piątek, 27 czerwca 2014

1600 Apelatio Ioannis Zaleski

Apelatio Ioannis Zaleski

Actum Calissii feria sexta ante festum sanctae Hedvigis proxima anno Domini 1600.

Coram officio consulari. Famati Petrus Gwiazdka, Stanislaus Urbankowicz atque Jacobus Gasska cives Calissienses uniti actores proposuerunt contra famatum Joannem Zaleski concivem suum per famulum civilem personaliter citatum et comparen(tem).

Quia ille in derogationem libertatis civilis et ipsorum non mediocre damnum atque maximum praeiudicium vina nobilis Nicolai Mycielski propria sub praetextu suorum in lapideam suam suscepit eaque vina ipsius famulo Baltazaro propinandi permittit verificantesque praemissa allegabant quod ad ea vina conclusa neque ipse citatus neque uxor ipsius neque quisque ex ipsius familia clavem gestat neque pro venditis pecuniam asservat neque ipse eadem vina propinat sed alienus famulus nempe praedicti nobilis Nicolai Mycielski nomine Baltazar. Petendo eum in paenis violatae libertatis civilis condemnari et nihilominus ut eidem Baltazaro ab eodem tempore propinationem denegaret.

Pozwany powiedział ze szwoie wlassne wina od Pana Mikołaia Myczielskiego potargowane szynkuię y na tho szynkarza chowąm sługę Pana Myczielskiego Balczera ktory innych statkow wina Pana szwego niezatargowanych pilnuie y dogląda aby wnich iaka szkoda przes opuknięnie obręczy niebeła, przeto niepowinięnęm szie o tho tym Actorom sprawowacz.

Actores vero ut antea paenam super eo decerni expostulaverunt.

Officium autem praesens ex controversiis partium decrevit ut citatus assertionem suam comprobaret corporali iuramento per quindenam in eam iuramento rotham „Że nie pod praetextem iakim slacheczkim czudze wina ale sswoie włassne potargowane szynkuie y szynkarza na tho chowa”, termino partibus ipsis praestando et attentando iuramento conservato peremptorio. A quo decreto actores ad magnificum dominum Maioris Poloniae generalem seu ipsius magnificentiae dominum judicem surrogatum apelarunt. Quia contra ipsorum evidentem propositionem [?] in poenis violatae libertatis civilis non est condemnatus. Quorum apelationi officium detulit. Partibus ipsis [?] in primis et proximis judiciis causarum officii castri Calissiensis celebratis termino conservato peremptorio prosequendo [?] apelationis. Nullius partis iure laeso.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 416

Finał sprawy na s. 430 tejże księgi.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz