wtorek, 29 września 2015

1601 Madeiowie vendunt censu Borinii hospitali

Madeiowie vendunt censum Borinii [?] <hospitali>

Ad iudicium actaque praesentia personaliter venientes famati Albertus Madey pellio et Anna Stawireiowna coniuges cives Calissienses, ille quidem per se, haec autem per honestum Adream [!] Kubinski frenificem generum suum civem itidem Calissiensem, tutorem de consensu praesentaneo mariti sui ad acta hunc assumptum et iudicialiter approbatum, personaliter sibi adstantem et ad infrascripta omnia consentientem, sani mente et corpore, ambo insolidum et quisque illorum seiunctim, unus pro altero pro toto confideiubendo pro interesse suo publice benevoleque recognoverunt.

Quia vendiderunt, prout actu praesenti vendunt et iudicialiter resignant in vim reemptionis alias na wyderkaw in et pro summa ducentorum florenorum Polonicalium, quemque triginta grossis Polonicalibus computando, ex manibus venerabilis Andreae Rąmczyk Borinius custodis ecclesiae collegiatae Calissiensis Beatae Mariae Virginis et in utraque Dobrcza villis civitatis Calissiensis haereditariis plebani nec non in oppido Borek diecessis [!] Posnaniensis in ecclesia parochiali tituli sancti Stanislai Poloni Martiris altaris in laudem Dei optimi maximi eiusque genitricis Mariae Virginis atque sanctorum Andreae Apostoli et Laurentii Martiris noviter extructi et per eum fundati altaristae realiter et in effectu levatorum,

pauperibus pro sustentatione victus et relevanda inopia ipsorum hospitalis Borcensis penes fundum Martini Rąmczyk nunc et aliis pro tempore [s. 674] in eodem hospitali existentibus, censum annualem quatuordecem florenorum Polonicalium quotannis pro dominica Septuagesimae in manus praefati Andreae Rąmczyk usque ad extrema vitae eius tempora ad manualem ipsius recognitionem, quae eiusdem valoris velut authentica quietatio erit, post eius vero decessum ipsi quem ille in loco suo ordinaverit, persolvere temporibus perpetuis, sub vadio simili interposito irremisibiliter luendo ob ipsius census non persolutionem.

Quam quidem originalem summam suprapraefatam simul cum censu praefato empto et resignato inscribunt et assecurant in lapidea sua propria aciali in circulo Calissiensi penes lapideam famati Bartholomei Łabęcz civis Calissiensis sitta aliisque bonis suis omnibus mobilibus et immobilibus summisque pecuniariis omnibus habitis et habendis, successores suos de eisdem bonis praefatis onerando et obligando in vim reemptionis ut praemissum est, praedictis pauperibus hospitali Borcensis nunc et pro tempore existentibus, in manus eiusdem fundatoris certo soluturos.

Inscribendo se et successores suos onerando de aliis omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus in circum circa et extra civitatem Calissiensem consistentibus habitis et habendis, in summa et censu supra praedictis bonis inscriptis et resignatis perpetualiter annuatim persolvendis, praedictos pauperes hospitalis Borcensis ab omnibus impedimentis iuridicis omnium et singularum personarum cuiuscunque status, sexus et conditionis existentium, ab omnibus inscriptionibus prioribus et posterioribus, summisque omnibus spiritualibus et secularibus si que ibidem emerserint, suo proprio sumptu quoties tantum fuerit opus tueri, evincere et eliberare in primo citationis termino tanquam peremptorio, ita quod praefati pauperes nunc et pro tempore existentes posint [!] pacifice et integre quolibet anno censum praefatum quatuordecem florenorum Polonicalium sine quovis impedimento ex manibus eiusdem fundatoris et post decessum illius a suo ordinario curatore vel curatoribus instituendis percipere et sub manuali recognitione levare.

Quae omnia in praesenti inscriptione expraessa [!] iidem recognoscentes et sui successores virtute praesentis obligationis submittunt se cum successoribus suis firmiter manu tenere et adimplere, sub vadio ducentorum florenorum Polonicalium eisdem pauperibus nunc et in posterum existentibus luendo et persolvendo.

Pro quo quidem vadio luito vel inscriptioni praesenti aliqua in parte contraventione ipsi recognoscentes vel ipsis deceden(dis) eorum successores ad judicium advocatiale Calissiense citati in primo citationis termino tanquam peremptorio stare parere debebunt, prout se actu praesenti cum successoribus submittunt facturos ac omnibus eiusdem inscriptionis contentis satisfacere vadioque luito exoluto omnia contenta inscriptionis praesentis complere, nulla re exquisita iudiciaria et extraiudiciaria nullisque dilationibus, protestationibus [?], appellationibus etiam si de iure concessibilibus excogitatis et excogitandis praemissa evadendo vel etiam terminum peremptorium quovis modo et ratione differendo, nullo denique iuris colore et quavis diuturnitate temporis, etiam si longissima, praemissis obstante, sub amissione totius suae causae, immo quidquid contra [s. 675] praesentem inscriptionem et ipsius contenta infringendo vel aliqua ex parte labefactando, sive dictum sive factum fuerit, id totum debet esse irritum et inane.

Cum eo adiuncto, ut si iidem recognoscentes vel ipsorum successores eam summam originalem emundantes bona sua a censu praefato pauperibus vel ipsorum ordinariis curatoribus pro tempore existentibus reponere voluerint, avisationem 12 septimanis ante terminum solutioni incidendo praemittere tenebuntur, ut eidem summae pauperes cum suis ordinariis curatoribus, quibus idem fundator ius patrocinatus eiusdem hospitalis contulerit, alium fundum certum quantitate praecii summam originalem excedentem inveniant et super inscriptionem praemissam in vim reemptionis sub censu simili annuatim persolvendo eam summam comittant.

Quam inscriptionem judicium praesens ita ut in se continetur authoritate sua confirmavit, robur habere perpetuae firmitatis. Super quo memoriale judicio solutum est.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 673-675.

Wojciech Madej kuśnierz kaliski z żoną Anną Stawirejówną zapisują czynsz roczny 14 złp. od 200 złp. na utrzymanie ubogich szpitala w Borku Wielkopolskim. Sumę wypłaca im Andrzej Romczyk (Rączyk?) Boryński (Borinius), kustosz kolegiaty NMP w Kaliszu, pleban na obu Dobrcach (Dobrzec Wielki, Dobrzec Mały) wsiach dziedzicznych Kalisza oraz altarysta ufundowanego przez siebie ołtarza śś. Andrzeja Apostoła i Wawrzyńca Męczennika w kościele parafialnym pw. św. Stanisława Biskupa i Męczennika w Borku. Szpital przy gruncie niejakiego Marcina Romczyka/Rączyka. Czynsz zapisany (tj. zabezpieczony) na kamienicy Madejów narożnej w rynku kaliskim, przy kamienicy Bartłomieja Łabędzia mieszczanina kaliskiego. Gdyby Madejowie chcieli zwrócić sumę, mają o tym zawiadomić szpital z 12-tygodniowym wyprzedzeniem, tak by opiekunowie szpitala zdążyli znaleźć inny grunt zapewniający mu dochód.

poniedziałek, 28 września 2015

1547 In Aduocatia Pisdren Dotis Ro

In advocatia Pisdrensi dotis reformatio

Veniens nobilis Joannes Jezewski advocatus Pisdrensis non compulsus etc. in et super tota et integra medietate advocatiae suae Pisdrensis, in totis curia, domo, allodio, predio, piscina ante curiam, in totis peccoribus, peccudibus et suppellectili domestica, medietate predii et agrorum omnium, silvarum, pratorum, fluvii, lacuum, piscatorum et generaliter omnium et singularum attinentiarum, et in alia quoque domo in civitate Pisdrensi existente, necnon in omnibus et singulis predictorum bonorum et aliorum omnium bonorum utilitatibus, proventibus, censibus, foralibus quibusvis, exactionibus et obventionibus universis, nihil excipiendo, cum omni jure, dominio et proprietate, prout solus tenet, habet et possidet, et quantum ad totam et integram medietatem advocatiae prefatae omnium rerum pertinet,

ducentas marcas peccuniarum monete et numeri Polonicalis dono et ratione dotis amoreque coniugali in eam ductus, nobili Catherine Dokowska consorti suae legittimae dedit, donavit et iuxta terris consuetudinem dono et ratione dotis, ut prefertur, resignavit sub approbatione tamen aut consensu Sacre Maiestatis Regiae tum denique in eam vim et ea conditione, quod post mortem prefatae Catherinae summa prefata ducentarum marcarum super ipsum Joannem si diutius vixerit, aut post mortem eius super filium Adamum et filiam [s. 3] Hedvigim eorum redire debet et devolvi pleno jure, nulla prescriptione terrestri obstante, per ipsam Catherinam etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 2v-3.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
5 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Jan Jeżewski wójt pyzderski na połowie swojego wójtostwa Pyzdry z przyległ. zapis. 200 grzywien tyt. posagu żonie swojej nob. Katarzynie Dokowskiej z warunkiem, że po śmierci wyż. wspomn. Katarzyny te 200 grzywien na tegoż Jana, o ile żyć będzie, a po jego śmierci na syna Adama i córkę Jadwigę przez tąże Katarzynę zrezygnowane będą (f. 2v)

1579 Dom9 Mąndremu resignat2

Iudicium particulare bannitum ordinarium feria sexta ante festum sanctae Margarethae proxima [10 VII] anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo nono celebratum. [s. 26]

Domus Mąndremu resignatur

Coram judicio particulari bannito ordinario civitatis Calissiensis constitutus personaliter famatus Laurentius Suchorsky aurifaber civis Calissiensis tanquam plenipotens mandatarius honorabilis Simonis mansionarii Sochaczewiensis et honesti Jacobi fabriferrarii de Strikow famati olim Joannis Gretha civis Calissiensis fratrum germanorum et successorum legittimorum, nec non honesti Stanislai Fistek de Strikow, honestae Catherinae supranominatorum fratrum sororis germanae, uxoris vero suae legittimae, nomine agentibus, de quorum mandato sufficienti ex actis advocatialibus Calissiensibus deprompto judicio praesenti indubiam fecit fidem, eodemque munere mandatario sanus ac liber per omnia existens non compulsus, nec coactus, sed sponte et libere, vigore contractus per eosdem venditores et emptorem inferius nominatum ad acta advocatialia Calissiensia producti et inscripti,

resignavit domum eorundem principalium suorum in Judaica platea, inter Lasky pellionis et perfidi Isaac Szieradzky domos vicinaliter sitam, cum omni jure, dominio et proprietate, ita late, longe et circumferentialiter prout in metis limitibusque suis ab antiquo consistit et quemadmodum ad eos iure naturalis successionis post obitum olim praefatum Joannem Greta fratrem eorum germanum devoluta est, nihil iuris, dominii et proprietatis eisdem principalibus suis vel eorum successoribus ibidem penitus reservando,

provido Blasio Mądry suburbano civitatis Calissiensis et eius legittimis successoribus, per eundem et eius successores in perpetuum habendi, tenendi, possidendi, utifruendi, vendendi, commutandi, dandi, donandi, alienandi et secundum arbitrium suum libere convertendi.

De cuius quidem domus plenaria et sufficienti persolutione dictus plenipotens nomine quo supra principalium suorum praefatorum eundem Blasium Mądry et eius successores quietavit quietatque actu praesenti in perpetuum.

Quae omnia praemissa idem Blasius Mądry pro rato et grato suscipiens, actis praesentibus inscribi petiit et obtinuit. Actum Calissiae ut supra.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 25-26.

Wawrzyniec Suchorski złotnik kaliski jako plenipotent sprzedaje dom spadły po śmierci Jana Grety mieszczanina kaliskiego na rodzeństwo tegoż Grety, tj.: x. Szymona mansjonarza sochaczewskiego, Jakuba kowala ze Strykowa oraz Katarzyny żony Stanisława Fistek ze Strykowa, Błażejowi Mądremu podmieszczaninowi kaliskiemu. Sam zapis kontraktu kupna-sprzedaży został uprzednio wciągnięty do akt wójtowskich kaliskich i – stosownie do ówczesnej praktyki – w akcie powzdania (przeniesienia własności, łac. resignatio), który stanowi niniejszy zapis, nie wzmiankowano postanowień kontraktu, w tym nawet ceny. Dom usytuowany w Kaliszu przy ulicy Żydowskiej, pomiędzy domami kuśnierza Laski i żyda Izaaka Sieradzkiego.

piątek, 25 września 2015

1547 Goluthow Drzasgowo Zabicze

Goluthow, Drzasgowo, Zabicze

Veniens nobilis Magdalena Goluthowska consors nobilis Venceslai Woivczski, habens penes se nobiles Martinum [k. 2] Dambrowski patruum et Stanislaum Chlapowski awnculum suos ad infrascripta consentientes, non compulsa etc. totas et integras medietates sortium suarum hereditariarum villarum et hereditatum Goluthowo, Drzasgowo, Zabicze, Ostrow et Sokolniky in districtu Pisdrensi sitas, cum medietate peccorum, peccudum et suppellectilis domestice in prefatis bonis existentibus, cum omni jure etc. nec non cum omnibus etc. ita late, longe etc. nobili Venceslao Voyvczski marito suo legittimo, et hoc ratione importationis ad eam certe et non contemnendae summae pecuniarum, qua ipsa Magdalena debita omnia tam paterna quam materna et sua denique exolvit, bona ipsa in meliorem conditionem restituit, tum denique amore coniugali in eum ducta dedit, donavit, inscripsit et iuxta terrae consuetudinem imperpetuum resignavit, per ipsum nobilem Venceslaum prefatum bona prefata etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 1v-2.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
3 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Magdalena Goluthowska, żona nob. Wacława Wojuckiego w towarzystwie Marcina Dambrowskiego stryja, i Stanisława Chłapowskiego, wuja całkowite połowy części dziedzicznych wsi Golutowo, Drzągowo, Żabicze, Ostrow i Sokolniki pow. Pyzdry nob. Wacławowi Wojuckiemu małż. swojemu daje i rezygnuje (f. 1v)

1547 Parusewko Maius et Minus

Actum in Pisdri in judiciis terrestribus feria secunda ante festum sancti Joannis Baptistae proxima [20 VI] anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo, in quibus generosi domini Nicolaus Lączski judex, Nicolaus Gorski subiudex et Bartholomeus Zebrzidowski notarius, terrestres Calissienses generales, cum ceteris officialibus districtus Pisdrensis presidebant.

Parusewko Maius et Minus

Veniens nobilis Nicolaus Cluczewski non compulsus etc. tutoriam et tutelam utriusque sexus puerorum suorum ex nobili Anna Dambniczska procreatorum et procreandorum, omniumque bonorum suorum, villarum et hereditatum Maius et Minus Parusewko, sortium suarum et in Skarboschewo scultetiae, hereditariorum videlicet et reemptionalium quae nunc habet in districtu Pisdrensi et in futurum habiturus est bonorum suorum, cum omni jure, dominio etc. nec non cum omnibus utilitatibus etc. ita late etc. eidem prefatae Annae Dambniczska consorti suae legittimae, et hoc volens providere de bona conditione et educatione puerorum suorum usque ad annos legittimae aetatis inscripsit et iuxta terrae consuetudinem resignavit, per ipsam pueros prefatos educandi, fovendi, filias matrimonio locandi, bona [k. 1v] administrandi, tenendi et possidendi pro meliori conditione puerorum et bonorum prefatorum, prout ipsi melius videbitur etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 1-1v.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
1 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Mikołaj Kluczewski opiekę nad dziećmi z nob. Anny Dambowiczskiej żony oraz dziedziczki dóbr Większe Mniejsze Parusewko, swoich części w Skarboszewie, sołectwie dziedzicznych i wyderkafowych w powiecie pyzdr. zleca Annie Dambnierskiej (f. 1)
Acta Castrensia:
W regeście dwukrotnie błędnie zapisano nazwisko Anny Dębnickiej, zapewne przy opracowywaniu edycji elektronicznej.

1547 Camblowo Lippie Gorzicze

Camblowo, Lippie, Gorzicze

Venientes nobiles Stanislaus Camblowski suo et Joannis fratris sui germani nominibus, annos quindecim vel citra ut mater asseruit habentis, cavendo de ipsius ratihabitione, et Petrus Camblowski annorum duodecim, habens penes se nobiles Laurentium Camblowski patruum et Lucam {Pyąthkowski} Pawlowiczski awnculum, suos germanos ad infrascripta consentientes, presente nobili Agnete Pawlowiczska relicta olim nobilis Georgii Camblowski et ad infrascripta quantum ad eius reformationem dotalitialem et advitalitialem pertinet similiter consentientes; salvis tamen huiusmodi reformationibus eius [?] prefatis et in vigore permanentibus quantum ad alia bona pertinet, quod prefati Stanislaus ac Petrus ratum susceperint [?] cum prefatis amicis suis, non compulsi etc. totas et integras sortes suas hereditarias villarum et hereditatum Camblowo, Lyppie et Gorzicze in districtu Pisdrensi sitas, suctessionis suae tantum post mortem olim nobilis Mathiae Camblowski patrui eorum germani ad eos jure naturali cum patruis eorum equali sorte devolutas, cum omni jure etc. necnon cum omnibus etc. ita late, longe etc. pro nonaginta marcis peccuniae monetae et numeri Polonicalis, generoso Nicolao Camblowski burgrabio terrestri Pisdrensi patruo suo germano et ipsius successoribus vendiderunt, inscripsit [!] et iuxta terrae consuetudinem inperpetuum resignavit [!] per etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 1v.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
2 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Stanisław Kambłowski w imieniu swoim i rodz. brata Jana, mającego jak zapewnia matka lat 15 lub około, oraz Piotr Kambłowski mający, lat 12 w towarzystwie nob. nob. Wawrzyńca Kambłowskiego stryja i Łukasza Pawłowickiego wuja, rodzonych w obecności nob. Agnieszki Pawłowickiej, wdowy po zm. Jerzym Kambłowskim, części swoje dziedziczne we wsiach Kambłowo, Lipie i Gorzyce w pow. pyzdr. po śmierci zm. nob. Macieja Kambłowskiego ich rodz. stryja, w części równej ze stryjami na nich spadłą, za 90 grzywien gen. Mikołajowi Kambłowskiemu, burgrabiemu pyzdrskiemu stryjowi swojemu rodzonemu sprzedają (f. 1v)

1547 Unieslaw

Unieslaw

Veniens nobilis Jacobus Dzierzanowski non compulsus etc. totos et integros duos mansos agri desertos et hortum, qui iacet ad stagnum villae et hereditatis Unieslaw in districtu Pisdensi sitae, cum omni jure etc. necnon cum omnibus et singulis etc. ita late etc. in et pro quadraginta marcis peccuniarum monetae et numeri Polonicalium nobilibus Jacobo et Nicolao Wlodiczskym fratribus germanis et eorum successoribus vendidit, inscripsit et iuxta terrae consuetudinem in vim reemptionis alias nawiderkoff resignavit, hoc adiecto quod exemi de bonis prefatis non poterint ad demersum septem annorum inclusive, a festo Circumcisionis Domini proxime futuro. Si vero pro eo tempore exempti non fuerint, extunc debent tenere bona prefata de anno in annum usque ad exemptionem, per ipsos fratres etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 3.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
7 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Jakub Dzierżanowski dwa łany roli puste oraz ogród leżący nad stawem we wsi Uniesław pow. pyzdr. za 40 grzyw. nob. nob. Jakubowi i Mikołajowi Wlodiczskim braciom rodz. sprzed. na wyderk. (f. 3)
Acta Castrensia:
Na 7 lat.

sobota, 19 września 2015

1643 Relatio intromissionis in hortum Andreae Dusza

Relatio intromissionis in hortum Andreae Dusza

Coram officio spectabilis domini advocati civitatis Costensis comparentes personaliter famati Stanislaus Złotnicky et Gregorius Kucik scabini jurati civitatis Costensis in vim relationis suae officiosae recognoverunt.

Quia ipsi de mandato spectabilis domini advocati, satisfaciendo decreto spectabilis consulatus civitatis eiusdem Costensis, famatum Christophorum Woycicky scabinum civem Costensem tanquam xenodochii Sanctissimi Corporis Christi provisorem in summa triginta marcarum Polonicalium censuum videlicet per famatum Andream Dusza alias Snella civem Costensem supranominato xenodochio [s. 233] retentorum, in hortum praenominati Andreae Dusza in antiqua civitate suburbio civitatis Costen situm feria quarta post festum Sacri Pentecosten proxima [27 V] nemine impugnante intromiserunt.

Actum feria sexta post festum Sacri Pentecosten proxima [29 V] 1643.



Or.: Kościan wójtowskie, Acta advocatialia civitatis Costensis, 1634-1663, indukta, sygn. 141, s. 232-233.

Wwiązanie Krzysztofa Wójcickiego, zarządcy (provisor) szpitala (xenodochium) Bożego Ciała w Kościanie, w ogród Andrzeja Duszy "na Starym Mieście przedmieścia miasta Kościan" wobec nie spłacenia przezeń szpitalowi 30 grzywien czynszów, stosownie do dekretu rady miejskiej.

1748 Dzielinski summam inscribit

Nobilis Simon Dzielinski olim nobilis Matthiae Dzielinski filius de Lesniewo Gurne sanus recognovit. Quia suprascriptae nobili Dorotheae Olszewska consorti suae legitimae et ejus successoribus summam ducentorum florenorum Polonicalium in aureis Hungaricalibus, quemlibet numerando per florenos octodecem, pro vigilia festi Nativitatis Sancti Joannis Baptistae per annum imminentem proxime ventura [23 VI 1749] in bonis omnibus suis simplici debito solvere inscribit, idque sub vadio suprascriptae summae et damnis terrestribus, pro <quibus> citatus respondebit cum successoribus.



Or.: Ciechanów grodzkie, Ciechanowskie grodzkie perpetuitatis, 1748-1749, przepisany protokół, AGAD sygn. 124, k. 3v.

Szymon Dzieliński s. olim Macieja z Leśniewa Górnego zobowiązuje się wypłacić ż. swej Dorocie Olszewskiej sumę 200 złp. w złotych węgierskich, w każdy po 18 złp. licząc, do 23 VI 1749, jako dług prosty (debitum simplex).

1748 Intromissio Romanow

Actum in arce Ciechanoviensi feria secunda post dominicam Judica Quadragesimalem proxima [1 IV] anno Domini 1748.

Ministerialis Regni generalis providus Franciscus Burnetka authenticus et juratus, officio praesenti notus, palam recognovit. Quia ipse, habitis secum nobilibus Valentino Brzozowski et Bartholomeo Ossowski in majus testimonium receptis, ex instantia et officiosa requisitione nobilium Alberti, Lucae, Georgii et Michaelis Romanow ad bona Kręmpa sortem olim nobilis Stanislai Roman steriliter decessi, sabbatho post festum Annuntiationis Beatae Mariae Virginis [30 III] anno praesenti condescendo, extunc ibidem vigori jurium post sterilem decessum praefati nobilis Stanislai Roman supramemoratos nobiles Albertum, Lucam, Georgium et Michaelem Romany <in praefata> intromisit, investivit et in <pacifica> possesione [!], nemine impugnante et contradicente, reliquit, de quo praesens ejusdem <ministerialis> relatio.



Or.: Ciechanów grodzkie, Ciechanowskie grodzkie perpetuitatis, 1748-1749, przepisany protokół, AGAD sygn. 124, k. 3.

Wwiązanie (intromissio) Wojciecha, Łukasza, Jerzego i Michała Romanów w dział bezpotomnie zmarłego Stanisława Romana w dobrach Krępa. Świadkowie: Walenty Brzozowski i Bartłomiej Ossowski.

1748 Morawski Smolenskiemu summam cedit

Nobilis Laurentius Morawski olim Josephi filius de {Smolen} Pierzchały sanus recognovit. Quia ipse nobili Stanislao Smolenski olim Joannis filio et ejus successoribus summam centum quinquaginta florenorum Polonicalium ex summa majori trecentorum florenorum Polonicalium olim parenti sui recognoscentis et nobili Petro Smolenski avo per olim magnificum Thomam Roman actis praesentibus feria secunda [k. 3] post dominicam Conductus Paschae [22 IV] 1686 anno modo obligatorio in bonis Smolen, Poluby, Gurskie et Dąmbrowa inscripta cum jure suo contentisque ejusdem inscriptionis obligatoriae cedit ex praestita reali satisfactione, jus suum transfundit et transfert plenarie et effectualiter cum parata possesione [!].



Or.: Ciechanów grodzkie, Ciechanowskie grodzkie perpetuitatis, 1748-1749, przepisany protokół, AGAD sygn. 124, k. 2v-3.

Wawrzyniec Morawski s. olim Józefa z Pierzchałów przelewa Stanisławowi Smoleńskiemu s. olim Jana sumę 150 złp. z sumy głównej 300 złp. zapisanej w r. 1686 w grodzie ciechanowskim temuż Józefowi Morawskiemu oraz dziadowi Wawrzyńca Piotrowi Smoleńskiemu przez olim Tomasza Romana sposobem zastawnym na dobrach Smoleń, Połuby, Górskie i Dąbrowa.

1748 Pniewo Slacheckie

Actum in arce Ciechanoviensi feria quinta post festum Annuntiationis Beatae Virginis Mariae proxima [28 III] anno Domini 1748.

Nobilis Victorinus Pniewski olim Gregorii <filius de Pniewo Slacheckie> sanus recedendo recognovit. Quia ipse nobili Francisco Olszewski olim Casimiri filio et ipsius successoribus totam et integram [k. 2v] sortem suam haereditariam, obligatam, paternam, maternam, mobilem et immobilem se recognoscenti spectantem et concernentem in bonis praefatis Pniewo sitam et jacentem, cum jure suo, utilitatibus, areis, hortis, pratis, campis, sylvis, borris, rubetis, mericis, aquis, fluviis, fluminibus, piscinis, stagnis, <aedificiis, agris> caeterisque attinentiis et pertinentiis universis dat, donat perpetuo, possessionem et intromissionem admittit, tuitionem generalem facit, idque sub damnis terrestribus, pro quo citatus respondebit cum successoribus et recessu.


Or.: Ciechanów grodzkie, Ciechanowskie grodzkie perpetuitatis, 1748-1749, przepisany protokół, AGAD sygn. 124, k. 2-2v.

N. Wiktoryn Pniewski s. olim Grzegorza z Pniewa Szlacheckiego dział swój w tymże Pniewie N. Franciszkowi Olszewskiemu s. olim Kazimierza daruje.

1748 Pajewskich advitalitas mutua

Generosi Franciscus Pajewski generosi Joannis Pajewski filius ab una et Marianna Pniewska consors ipsius legitima parte ab altera, invicem conjuges, sibi mutuo et vicissim consentientibus sani recognoverunt.

Quia ipsi sibi mutuo et vicissim omnium et singulorum bonorum suorum haereditariorum, obligatorum, paternorum, maternorum, mobilium [k. 2] et immobilium seu alio quocunque modo, jure et juris titulo se recognoscentibus spectantium et concernentium, nunc habitorum et in futurum favente divina gratia habendorum et acquirendorum, summarum quarumvis pecuniariarum paratarum, inscriptarum et inscribendarum, auri, argenti, clenodiorum, margaretharum, cupri, stanni, aeris, vestium, vestimentorum, pecorum, pecudum, equireae totiusque substantiae et suppellectilis domesticae usum fructum et possessionem ad extrema duntaxat vitae suae tempora concedunt et inscribunt, mutuamque et reciprocam advitalitatem inter se faciunt et constituunt.

Scribatur latius juxta styllum cancellariae.

(-) Franciszek Pajewski, mp.
(-) Maryanna Paiewska



Or.: Ciechanów grodzkie, Ciechanowskie grodzkie perpetuitatis, 1748-1749, przepisany protokół, AGAD sygn. 124, k. 1v-2.

GG. Franciszek Pajewski s. Jana i Marianna Pniewska, małżonkowie, zapisują sobie wzajemnie dożywocie wszystkich dóbr swoich.

piątek, 18 września 2015

1655 Srzodczance dos donatur

Srzodczance dos donatur

Spectabiles domini proconsul et consules civitatis Posnaniae uti infrascriptorum dispensatores, habita ratione orbitatis pudicae Hedvigis Srzodczanka virginis, famati olim Alberti Srzodka pellionis cum honesta Margaretha Ochocianka procreatae filiae, monasterium tertii habitus ordinis sancti Dominici ingredientis, ad praesens cum duabus matronis coram officio suo comparentis, pro elocatione eiusdem quinquaginta florenos Polonicales ex censibus pro elocandis virginibus fundatis dandos ipsi unanimiter censuerunt et quatenus eosdem quinquaginta florenos Polonicales spectabilis dominus Zaleski dictorum censuum exactor extradat commiserunt et demandaverunt, prout quidem committunt et demandant, praesentium vigore.

Pro qua quidem donatione praedicta virgo gratias agens, eandem actis praesentibus notandam petiit, quod obtinuit.

Actum feria secunda ante festum sanctorum Trium Regum proxima [4 I] anno Domini 1655.



Or.: Poznań radzieckie, Protocolon officii consularis Posnaniensis, 2 I 1653-21 VII 1655, sygn. I 53, k. 535.

Pannie Jadwidze, córce Wojciecha Śródka (Srzodka) kuśnierza i Małgorzaty Ochocianki, sierocie wstępującej do III zakonu św. Dominika, przyznano 50 złp. z miejskiego funduszu posagowego.

1657 Contra Skałecki et Czubacik decretum

Contra Skałecki et Czubacik decretum

Ex decreto spectabilis consulatus civitatis Posnaniae {personaliter veniens honoratus} famati Procopius Skałecki et Joannes Czubacik braseatores cives Posnanienses ad instantiam instigatoris {officii} judicii praesentis ratione inobedientiae ob non evectum lutum et fimum a tergo lapidearum eorundem existentes commissae pro termino praesenti citati et personaliter comparentes, lutum [k. 11] praetactum et fimum evehere eandemque evectionem die hodierna incipere et continuare idque sub poena decem marcarum tenentur. Reliqui vero lapidearum vicinarum possessores pro eodem termino citati et de forma juris ad iudicium acclamati existentes, ex quo non comparuerunt contumaces in lucro solutionis decem marcarum condemnatur, nihilominus lutum evehere sub poena viginti marcarum debebunt decreti praesentis vigore.

Actum feria quinta ante festum sancti Thomae Apostoli et Martyris proxima anno ut supra [20 XII 1657].


Or.: Poznań radzieckie, Protocolon officii consularis Posnaniensis, 15 XII 1657-30 XII 1659, sygn. I 54, k. 10v-11.

Prokop Skałecki i Jan Czubacik piwowarowie mieszczanie poznańscy zostają zobowiązani do wywiezienia błota i gnoju (mierzwa, fimus) z tyłu ich kamienic, pod karą 10 grzywien. Natomiast właścicieli sąsiednich kamienic, którzy nie stanęli na termin, za niestawiennictwo skazano na zapłatę 10 grzywien i nakazano im wywieźć błoto pod karą 20 grzywien.

czwartek, 17 września 2015

1639 Karasek et Choynowska agrum resignant Bocian.

Annus Domini 1639.

Karasek et Choynowska agrum resignant Bocianikowi

Actum in civitate Srzoda feria quarta ante festum seu in vigilia festi sanctorum Fabiani et Sebastiani Martyrum [19 I] anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo nono. [s. 774]

Coram juditio bannito et actis praesentibus spectabilium dominorum advocati et scabinorum civitatis Srzoda personaliter comparentes famatus Matheus Karasek lanio suburbanus Srzodensis, executor testamenti providi olim Francisci Slizyk suburbani Srzodensis et tutor liberorum ipsius minorennium, suo et famati Joannis Parusky civis Srzodensis alterius executoris nominibus, pro cuius ratihabitione ratione infrascriptorum cavet et fideiubet, nec non honesta Lucia Choynowska, famati Andreae Choynowsky suburbani Srzodensis coniunx legitima, cum personali eiusdem mariti sui assistentia, et habens penes se famatum Petrum Szadkowsky pelionem civem Srzodensem tutorem de consensu praefati mariti sui ad actum praesentem sibi assumptum ad omnia infrascripta per eam facienda et recognoscenda libere consentientem, mentibus corporibusque sani existentes, non compulsi nec coacti neque aliquo sinistro errore collusi ac circumventi, sed matura intra se deliberatione praehabita, ultro, libere, pure, manifeste verbisque expressis recognoverunt actuque praesenti recognoscunt.

Quia ipsi (concordia certa iam inter successores providi olim Francisci Slizyk suburbani Srzodensis interveniente) duas partes quartae agri videlicet octo sulcos, morte olim praefati Slizyk derelictos, in fundo civitatis huius versus Zielniki post hortum providi Adami Skąpy lanionis suburbani Srzodensis, inter agros famati Joannis Czaplia ab una et Pauli Jarmuzek ab altera partium iacentes, cum omni iure, dominio, proprietate ac titulo hereditario, nec non cum omnibus et singulis utilitatibus, usibus, fructibus, reditibus, proventibus, emolumentis, attinentiis, pertinentiis et generaliter obventionibus universis, nullis penitus exceptis nec pro se ac cuiquam reservatis, ita late, longe et circumferentialiter, prout ex antiquo in suis terminis ac metis consistit et prout easdem antecessores sui tenuerunt, habuerunt et possederunt,

provido Nicolao Bociąnik alias Mrugala, fabro ferrario suburbano Srzodensi, et eius legitimis successoribus in et pro summa certa peccuniaria trecentorum florenorum Polonicalium iam plenarie et in effectu levata et percepta, de cuius summae perceptione praefati recognoscentes praenominatum Nicolaum emptorem actu praesenti perpetuis quietant temporibus et liberum suis cum successoribus faciunt, vendiderunt, dederunt, donaverunt, inscripserunt et iuxta iuris civilis ac consuetudinis formam titulo perpetuo et irrevocabili iudicialiter resignaverunt, prout actum per praesentem vendunt, dant, donant, inscribunt et resignant, intromissionem realem et pacificam possessionem cum plenario [s. 775] usufructu in praenominatum agrum exnunc de facto admittunt.

Dando et concedendo praenominati venditores recognoscentes praedicto Nicolao Bociąnik emptori et eius legitimis successoribus praedictum agrum vigore resignationis praesentis cum omni iure, dominio, proprietate ac titulo haereditario perpetuo et in aevum tenendi, habendi, possidendi, utifruendi, dandi, donandi, vendendi, comutandi, alienandi, resignandi et in usus suos ac suorum successorum beneplacitos libere convertendi.

Promittendo praefati venditores ac se praesentibus obligando ac inscribendo praenominatum Nicolaum emptorem ac eius successores ab omni impedimento, si quod imposterum emerserit, tueri, evincere, eliberare, intercedere ac indemnem suis propriis sumptibus quoties opus fuerit reddere, nulla re exquisita ipsam evictionem evadendo.

Quae quidem venditio, resignatio, quietatio, intromissio cum evictione authoritate iudicii praesentis admissa et confirmata est habere vim et robur perpetue firmitatis in omnibus suis contentis, punctis, clausulis, conditionibus et articulis de forma iuris. Et contra quem si quis tacuerit annum et diem, silentium habiturus est temporibus perpetuis iuxta praescriptum iuris Maydeburgensis. Super quo memoriale iuditio solutum.



Or.: Akta miasta Środa, Księga wójtowska, 1615-1642, indukta, sygn. I 32, s. 773-775.

Mateusz Karasek rzeźnik podmieszczanin średzki, jako wykonawca testamentu Franciszka Śliżyka podmieszczanina śr. i opiekun sierot małoletnich po nim, wraz z Łucją Chojnowską ż. Andrzeja Ch. podmieszczanina średzkiego po zawarciu pewnej ugody między spadkobiercami Śliżyka, sprzedali dwie kwarty roli tj. osiem zagonów po nim zostałych (na gruncie miejskim ku Zielnikom za ogrodem Adama Skąpego rzeźnika, między rolami Jana Czapli i Pawła Jarmużka) za 300 złp. Mikołajowi Bocianikowi alias Mrugale kowalowi podmieszczaninowi średzkiemu.

Interpunkcja: W transkrypcji pominięto wyjątkowo częste przecinki intonacyjne.

środa, 16 września 2015

1604 Inter Burnowska et Szadkowskiemi

Inter Burnowska et Szadkowskiemi

In causa et actione judiciaria per nobilem Barbaram Grobowska nobilis Lucae Burnowski consortem cum eiusdem mariti sui assistentia actricem nobilibus Bartholomeo et Samueli Sadkowskim [!] fratribus germanis, olim nobilis Andreae Szadkowski filiis, in judicium praesens secundo post poenam contumaciae citatis iudicialiter instituit citatione huiusmodi:

„Sigismundus tertius Dei gratia rex Poloniae etc. vobis nobilibus Bartholomeo et Samueli Sadowskim [!] fratribus germanis, olim nobilis Andreae Sadkowski [!] filiis et successoribus legitimis, de bonis vestris omnibus in vos post praedictum parentem vestrum devolutis mandamus, ut coram judicio nostro terrestri Calissiensi in judiciis nostris terrestribus particularibus Calissiensibus exnunc Calissiae proxime et immediate cellebrandis personaliter et peremptorie compareatis ad instantiam nobilis Barbarae Grobowska nobilis Lucae Burnowski consortis. Quae te [!!] cum assistentia eiusdem mariti sui citat secundo post poenam contumaciae super te [!!] in proxime praeteritis terminis terrestribus particularibus obtentam iuxta suam citationem, qua te [!!] citaverat pro eo.

Quia vos ipsi de bono esse non vultis neque curatis exolvere centum florenos [k. 209] peccuniae, quos eadem actrix praedicto olim parenti vestro in mutuum ad verbalem illius postulationem dedit et quos centum florenos tam vester parens dum in vivis erat quam et vos post decessum illius verbo nobili ac militari multoties reddere promisistis ac in hucusque exolvere non desinitis non tamen exolvere vultis in grave damnum ipsius actricis.

Quod sibi contra vos pensat ad alios centum florenos peccuniae damnique ad totidem vel prout judicium nostrum in praemissis decernet ad haec et ad alia latius vobis in termino futuro declaranda sitis iudicialiter responsuri.

Datum Calissiae, feria secunda ante festa sollenia Sacri Pentecostes proxima [31 V] anno Domini millesimo sexcentesimo quarto.”

Judicium praesens terrestre Calissiense ex iudicialibus partium earundem, actoris personaliter, citatae vero per nobilem Adrianum Radliczki, controversiis in praemissis factis, iis tamen ad acticandum ultra debitum tempus non porrectis, quia id onus etiam in successores derivatur et citati etiam promissi sui arguuntur, ideo reiectis eorum exceptionibus eisdem in causa praesenti ulterius iure mediante procedere decrevit. Quod decretum citati pro iure non susceperunt, verum ab eo generosum Joannem Izdbinski de Rusiecz judicem terrestrem palatinatus Calissiensis per honestum Stanislaum de Srzem ministerialem terrestrem judicio astantem ad judicia ordinaria generalia Tribunalis Regni Petricoviensis terrarum Maioris Poloniae iuxta constitutionem conventus generalis Warsaviensis proxime et immediate Petricoviae cellebranda movit atque illi terminum ad detendendum hoc suum decretum coram praefato iudicio ordinario generali Tribunalis Regni, tunc quando causae et actiones <[...]> [k. 209v] pallatinatus Calissiensis per hoc idem judicium ordinarium Tribunalis Regni Petricoviensis primum et proxime decidentur et iudicabuntur, praefixit et assignavit. Cui motioni praefatus dominus iudex detulit ac eam suscepit.

In eis itaque judiciis ordinariis Tribunalis Regni Petricoviensis, ubi nimirum causae et actiones eadem [?] incident et devenient, partes praefatae cum judice moto habiturae sunt terminum peremptorium ad prosequendam eiusmodi motionem suam, tum ad procedendum [?] ulterius omniaque iuridice agente [?] in causa praesenti iuxta citationem actoris decretum prolatum motionem ab eo interpositam et susceptam, actaque causae huius omnia, salvo iure partium earundem.

Et hic ministerialis Regni generalis iudicio bene notus providus Adam Zdzarowski de Dzierbyno, sanus existens, publice ac benevole coram eodem iudicio recognovit se citationem literalem hanc ratione praemissorum emanatam feria sexta in crastino festi Ascensionis Domini in Coelum proxime praeterita [28 V] ad villam Dzierbino deportasse eamque in curia citati in mensa, praesente ipsomet citato, posuisse et publicatam reliquisse, quam suam rellationem actis praesentibus inseri petiit.



Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 208v-209v.

Sprawa między Barbarą Grobowską ż. Łukasza Burnowskiego powódką a Bartłomiejem i Samuelem Szadkowskimi, braćmi rodzonymi, ss. olim Andrzeja, o spłatę 100 złp. ongiś pożyczonych Andrzejowi przez powódkę. Apelacja poprzez naganę sędziego (motio) do Trybunału Koronnego Piotrkowskiego. W zapisie zawarto treść pozwu.

1604 Zbikowski in lucro condtus

Zbikowski in lucro condemnatus

In termino hodierno ex vi limitationis in diem hodiernam legitime incidente et proveniente generosa Barbara de Korzkwy nobilis olim Joannis Skrzipinski primum, ad praesens vero generosi Chrisostomi Bielawski consors legitima, cum assistentia eiusdem mariti sui uti tutoris coniugalis ac supremi, actrix, nobilem Jacobum Zbikowski nobilis olim Joannis Zbikowski filium ad judicium praesens terrestre [k. 217v] Calissiense secundo post poenam contumaciae citatum pro eo. Quia ille florenos triginta, quemlibet per grossos triginta computando, pecuniae Polonicalis consuetae, nomine ipsius apud laboriosum Albertum Jadamczik de Wola effideiussos ipsi ad manus pro necessitate illius traditos multotiesque verbo nobili ac militari per eum solvi promissos eidem actrici ac creditori praedicto Alberto Jadamczik solvere non vult neque curat, pensae ad alios triginta florenos pecuniae Polonicalis damnique totidem, limitatione ipsa de praemissis latius canente.

Per honestum Stanislaum de Srzem ministerialem terrestrem totius Regni judicio astantem quater de iuris forma ad judicium praesens clamato, non tamen per se nec per suum legitimum procuratorem comparentem, imo contumacem existentem, prout hoc ministerialis praefatus ius reddens et restituens coram eodem judicio ita esse recognovit, in lucro eiusdem suae totius et integrae causae suprascriptae admittente judicio eodem iudicialiter condemnavit iurique memoriale solvit.


Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 217-217v.

W sprawie Barbary de Korzkwy wd. po Janie Skrzypińskim a teraz ż. Chryzostoma Bielawskiego, powódki, p-ko Jakubowi Żbikowskiemu s. olim Jana, o spłatę 30 złp. poręczonych u pracowitego Wojciecha Jadamczyka z Woli – wobec dwukrotnego nie stawienia się na rozprawie wyrok na korzyść powódki.

1604 Przyranski et Gronowski ltant

Przyranski et Gronowski limitant

Termini generaliter omnes omnium et singularum actionum iudiciariarum ex quibuscunque citationibus, concitationibus, adcitationibus, decretis, tam iuramentorum quam aliis terminorum conservationibus et aliis quibusvis gradibus iuris et litis pendentiae [?] ratione quarumcunque rerum et iniuriarum in diem hodiernam et terminos modernos devenientes tales quales hodie fieri debuerunt inter nobiles Joannem Prziranski ab una et Andream Gronowski ex altera partibus subditosque quosvis eorum utrinque actorem et reos infra hinc ad primos et proximos [k. 218v] terminos terrestres particulares Calissienses de consensu partium earundem suo et subditorum suorum nomine coram judicio praesenti comparentium, per hoc idem judicium limitanter prorogantur et in tali vigore et robore prout hodie fieri debuerunt continuantur.

In quibus quidem terminis abhinc Calissiae proximis habiturae sunt praenominatae partes terminos peremptorios tales quales hodie erant habiturae in eisdem causis et actionibus suis praefatis subditorumque suorum omnibus et singulis iuxta citationes, adcitationes, terminorum conservationes gradus, iuris et litis pendentiae praefatos [?] in praemissis existentes actaque causarum omnia latius de praemissis canentia, salvo iure partium earundem.



Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 218-218v.

Odroczenie terminu rozprawy między Janem Przyrańskim a Andrzejem Gronowskim na najbliższe posiedzenie sądu ziemskiego kaliskiego.

1604 Tarnowski conx

[k. 100] Actum in terminis terrestribus particularibus Calissiensibus feria secunda post festum Sanctissimae et Individuae Trinitatis proxima [14 VI] anno Domini millesimo sexcentesimo quarto Calissiae celebratis. [k. 185]

Tarnowski contumax

Generosus Andreas Złotkowski de Złotkowy actor, nobilem Stanislaum Tarnowski in Mycielin haeredem in judicium praesens literali citatione citatum. Quia ipse in borris et sylvis ipsius actoris propriis villae et haereditatis Lubien et Biala [k. 185v] multis iteratis vicibus veniendo invito et non permittendo eodem actore solitus est retia ad porcos ferinos, dorcas et alias feras capiendas iacire et partim multas feras diversas diversique generis ferarum propellere, partim ipsius venari consuevit, et ita ipsum actorem in usufructu ferarum augmento et usu impedit pensae contra ipsum ad mille florenorum Ungaricalium damnique totidem, citatione ipsa sua cum copia latius id canente, per ministerialem Regni generalem judicio eidem astantem quater de iuris forma clamato, non tamen comparente, in poena contumaciae admittendo judicio praesenti iudicialiter condemnavit iurique memoriale persolvit.

Et hic idem ministerialis Regni generalis judicio bene notus honestus Valentinus Cieszik de Zbiersko coram eodem judicio personaliter stans, sanus corpore publice recognovit se citationem literalem ratione praemissorum emanatam die dominico Sacri Pentecostes proxime praeterito [6 VI] in curia citati villae Mycielino in mensa hipocausti, praesente familia domus, posuisse et eam publicatam reliquisse. Quam suam relationem actis praesentibus inseri petiit.


Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 185-185v.

W sprawie między Andrzejem Złotkowskim powodem a Stanisławem Tarnowskim dz-cem na Mycielinie pozwanym, o kłusownictwo na dzikach, sarnach i innej zwierzynie, na szkodę 1.000 zł węgierskich, w borach i lasach wsi powoda Lubień i Biała - ogłoszono kontumację (niestawiennictwo pozwanego).

1604 Pro pte Swiezynskiego intronis admissae rello

Actum in castro Calissiensi feria secunda in vigilia festi sancti Thomae Apostoli [20 XII] anno Domini millesimo sexcentesimo quarto. [...]

Pro parte Swiezynskiego intromissionis admissae rellatio

Ad officium et acta praesentia castrensia Calissiensia personaliter veniens providus Adamus Zdzarenski de Dzierbin ministerialis generalis Regni et nobiles Joannes Domaszowski et Albertus Naporczynski mentibus corporibusque sani, palam ac manifeste recognoverunt. Quia feria sexta proxime praeterita [17 XII] iuxta iuris et consuetudinis formam vigoreque inscriptionis ad resignandum infrascriptae intromitebant nobilem Stanislaum Swiezynski nobilis olim Stanislai Swiezynski notarii castrensis Syradiensis filium in totas et integras sortes suas villae et haereditatis Zdzenice in districtu Coninensi consistentes, per nobilem Paulum Roscierski olim nobilis Clementis Roscierski filium eidem Stanislao Swiezynski ad resignandum hic inscriptas. Quam intromissionem ipsemet Paulus Roscierski in bonis eisdem personaliter existens ultronee admisit, eandemque suam rellationem actis praesentibus inseri procuraverunt.



Or.: Kalisz Gr. 245, relacje/indukta, 1604-1606, k. 281v.

Relacja woźnego o wwiązaniu Stanisława Świeżyńskiego s. olim Stanisława pisarza gr. sieradzkiego w dobra Zdzenice w pow. konińskim, zapisane mu aktami gr. kaliskimi przez Pawła Rościerskiego s. olim Klemensa.

1604 Matthias de Pabynowice clericus vulnus

Actum in castro Calissiensi sabbatho ante festum sancti Nicolai Episcopi et Confessoris proximo [4 XII] anno Domini millesimo sexcentesimo quarto.

Matthias de Pabynowice [!] clericus vulneratus

Honestus Matthias de Pabyanowicze in minoribus ordinibus clericus, ad scholam Beatae Mariae Virginis hic in Calisz sitam manens, monstravit officio praesenti castrensi Calissiensi in capite duas cicatrices vulnerum caesorum iam sanatorum, item in cubito manus sinistrae cicatricem vulneris caesi iam sanati. Quae eodem officio protestatus est contra laboriosum Jacobum Piotrkowic de villa Chrostowo nobilis Petri Skudlski subditum, asserens sibi per eum vi et violenter illata et inflicta esse, eandemque suam vulnerum rellationem actis praesentibus inseri procuravit.



Or.: Kalisz Gr. 245, relacje/indukta, 1604-1606, k. 271.

Uczciwy Maciej z Pabianowic (ob. Fabianów gm. Dobrzyca?) kleryk (C. M. O., clericus minorum ordinum – kleryk po święceniach niższych: ostiariatu, lektoratu, egzorcystatu i akolitatu) przy szkole NMP w Kaliszu okazuje blizny po ranach na głowie i łokciu zadanych mu przez pracowitego Jakuba Piotrkowica ze wsi Chrostowo (ob. Chrusty gm. Żelazków, w parafii Borków), poddanego Piotra Skudlskiego.

piątek, 4 września 2015

1472 Inductio in librum terrestrem privilegii Bolestarum clenodii

Termini in Ostrolanka feria tertia post Francisci [6 X] in praesentia Pomstiborii de Tyszki vice judicis, Petri de Czartoria vice subjudicis et aliorum, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo.

Inductio in librum terrestrem privilegii Bolestarum clenodii.

Domini in terminis ducalibus proxime praeteritis superius descripti nobilem Jacobum Szmijewski de armis Bolesti circa ipsum privilegium inferius descriptum remanserunt ipsumque jus alias privilegium [s. 5] in librum terrestrem eidem Jacobo Szmijewski inducere decreverunt etc.

„In nomine Domini amen. Cum humana negotia sinunt in tempore, similiter labuntur cum tempore, ad perpetuam igitur rei memoriam scripturae testimonio ac testium annotatione solent perennari, proinde nos Semovitus Dei gratia dux Masoviae princepsque et dominus terrarum Plocensis, Sochaczeviensis, Ravensis, Gostinensis, Plonensis nec non haeres Visnensis significamus tenore praesentium quibus expedit universis, tam praesentibus quam futuris.

Quod consideratis et diligenter inspectis fidelibus ac constantibus servitiis, quibus se nobis nobiles [s. 6] viri nostri fideles de genealogia ac clenodio Bolestarum infrascripti fratres propinqui et clenodiales a multis retroactis temporibus promptiores exhibuerunt et in futurum exhibebunt Deo dante, volentesque infrascriptos nominatim nobiles et eorum successores legitimos speciali dono nostrae ducalis magnificentiae prosequi et favore, ut eo volantius et uberius ad nostra famulamina et nostrorum successorum possint promoveri,

universos et singulos omnes nobiles infrascriptos praenominatos, tum et clenodii Bolesti ac quemlibet ipsorum et eorum successores legitimos conjunctim et divisim istos, qui huic scripturae inseruntur, ut puta: Bolestam castellanum Wischegrodiensem, Nadborium vexilliferum, [s. 7] Pomscziborium fratrem ejus, Petrum et Gogorno fratres et haeredes de Kampa, Jacusium cum fratribus de Psari, Petrum Kruglicza de Czeszewo, Swantobrium patrem ipsius, Stiborium, Albertum fratrem ejus, Bolestham haeredes de ibidem, Bartholomaeum, Swanthoslaum, Bogusch et Albertum de Leschewo, Boguslaum et Cristinum de Czeszewo, Mroczslaum haeredem de Recz, Nicolaum de Koszlowo, Wawrzentham, Paulum, Albertum etiam de Koszlowo, Petrum cum fratre suo Wscheborio de ibidem, Joannem de Koszlowo, alium Joannem, Petrum, Florianum, Stanislaum Szegothae de ibidem, Sandek de Nagorka, Cristinum de ibidem, Albertum, Joannem, Mathiam de ibidem, Albertum de [s. 8] Mankowa, Trojanum de Grampo, Jaszkonem de Grampo, Stiborium de ibidem, Mscislaum de ibidem, Petrum de Lukowiecz, Mroczkonem fratrem ipsius, Dobeslaum, Mroczek, Withkonem cum fratre ipsius haeredes de ibidem, Niewrzydium de Chełsthowo, Borzislaum de ibidem, Nicolaum de Chelsthowo, Joannem de ibidem, Nicolaum de ibidem, Nicolaum de Liszakowo, Stanislaum, Joannem de Zaleszicze, Nicolaum de ibidem, Bolestham de Bandzyslaw, Nicolaum, Rathiborium, Mathiam haeredes de Bandzysław, Szeczecz de Szoman, Nicolaum, Stanislaum, Withkonem, Mroczslaum etiam de Szoman, Mathiam de Jeszewo, Joannem fratrem ipsius [s. 9] et filios Leonardi haeredes de ibidem, Stanislaum de Somowo, Paulum fratrem ejus, Zdzislaum, Wscheborium, Andream haeredes de Szimowo, Joannem de Milewo, Petrum de Milewo, Naszil, Swanthoslaum, Albertum, Paulum, Joannem alium etiam haeredes de Milewo, Stanislaum de Niedrosz, Joannem, Frankonem, Albertum, Mroczslaum, Vitum, Paulum, Joannem germanos, Martinum haeredes de ibidem, Falantham cum fratre Simone de Rudkowo, Rathiborium etiam de Rutkowo, Frankonem de Dzirwanowo, Albertum, Cristinum, Stanislaum de Dzewannowo, Petrum de Withoslawicze, Mieczk, Cristinum, Msczislaum, alium Msczislaum, Joannem, Nicolaum de Withoslawicze, [s. 10] Mikiel de Ossiek, Andream, Michaelem, Wilislaum, Stiborium fratrem ejus, etiam haeredes de Ossiek, Nicolaum de Banthi, Cristhkonem filium ejus, Derslaum, Albertum, Mathiam, Andream, Laurentium, Swanthoslaum, Petrum, Smislaum, Albertum fratrem ejus, haeredes etiam de Banthi, Cristkonem de Kuchary, Bartholomaeum et fratrem ejus Paulum de Koszebrodi, Paulum de Krassowo, Zdzeslaum, Albertum, Rathiborium, Cristinum, Stanislaum etiam de Krassowo, Weleborium de Miszino, Albertum fratrem ejus de ibidem, Nicolaum de Belkowo, Petrum de Drochowo, Szemian de Jankowo, Alexium de Malewo, Petrum de ibidem, Joannem [s. 11] de Przethpelcz, Paulum, Mieczkonem, Wloscziborium, Petrum, Miloy etiam haeredes de Przethpelcz, Szmiszkonem de Moykowo, Stiborium de ibidem, uxoris, Stanislaum cum filiis de Mankowicze, Stanislaum de Gloczino, Nicolaum de Tlubicza, Msczislaum de ibidem, Albertum de Chorzewo, Boguslaum de Dzangulewo, Swanthoslaum de ibidem, Laurentium de ibidem, Nicolaum de Konary, Frankonem, Paulum, Michaelem de ibidem, Laurentium et alium Laurentium, Joannem de Bobrowo, Cristinum de Przeracz, Trojanum de Szawicz, Mancz, Martinum, Bolestham, Albertum, Kmola de Rzestkowo, Jacussium de Szerzenicze, [s. 12] Michaelem et Andream filiastrum ejus de Szandzino, Albertum de Dzebakowo,

hos omnes nobiles in his nominatim descriptos et quemlibet ipsorum communiter et divisim ac pueros, haeredes ac successores legitimos de genealogia, proclamatione et clenodio Bolesti ortos, progressos et progrediendos ab hac vice aeviternis temporibus liberamus penitus et absolvimus ab omni potestate et jurisdictione, et ab omnibus vexationibus et judiciis nostri ducatus palatinorum, castellanorum, judicum, subjudicum et quorumvis officialium et ministerialium eorundem, ut peramplius coram ipsis vel aliquo ipsorum in omnibus causis [s. 13] tam magnis quam parvis, omnibus de se quaerulantibus, et cuipiam suorum adversariorum citati non tenebuntur respondere, poena eos et ipsorum quemvis nulla sequente nisi coram persona nostra ducali vel nostrorum successorum, tempore vero eo, quo in ducatu seu in terra nostra non fuerimus constituti, coram judice nostro terrestri generali.

Dum tamen per literam nostrae majestatis et in absentia nostri in terra nostra, ut est praemissum, capitanei nostri aut sui vicesgerentis annulo seu sigillo sigillatam citati fuerint seu evocati, ipsorum nobili jure respondebunt. Et si in aliquibus poenis magnis vel parvis in ipso nostro judicio manserint seu fuerint [s. 14] judicialiter condemnati, nulli eas de numero dominorum nostrorum honoratorum vulgariter czesthnikom vel eorum zupariis solvere tenebuntur, nisi ad solvendum judici quatuor, subjudici duos grossos pro poena quinquagenali temporibus perpetuis sint astricti, poenis tamen nostris et nostrorum successorum in omnibus salvis.

Et ut praesentes literae nostrae ac hujusmodi nostrae jurisdictiones robur perpetuae firmitatis obtineant, easdem nostras literas et donationes nostri majestatis sigillo munimine jussimus communire.

Acta sunt haec et dicta in Ploczko, ipso die sanctae Luciae [13 XII] anno Domini millesimo quadringentesimo octavo, praesentibus viris nostris assessoribus et dominis: Andrea de Golczewo castellano, Paulo de Redzonowo vexillifero, Gothardo judice Plocensibus, Sasino Gamba succamerario, Paulo castellano Gostinensibus, Adam Swinka de Zelona, Joanne de Choynowo, Joanne de Czwikyno, Michaele vicecancellario nostro et Przeczslao notario curiae nostrae, et aliis quam plurimis fide dignis.”

Ex actis terrestribus Ostrołęcensibus in archivo actorum Łomzensium depositis [s. 16] existentibus ac reperibilibus rescriptum, depromptum et extraditum atque sigillo terrestri Łomzensi communitum.

(-) Podbielski mp.
(-) Legit Jabłonowski.



Kop.: Ostrołęka ziemskie, Zbiór Zygmunta Glogera, Odpisy dokumentów z ksiąg sądowych ziemskich ostrołęckich, ANK sygn. 51, s. 4-16.

Oblata przywileju Siemowita IV z 1408 r. wyjmującego wyliczonych Boleściców (herb Jastrzębiec) z Mazowsza, z Bolestą kasztelanem wyszogrodzkim, Nadborem chorążym wyszogrodzkim i jego bratem Pomściborem na czele, spod władzy wojewodów, kasztelanów i sędziów. Mogą być sądzeni wyłącznie przed księciem lub starostą. Odpis z akt ziemskich ostrołęckich złożonych w archiwum akt łomżyńskich, poświadczony pieczęcią ziemską łomżyńską.