środa, 18 czerwca 2014

1668 Tyszowicza commendatio

Universis et singulis quibus expedit praesentium notitiam habere, praecipue vero famatis magistris artis laniatoriae quibusvis in locis existentibus.

Nos Joannes Waliga et Joannes Strzałkowski archimagistri artis et contubernii lanionum civitatis Cobelinensis salutem precamur. Significamus ac recognoscimus quia praesentium literarum nostrarum ostensor, honestus Jacobus Tyczowicz artis nostrae laniatoriae socius de magistro suo cui hucusque servivit, ac de contubernio nostro aliisque civibus bene meritus est, sicque se in nostra civitate erga omnes conservavit et gessit ut virtute [?] praedicti adolescentis erat. Quare eum vestris praestantissimis dominis duximus commendandum prout praesentibus commendamus, dignentur illum gratia et favore prosequi ac in contubernia vestra secure admittere pro virtuosoque inter dominationes vestras reputare. Nos quoque per oblatam occasionem dominationibus vestris pari modo in similibus respondere studebimus. In cuius rei evidentius documentum hoc illi datur fidele testimonium nostrum praesentibus literis nostris sigilli nostri appensione roboratum.

Datum Cobelinii die 24. mensis Februarii anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo octavo.

(-) Ad mandatum famatorum archimagistrorum artis et contubernii lanionum Cobelinensium extractum. Nicolaus Więckowicz notarius juratus [?] mpp.



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 7

Odpis świadectwa wystawionego przez starszych cechu rzeźników w Kobylinie dla Jakuba Tyczowicza.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz