środa, 18 czerwca 2014

1683 Litterae bonae conversationis

Nos Albertus Gębik et Paulus Rychlinsky archimagistri contubernii lanionum civitatis Smigiel, suo et aliorum fratrum totiusque praefati contubernii nostri nomine.

Praemissa diligenti studiorum et officiorum nostrorum commendatione omnisque a Domino Deo felicitatis apprecatione, universis et singulis quorum interest et ad quos praesentes [?] nostrae devenerint literae pro uniuscuiusque status conditionis dignitatis et praeeminentiae exigentia, praesertim vero spectabilibus viris et famatis dominis civitatum ac oppidorum archimagistris magistris fratribus confratribus ac sociis artificii et contubernii lanionum dominis et amicis nostris charissimis notum testatumque facimus.

Quod honestus David Paykier praesentium exhibitor praenominati artificii nostri socius apud famatum Jacobum Lorens civem Smiglensem eiusdem artificii et contubernii nostri fratrem et magistrum uno anno integro pro famulo inservivit ac fideliter prout bonum probum honestumque decet famulum apud ipsum se gessit conservavit et cum bona fama permansit et ab eodem libere missus factusque [?] prout [?] de hac in contubernio nostro specialem fecit recognitionem. Quapropter eundem honestum David Paykier dominationibus vestris pleno ex affectu et diligenter commendamus ut quocunque locorum se contulerit ac permanere voluerit, dominationes vestrae gratiose excipere gratia et humanitate prosequi et inter se conservare velint ac dignentur amice rogamus [?]. Certo scietur [?] id vicissim pari officiorum nostrorum genere recompensaturos [?] et regratificaturos [?] et ut praesentibus [?] in dubia adhibeatur fides eas [?] sigillo contubernii nostri communiri fecimus manuque propria subscripsimus. Actum et datum in contubernio nostro civitatis Smigiel die 12 mensis Martii anno Domini millesimo sexcentesimo octuagesimo tercio.

(-) Georgius Ma[...]
(-) Paweł Richlinsky



Źródło: Kobylin, APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 9

Świadectwo czeladnicze dla Dawida Paykiera, który przez rok terminował u Jakuba Lorensa, wystawione przez starszych cechu rzeźników w Śmiglu.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz