piątek, 13 czerwca 2014

1604 Quietatio per Famatum Ulricum Guldenstein Bombardarium

Quietatio per Famatum Ulricum Guldenstein Bombardarium Civem Costensem, et Honestam Margaretam coniugem eius legitimam, Famato Alberto Baiąnik facta

Coram Judicio particulari bannito, Spectabilis Dni Martini Lipinski Advocati, caeterorumque scabinorum iuratorum in eodem Judicio residentium. Personaliter comparentes Famati Bartholomaeus Dębosz et Simon Copia, sartores, civesque Grodiscenses, obtulerunt in manibus suis Quietationem, ex Actis Civitatis Costensis extractam, quam Actis nostris Advocatialibus ingrossari petierunt, Cuius quidem Quietationis de verbo ad verbum talis est ut sequitur series.

„Coram Spectabili Consulatu Civitatis Costensis, Comparentes personaliter Famatus Ulricus Guldenstein Bombardarius Civis Costensi et Honesta Margaretha coniunx illius legittima, sani ac liberi per omnia existentes, non compulsi nec coacti, sed sponte libere palam, ac per expressum recognoverunt, sibi satis factum esse de tota et integra persolutione domus in Civitate Grodzisko inter certas vicinitates situatae, per Honestum Albertum Baiąnik civem Grodiscensem apud illos empta videlicet pro summa centum Marcarum peccuniarum Polonicalium, quamlibet in marcam quadraginta octo grossos computando. De qua quidem totali solutione domus praefatae per eundem Albertum Baiąnik civem Grodiscensem emptae, supra nominati coniuges eundem Albertum Baiąnik civem Grodiscensem et eius successores quiettaverunt, liberumque una cum successoribus suis miserunt temporibus perpetuis.

Actum sabbato ante festum S. Margarethae proximo anno Dni millesimo sexcentesimo quarto.”



Źródło: Grodzisk Wlkp., Liber Actionum Scabinalium 1594-1609, sygn. 1529, s. 420

Ulryk Guldenstein, rusznikarz z Kościana, kwituje Wojciecha Baiąnika (Bajonika?), mieszczanina grodziskiego, ze 100 grzywien za sprzedany mu dom w Grodzisku Wlkp.

Kwitacja zapisana przed urzędem radzieckim w Kościanie, po 2 miesiącach oblatowana w księdze wójtowskiej w Grodzisku.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz