czwartek, 5 czerwca 2014

1462 Collegium Mansionariorum in Kozmin instituitur

Anno D. 1462. Die Mercurii decima Mensis Martii, hora tertiarum vel quasi in Oppido Dolsko Posnaniensis Diaecesis in curia episcopali in stuba alba majori in eadem curia sita

Reverendissimus in Christo pater et Dominus Dominus Andreas Dei gratia Episcopus

ad instantes petitiones Magnifici Domini Hincza de Rogow Castellani sandomiriensis pro augmento Divini cultus Collegium Mansionariorum in Ecclesia parochiali sancti Laurentii in Kosmin in honorem omnipotentis Dei et assumptionis Beatae Mariae Virginis gloriosae et sancti Laurentii creavit, errexit et fundavit, unumque praepositum in proventibus omnibus et singulis dictae Ecclesiae quos Plebani a fundatione ipsius Ecclesiae recipiebant et sex mansionarios, quemlibet in sex marcis mediorum grossorum census annui instituit et creavit. Curam animarum et administrationem spiritualium et temporalium ipsius Ecclesiae Praeposito duntaxat committens. Ita tamen quod ipse praepositus cum dictis sex missionariis, horas beatae Mariae et missam de assumptione Beatae Mariae Virginis singulis diebus, die vero Dominico missam de sancta Trinitate, pro missa Beatae Virginis de mane cum eisdem horis Beatae Mariae annis singulis. Quilibet etiam ipsorum tam praepositus quam mansionarii praefati, duas missas in qualibet septimana, unam feria secunda pro peccatis, et aliam feria quarta pro defunctis Christi fidelibus legere debebit. Ad quod eos Dominus memoratus Episcopus reddidit obligatos conscientiam eorum in eo onerando, hoc etiam specialiter expresso, quod ipsi praepositus cum dictis mansionariis ad Ecclesiam praefatam semper superpeliciati incedunt et singulis processionibus intersint, eorumque alter cum communione ad infirmos, vel cum oleo sacro visitare sit adstrictus, residentiamque circa dictam Ecclesiam facere debeat personalem, et non nisi per se dictas missas et horas decantare teneantur, ipsamque praeposituram et dictas mansionarias pro monucularibus beneficiis instituit et ordinat. Juspatronatus vero dictarum praepositerae et mansionariorum memorato Domino Hincze de Rogowo et suis legitimis successoribus in Kozmin haeredibus duntaxat reservatur. Praesentibus ibidem Stanislao de Młyny Canonico Posnaniensi et Nicolao Plebano in Niegowo officialis Curzeleviensis, testibus circa praemissa vocatis et rogatis.



Źródło: Józef Łukaszewicz, „Krótki opis historyczny kościołów parochialnych, kościółków, kaplic, klasztorów, szkółek parochialnych, szpitali i innych zakładów dobroczynnych w dawnej dyecezyi poznańskiej”, tom II, Poznań, Nakładem księgarni Jana Konstantego Żupańskiego, 1859, s. 120

Na prośbę Hińczy z Rogowa, kasztelana sandomierskiego, ówczesnego dziedzica Koźmina biskup eryguje kolegium mansjonarzy. Każdy z sześciu mansjonarzy uposażony czynszem rocznym 6 grzywien półgroszy. Obowiązki: prepozyt wraz z mansjonarzami mają śpiewać codziennie oficjum o NMP i mszę o Wniebowzięciu NMP, w niedzielę zaś mszę o Trójcy Świętej. Ponadto każdy z księży ma odprawiać po 2 msze czytane tygodniowo: jedną w poniedziałek za grzechy, drugą w środę za zmarłych chrześcijan. Do tego odpowiedni ubiór w kościele (superpeliciati - w komży?), obecność na procesjach, rozdzielanie Komunii chorym i Ostatniego Namaszczenia. Nie mogą się wyręczać innymi kapłanami. Prawo patronatu zastrzega się dziedzicom miasta.

Jak zwykle u Łukaszewicza, wątpliwe lekcje: missionariis, praepositerae.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz