore existentem censum praefatum levandi, tenendi, habendi et possidendi ac in usus suos beneplacitos libere convertendi.

Super quo memoriale iudicio est solutum.


Or.: Kalisz Z. 21, rezygnacje/indukta, 1537; 1539; 1542; 1547; 1550; 1552-1555; 1557-1558; 1565; 1571; 1580; 1583-1584; 1586, k. 577v-578.

NN. Wacław i Wojciech s. Stanisława, stryj z bratankiem (nepos) Domiechowscy sprzedają ks. Wojciechowi z Rososyczy prepozytowi konwentu św. Mikołaja w Kaliszu czynsz kościelny 2 grz. od 30 grz., zapisany na wsi Kakawa w pow. kaliskim.

niedziela, 3 stycznia 2016

1577 Resignatio arearum in Dobrzicza xenodochio

Resignatio arearum in Dobrzicza xenodochio

Personaliter coram iudicio et actis presentibus terrestribus Callissiensibus comparentes nobiles Albertus et Joannes Dobrziczczy in oppido Dobrzicza heredes fratres patrueles, sani mente ac corpore existentes, non compulsi nec coacti sed sponte, libere verbisque expressis invicem recognoverunt, quilibet pro se et per se.

Quia areas infrascriptas, ipse videlicet Albertus duas areas desertas Bębenkowszkye dictas in oppido Dobrzicza sittas, ille vero Joannes Dobrziczky domum in area Barwurkowska dicta in eodem oppido Dobrzycza consistentem, in qua honestus Petrus Szewczyk dictus eiusdem Joannis subditus habitat, una cum eodem Petro Sewczyk [!] subdito,

cum omni earundem [k. 569] arearum ac subditi prefati iure, dominio, proprietate, pertinentiis, attinentiis, fructibus ac utilitatibus generaliter universis, nullis penitus exclusis seu modo quovis minoratis seu reservatis,

in errectionem et aedificationem xenodochii ibidem in oppido Dobrzicza errigendi, curatoribus seu senioribus eiusdem xenodochii et ipsi xenodochio in posterum errigendo et aedificando, modo et iure perpetue et irrevocabilis resignationis dant, donant, inscribunt ac effective resignant, prout presentibus iam exnunc dederunt, donaverunt ac effective resignaverunt,

per ipsos curatores seu seniores xenodochio prefato constitutos et constituendos areas prefatas una cum subdito dicto tenendas, utifruendas ac pro meliori usu xenodochii prefati, prout ipsis curatoribus melius visum fuerit, convertendas temporibus futuris perpetuo duraturis, intromissione ac reali posessione bonorum eorundem hic circa acta presentia iam ex nunc illis concessa, nec in bonis eisdem ullo modo deneganda.

Super quo memoriale iudicio presenti solutum extat.

(-) Sventoslaus Orzelski de Orle, notarius terrestris generalis palatinatus Calisiensis, manu propria.


Or.: Kalisz Z. 21, rezygnacje/indukta, 1537; 1539; 1542; 1547; 1550; 1552-1555; 1557-1558; 1565; 1571; 1580; 1583-1584; 1586, k. 568v-569.

NN. Wojciech i Jan Dobrzyccy, bracia stryjeczni, dziedzice na mieście Dobrzyca, darowują place pod erekcję i budowę szpitala tamże: Wojciech dwa place puste zw. Bębenkowskie, Jan dom na placu zw. Barwurkowska wraz z jego poddanym Piotrem Szewczykiem tam zamieszkałym.

Pod zapisem, jako zamykającym serię rezygnacji z tego roku, podpisany Świętosław Orzelski z Orlego, pisarz ziemski generalny województwa kaliskiego.

1660 Quietat Dnus Albertus Smaga H. Kasprową

Quietat dominus Albertus Smaga honestam Kasprową Pan Wojciech Smaga kwituje uczciwą Kasprową
Actum feria tertia post dominicam Laetare proxima [9 III] 1660. Zdziałano we wtorek po niedzieli Laetare roku 1660.
Nobilis Albertus Smaga, vocato ad se officio advocatiali Gostinensi, sedens in cubili domus suae, nam corpore languidus et infirmus existens, sanus tamen mente et rationis bonae compos, timens tamen sibi horam mortis, qua nihil certius est sed hora ipsius incerta, deliberato animo coram famatis Valentino Sztybura advocato pro tunc Gostinensi, Simone Kęsik, Bartholomaeo Milczan scabinis et Valentino Kobuszewski meque Joanne Walewicz notario Gostinensi palam et verbis expressis recognovit prout praesentibus recognoscit. Szlachetny Wojciech Smaga, przywoławszy do siebie urząd wójtowski gostyński, siedząc w sypialni domu swego, na ciele wprawdzie bezsilnym i chorym będąc, zdrów jednak na umyśle i świadom na rozumie, lękający się jednak godziny śmierci, nad którą nic pewniejszego, lecz [sama] godzina jej niepewna, rozważywszy w duchu przed sławetnymi Walentym Sztyburą wójtem natenczas gostyńskim, Szymonem Kęsikiem, Bartłomiejem Milczanem ławnikami i Walentym Kobuszewskim oraz mną, Janem Walewiczem pisarzem gostyńskim, otwarcie i wyraźnymi słowy zeznał, jako niniejszym zeznawa.
Quia de manibus honestae Annae Kasprowa, olim famati Gaspari aurificis viduae relictae, summam mille ducentorum florenorum mutui liquidique debiti realiter et effectualiter levavit. Quam summam praefatam eidem Annae in summa necessitate existenti mutuo dederat, eamque summam praefata Anna Kasprowa coram actis advocatialibus Gostinensibus in bonis suis omnibus quoquo modo vocitatis circa Gostin anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo quinto die sabbathi post festum Assumptionis Beatissimae Mariae Virginis [21 VIII] inscripserat, obligaverat et assecuraverat. Iż z rąk uczciwej Anny Kasprowej, niegdy sławetnego Kaspra złotnika wdowy pozostałej, sumę 1200 złotych pożyczonego i pewnego długu prawdziwie i skutecznie podniósł. Którą to sumę rzeczoną tejże Annie w naglącej potrzebie będącej pożyczył, a sumę tę rzeczona Anna Kasprowa przed aktami wójtowskimi gostyńskimi na dobrach swych wszelkich, jakby się one nie zwały, pod Gostyniem, roku 1655 w sobotę po święcie Wniebowstąpienia NMP zapisała była, zobowiązała i zabezpieczyła.
De qua nunc summa iam percepta idem dominus Albertus Smaga eandem Annam Kasprowa quietavit quietatque actum per praesentem temporibus perpetuis, recognoscendo nihil ex eadem summa supra expressa penes eandem Kasprowa restare et remanere, sed totaliter eandem obligationem seu inscriptionem in anno praefato factam idem dominus Smaga cassavit, annihilavit, mortificavit actum per praesentem prout cassat, annihilat et mortificat in perpetuum, praefatamque viduam liberam facit prout fecit actum per praesentem. Z której to teraz sumy odebrania tenże pan Wojciech Smaga tę to Annę Kasprową skwitował i kwituje aktem niniejszym po wieczne czasy, zeznając iż nic z tejże sumy wyżej wyrażonej u tejże Kasprowej nie brakuje i nie zostawa, lecz w pełni zobowiązanie to czyli zapis w roku rzeczonym wykonany tenże pan Smaga skasował, unieważnił i zniszczył aktem niniejszym, jako kasuje, unieważnia i niszczy na wieki, rzeczoną zaś wdowę wolną puszcza, jako puścił aktem niniejszym.

Or.: Gostyń, Acta advocatialia Gostinensia, 1659-1679, sygn. I/42, indukta, s. 6.

Przykład kwitacji zeznanej wyjątkowo nie w miejscu posiedzeń ławy, lecz w mieszkaniu zeznającego.

sobota, 2 stycznia 2016

1663 Translatio summae florenorum centum altaristae Depositionis Christi de Cruce ex agro Lokiewicza in ulesinam Gadowskiego seu cantoris

Novus scabinatus sequitur

sub famatis Simone Motłoch advocato, Martino Ianyszka, Gregorio Karas, Ioanne Rembanski organario, Valentino Sztybura, Iosepho Mizgała et Stephano Feckowicz scabinis, feria sexta post festum sancti Martini proxima [16 XI] in praetorio anno Domini M. DC. LX. III. iuratis.

Translatio summae florenorum centum altaristae Depositionis Christi de Cruce ex agro Lokiewicza in ulesinam Gadowskiego seu cantoris.

Actum feria tertia ipso festo sanctae Barbarae Virginis et Martyris [4 XII] 1663.

Coram officio actisque advocatialibus Gostinensibus famati Simonis Motłoch advocati, Martini Janyszka subdelegati et aliorum scabinorum personaliter comparentes famatus Joannes Gadowski civis Gostinensis, ecclesiarum in Gostin cantor, ipse per se, honesta vero Sophia consors ipsius legitima per eundem maritum suum tanquam tutorem coniugalem, ambo in simul et quilibet eorum coniugum seorsive in praesentia etiam admodum reverendi domini Alberti Staniewski altaris Depositionis Christi de Cruce in aedibus Beatissimae Mariae Virginis extra Gostin altaristae sani mentibus ac corporibus existentes recognoverunt.

Quia summam florenorum centum pro urgenti sua necessitate a famato Joanne Lokiewicz cive Gostinensi levaverunt et perceperunt. Quae summa per honestam olim Hedvigim Heyduczka de Maiori Strzelcze altari praedicto donata est et in agro płossa dicto praememorati domini Joannis Lokiewicz, eundo ad aedes Beatissimae Virginis Mariae inter płossas famatorum Gregorii Gano et Simonis Motłoch de anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo nono feria sexta post dominicam Misericordiae proxima [23 IV 1649] actis advocatialibus inscripta et assecurata erat.

Eandem itaque summam praesenti actu saepe dictus Joannes Lokiewicz cum consensu reverendi domini altaristae transfert et transfundit in bona praedictorum coniugum. Quam iidem coniuges exnunc in omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, in domo videlicet in circulo fori, in ulesina cum prato inter ulesinas Josephi Więckowicz et Gregorii Gano eundo ad oppidum Crobia secus viam, et in horto versus novas valvas existentibus, cum censu annuo florenorum septem annuatim post dominicam Resurrectionis Domini proxima solvendo inscripserunt, obligaverunt et assecuraverunt, prout actum per praesentem in vim reemptionis inscribunt, obligant et assecurant ad totalem eiusdem summae cum censu in alia bona munda translationem, dominum autem Joannem Lokiewicz de [s. 52] summa praedicta cum censu is idem reverendus dominus altarista quitetat temporibus perpetuis.

Quod maioris roboris gratia actis est insertum et susceptum.


Or.: Gostyń, Acta advocatialia Gostinensia, 1659-1679, sygn. I/42, indukta, s. 51-52.

Jan Gadowski mieszczanin gostyński, kantor kościołów w Gostyniu, wraz z żoną Zofią, w przytomności i za zgodą ks. Wojciecha Staniewskiego, altarysty ołtarza Złożenia z Krzyża w kościele NMP pod Gostyniem (obecnie Święta Góra), przenoszą sumę 100 zł z roli Jana Lokiewicza mieszczanina gostyńskiego na swoje dobra.

Gadowscy odebrali od Jana Lokiewicza sumę 100 złp. Te 100 zł w 1649 r. zapisała na ów ołtarz Jadwiga Hejduczka ze Strzelec Wielkich. Wówczas odebrał je (jako wyderkaf) Lokiewicz, a płatność czynszu altaryście i zwrot sumy zabezpieczył na swojej roli zwanej płosą, położonej przy drodze do kościoła NMP między płosami mieszczan Grzegorza Gano i Szymona Motłocha. Teraz obowiązek płacenia czynszu od tej sumy (w wysokości 7 zł rocznie) przejmują Gadowscy, zabezpieczając to na swym domu w rynku gostyńskim, na ulesinie z łąką między ulesinami Józefa Więckowicza i Grzegorza Gano przy drodze do Krobi oraz na ogrodzie położonym ku Nowym Wrotom (Valva Nova) w Gostyniu.

1663 Quietatur Poprawczykowa seu Stephanowa per Reginam Dyliczkowna

Quietatur Poprawczykowa seu Stephanowa per Reginam Dyliczkowna

Actum feria secunda post festum sanctae Margarethae Virginis et Martyris proxima [16 VII 1663].

Coram officio actisque advocatialibus Gostinensibus personaliter comparens honesta Regina Dyliczkowna olim honestorum Pauli et Evae coniugum filia cum assistentia honesti Joannis Wilczek de Wolica molitoris mariti sui tanquam tutoris coniugalis, et in praesentia reverendi Joannis Dyliczek vicarii Strzelcensis et Adami Kloska quondam civis Dolscensis patruorum suorum benevole ac per expressum recognovit.

Quia de manibus honestae Sophiae Gospodarkowney olim honesti Stephani Poprawczyk sartoris civis Gostinensis viduae relictae summam triginta tres florenos et grossos decem sortis suae pro domo paterna circa actum resignationis recognitam tulit, levavit, percepit et numeravit. De qua summa realiter et in effectu percepta et numerata eandem Sophiam Poprawczykowa viduam eiusque legitimos haeredes et successores quietavit quietatque actum per praesentem temporibus perpetuis.


Or.: Gostyń, Acta advocatialia Gostinensia, 1659-1679, sygn. I/42, indukta, s. 48.

Regina Dyliczkówna c. ol. Pawła i Ewy w asyście męża Jana Wilczka z Wolicy, młynarza, oraz stryjów, ks. Jana Dyliczka wikariusza w Strzelcach Wielkich oraz Adama Kloski niegdy mieszczanina w Dolsku, kwituje Zofię Gospodarkównę wd. po Stefanie Poprawczyku krawcu z Gostynia z sumy 33 zł 10 gr jako części jej przynależnej ze sprzedaży domu ojca, zeznanej przy akcie sprzedaży tegoż.