czwartek, 12 czerwca 2014

1640 Inscriptio donationis Centum florenorum per Honestam Evam dictam Vincenta

Inscriptio donationis Centum florenorum per Honestam Evam dictam Vincenta

Actum feria 3tia post Festum S. Bartholomaei Apostoli proxima Anno Domini 1640.

Ad officium et Acta Proconsularia Gostinensia veniens personaliter Honesta Eva Vincenta olim Honesti Vincentii Doliatoris vidua derelicta ipsa per se et per Famatum Albertum Haptekarczyk tutorem ad id sponte assumptum et ab officio approbatum, sana mente et corpore existens non coacta nec aliquo errore devio seducta palam libere ac per expressum recognovit.

Quia dedit et irrevocabili titulo donationis donavit summam Centum florenorum monetae et numeri Polonicalis ad altare SS. Rosarii in aedibus B. M. V. versus Gostin eiusque Curatori Reverendo Patri Bartholomaeo Hespero Parocho Gostinensi in Ecclesia Parochiali protunc existenti atque eius successoribus legitimis posthac existentibus, quam summam praenominatam indicavit et inscripsit in domo Honesti Joannis Osiecky in praesentia ipsius, a qua summa praedicta pro sua utilitate donec vixerit sibi censum octo florenorum reservavit, propter liberam mansionem cameram in posteriori parte domus sibi excepit, quod dictus Joannes Osiecky in praesentia Officii consensit.

Quae donatio vel inscriptio donationis admissa est et confirmata per Officium praesens habere vim et robur perpetuae firmitatis in omnibus et singulis suis punctis et clausulis de forma iuris. Quod Actis est solidatum.


Źródło: Gostyń, „Acta proconsule...” 1636-1677, czystopis, sygn. I 22, s. 22

Uczciwa Ewa Wincenta, wdowa po Wincentym bednarzu, zapisuje 100 złp. na ołtarz Różańca Świętego w kościele NMP pod Gostyniem (późniejszy kościół kongregacji św. Filipa Neri). Sumę tę zapisuje na domu Uczciwego Jana Osieckiego, za jego zgodą, zastrzegając sobie dożywotnio roczny czynsz 8 złp. oraz izbę (camera) dla siebie w tylnej części domu.

Zapis ten wspomniano w dekrecie konsystorza poznańskiego, rozstrzygającym spór o Bractwo Różańcowe w Gostyniu: http://actacastrensia.blogspot.com/2014/06/1686-inter-congregationem-pp.html.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz