Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Kalisz radzieckie. Pokaż wszystkie posty
Pokazywanie postów oznaczonych etykietą #Kalisz radzieckie. Pokaż wszystkie posty

piątek, 16 października 2015

1556 Abrenunciacio Regine Mazurkowa

Abrenunciacio Regine Mazurkowa

Coram officio consulari Calissiense personaliter constituta honesta Regina, famati Alberti Przibilo civis Calissiensis filia, honesti vero Bartholomei Mazurek civis Calissiensis coniunx legittima animo et corpore existens optime sana, habens penes se honestum Bartholomeum Mazurek maritum suum sibi ad infrascripta consencientem per eundem Bartholomeum sponte, libere et manifeste recognovit.

Quia sibi de bonis omnibus paternis et maternis mobilibus et immobilibus, nullis penitus exclusis, se iure naturalis successionis quoquomodo spectantibus, per famatum Albertum Przibilo parentem suum satis est in toto factum. Racione cuius satisfacionis bonis omnibus paternis et maternis mobilibus et immobilibus in perpetuum abrenunciat sibique et suis posteris occasione eorundem agendi silencium perpetuum imponit. Quod Albertus Przibilo suscepit et memoriale officio solvit.

Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 498.

Regina córka Wojciecha Przybyło mieszczanina kaliskiego a żona Bartłomieja Mazurka mieszczanina kaliskiego zrzeka się pretensji do dóbr ojczystych i macierzystych należnych jej prawem naturalnej sukcesji, z powodu zadośćuczynienia jej z tych dóbr przez ojca.

1556 Donacio agri in Chelmcze Aniolek

Donacio agri in Chelmcze Aniolek

Coram officio consulari personaliter constitutus laboriosus Bartholomeus dictus Aniolek subditus civitatis Calisch de villa Chelmcze non compulsus nec coactus, per omnia sanus existens palam et manifeste recognovit. Quia laborioso Mathie Aniolek dicto fratri suo germano in Chelmcze medietatem agri in villa Chelmcze sitt(am), cum omni iure, dominio et proprietate, ita late, longe et circumferencialiter prout solus tenuit, habuit et possedit et prout in se ab antiquo inter alios agros {fuit} est distinct(a) et limittat(a) dat, donat, cedit et condescendit, nihil ibidem in prefata medietate agri pro se et suis legittimis posteris reservando, per eundem Mathiam prefatum predictum agrum tenendi, habendi, pacifice et quiette possidendi, dandi, donandi, vendendi, alienandi, commutandi ac in usus suos beneplacitos libere convertendi. Quam donancionem [!] ipse Mathias prefatus suscepit et memoriale solvit.

Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 506.

Bartłomiej Aniołek poddany ze wsi Chełmce, wsi miejskiej Kalisza, darowuje Maciejowi Aniołkowi bratu swemu rodzonemu połowę roli w tejże wsi.

1556 Constitucio plenipotentis

Constitucio plenipotentis

Coram officio consulari personaliter constitutus honestus Franciscus pictor de Viewiersz palam et manifeste recognovit. Quia omni forma iuris meliori qua de iure vel consuetudine potuit in suum verum, legittimum et indubitatum plenipotentem, gestorem et procuratorem elegit et constituit famatum Martinum Radomssky [s. 509] civem Calissiensem, ad tollendum et levandum decem marcas peccuniarum una cum censu ab eisdem decem marcis proveniente, a provido Jacobo barbitonsore cive Calissiensi, dando et conferendo eidem plenariam et omnimodam facultatem agendi et procurandi, unumque vel plures plenipotentes in locum sui substituendi, ab eodemque summam prefatam decem marcarum cum censu tollendi, levandi et percipiendi, de perceptaque quiettandi, promittens quidquid per eundem occasione premissorum actum et constitutum fuerit, ratum, gratum, firmum habere non secus quam si premissis solus adesset. Quam constitucionem idem Franciscus pictor actis connotari peciit et obtinuit.

Actum feria sexta post octavas Sacratissimi Corporis Christi proxima [12 VI] anno 1556.


Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 508-509.

Franciszek malarz z Wiewierza ustanawia plenipotentem Marcina Radomskiego mieszczanina kaliskiego, celem odbioru 10 grzywien z czynszem od nich od przezornego Jakuba balwierza kaliskiego.

1556 Decretum consulatus inter Diki

Decretum consulatus inter Diki Dekret rady [w sprawie] między Dzikami
In causa et actione inter filium et patrem dictos Dyki consulatus Calissiense, exequendo decretum Sacre Maiestatis Regie pro parte Stanislai Dik patris Alberti Dik latum, decrevit ut Albertus Dik civis Calissiensis filius Stanislaum Dik patrem suum legittimum pro filiali amore domi sue foveat et usque ad tempora ipsius vitae servet ac ipsi marcas decem peccuniarum monete et numeri Polonicalium consuetorum in sex septimanis iuxta concordiam [s. 511] arbitralem persolvat et tradat. Actum actu quo supra. W sprawie i procesie między synem i ojcem zwanymi Dzikami rada kaliska, wykonując dekret Jego Królewskiej Mości wydany na rzecz Stanisława Dzika ojca Wojciecha Dzika, orzekła by Wojciech Dzik mieszczanin kaliski, syn Stanisława Dzika, ojca swego prawnego z miłości synowskiej w domu swym chował i aż po kres jego żywota go utrzymywał oraz mu 10 grzywien pieniędzy w monecie i liczbie polskiej zwykłej w ciągu 6 tygodni podług ugody polubownej wypłacił i wręczył. Zdziałano pod datą jak wyżej. 

Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 510-511.

1556 Obligacio horti Pasternak notrio civili

Obligacio horti Pasternak notario civili

Coram officio consulari personaliter constituti honesti Stanislaus Pasternak et Zophia coniux eius legittima cives Calissienses palam et manifeste recognoverunt. Quia famato Andree notario civili Calissiensi hortum suum in Namysslowo ante Calisch penes Stanislai suttoris ex una <et> Joannis Vodka parte ex altera sittum, cum medietate fructuum ex eodem horto proveniente pro anno presenti per ipsum Andream tollendorum inscribunt et obligant, in quinque marcis peccuniarum Polonicalium consuetorum ad medium Quadragesime proximum, ea racione quod nisi pro medio Quadragesime proximo eundem hortum exemerint, extunc eundem hortum ipse Andreas notarius cum omni usufructu tenebit, {et} possidebit et in usum suum disponet. Cui eadem Zophia Pasternaczka prefata sata alias nassienya prestare tenebitur ad conseminandum hortum prefatum, absque quavis contradictione. Super quo idem notarius memoriale officio solvit.

Actum feria quarta post festum sancte Margarethe [15 VII] anno 1556.


Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 515.

Stanisław Pasternak i jego żona Zofia, mieszczanie kaliscy, zastawiają Andrzejowi pisarzowi miejskiemu kaliskiemu ogród swój w Namysłowie pod Kaliszem, położony koło Stanisława szewca i Jana Wódki, wraz z połową tegorocznych owoców z tego ogrodu które Andrzej sobie zbierze. Zastaw w sumie 5 grzywien, na okres do najbliższego Śródpościa (medium Quadragesimae, niedziela Laetare, IV niedziela Wielkiego Postu). Zofia Pasternaczka ma dostarczyć zastawnikowi nasiona do obsiania ogrodu.

1556 Divisio prati inter Gregor Kossik et Chodila

Divisio prati inter Gregorium Kossik et Chodila

Coram officio consulari personaliter constituti et ad acta presencia famati domini consules Calissienses manifeste recognoverunt. Quia fecerunt divisionem prati inter Gregorium Kossik ex una et Paulum Chodila molitorem de Szaczino parte ex altera, quam divisionem predicti prati tenere debebunt et tenebuntur ac se presentibus inscribunt et obligant sub vadio decem marcarum peccuniarum per partem non tenentem prefatam divisionem ad solvendum succumbendo. Quam divisionem utraque pars actis connotari peciit, cui denegatum non est. Actum feria sexta ante festum sancti Jacobi Apostoli proxima [24 VII] 1556.


Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 516.

Rajcy kaliscy składają relację z podziału łąki między Grzegorzem Kosik a Pawłem Chodyła młynarzem z Saczyna (ob. gm. Godziesze Wielkie).

1556 Concordia tubicinator cu Przibilo

Concordia tubicinatoris cum Przibilo

Coram officio et actis presentibus consularibus per dominos proconsulem et consules Calissienses nomine arbitrorum et litium compositorum facta est concordia et amicabilis composicio intra famatos Joannem Przibilo civem Calissiensem ex una et Michaelem tubicinatorem in turre Calissiensi partibus ex altera, occasione wlnerum sibi mutuo inflictorum, pro qua inflictione predictus Michael tubicinator, ex eo quod reus est inventus, paenam sessionis quatuor septimanorum in turre iuxta conventum sancti Stanislai sitte luere debebit: unam septimanam in inferiori parte turris, quam wylk wlgo appellatur, reliquis tribus septimanis in superiori parte turris eiusdem explere tenebitur, sub vadio centum florenorum consuetorum, omnes inimicicias, littes, odia, dissensiones intra eos mortificando et cassando atque [s. 521] in nihilum nunc et in posterum redigendo, sub simili vadio superius dicto.

Pro qua plenaria eiusdem tubicinatoris sessione famatus Stanislaus Qwassny civis Calissiensis fideiussit presentibusque fideiubet eum predictum tubicinatorem superiori inscripcioni satisfacturum, sub vadio simili centum florenorum in casu non satisfactionis premissis ad solvendum succumbendo. Quod pars utraque actis connotari peciit, cui denegatum non est. Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 520-521.

Ugoda między Janem Przybyłą mieszczaninem kaliskim a Michałem trębaczem na wieży kaliskiej w/s ran wzajem sobie wyrządzonych. Michał trębacz, jako uznany za winnego, winien odsiedzieć 4 tygodnie więzienia w wieży przy konwencie św. Stanisława w Kaliszu: 1 tydzień w tzw. „wilku” (niższa część wieży), 3 tygodnie w wyższej części wieży, pod zakładem 100 zł. Za wypełnienie tego warunku ugody ręczy Stanisław Kwaśny (Qwassny) mieszczanin kaliski pod takimże zakładem.

1556 Obligacio debiti aurifabri Jarski

Obligacio debiti aurifabri Jarski

Coram officio consulari personaliter constitutus famatus Joannes aurifaber civis Calissiensis per omnia sanus existens una cum honesta Anna coniuge sua legittima palam et manifeste recognovit

se teneri et debere recti, veri et liquidi debiti marcas viginti pecuniarum monete et numeri in terra currentis nobilibus Foelici Jarsky et Anne coniugibus in Sthaw degentibus, quas viginti marcas praefatas ipse Joannes aurifaber una cum coniuge sua ipsis nobilibus Foelici et Anne coniugibus prefatis inscribit et obligat in et super domo sua in platea Forthsska penes Mathie Roczen ex una et Pauli Lissek parte ex altera, pro festo Circumcisionis Domini proximo dare, solvere in effectuque et realiter reponere, sub vadio simili in casu non persolucionis pro tempore expresso in crastino succumbendo,

nullis iuris remediis, cautellis et quibusvis coloribus exquisitis evadendo, nihilque sibi in subsidium contra premissa accipiendo quoniam si ad omnia premissa libere una cum coniuge sua ipse Joannes submisit. Quam obligacionem prefati nobiles actis connotari pecierunt, quibus denegatum non est et memoriale officio solverunt. Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 514.

Jan złotnik, mieszczanin kaliski, z żoną swą Anną zobowiązuje się spłacić dług 20 grzywien NN. Feliksowi Jarskiemu i Annie w Stawie zamieszkałym, który to dług zapisuje im na domu swym przy ul. Forckiej, koło Macieja Roczen i Pawła Lisek.

poniedziałek, 30 czerwca 2014

1602 Arenda librae et pannitonstrinae.

Arenda librae et pannitonstrinae. Dzierżawa wagi i postrzygalni.
Actum Calissii feria sexta in crastino festi sancti Marci Evangelistae anno Domini 1602, coram officio consulari. Działo się w Kaliszu w piątek, nazajutrz po święcie św. Marka Ewangelisty roku Pańskiego 1602, przed urzędem radzieckim.
Officum consulare Calissiense ex attestatione praeteriti officii consularis arendaverunt aequilibrium seu libram civilem cum omnibus ipsius proventibus pro florenis quadraginta polonicalibus et pannitonstrinam civilem cum testudine sub ea contenta pro viginti marcis monetae et numeri polonicalis famato Jacobo Korzeniowski pannitonsori civi Calissiensi, ad decursum unius anni a festo sancti Martini proxime praecedenti incipiendo ad simile festum anni praesentis ita ut annuatim reipublicae civili Calissiensi florenos septuaginta [s. 454] duos summae in unum collectae persolvere teneatur. Quam summam pecuniae idem Jacobus Korzeniowski de bonis et persona sua se inscribendo et successores suos onerando reipublicae civili Calissiensi submisit se et actu praesenti obligavit pro eodem festo sancti soluturum. Urząd radziecki kaliski, według oświadczenia poprzedniego składu urzędu radzieckiego wydzierżawił wagę miejską ze wszystkimi jej dochodami za 40 złotych polskich oraz postrzygalnię miejską z piwniczką pod nią za 20 grzywien monety i liczby polskiej, sławetnemu Jakubowi Korzeniowskiemu postrzygaczowi sukna, mieszczaninowi kaliskiemu, na okres roku od święta św. Marcina roku ubiegłego zaczynając do tegoż święta roku bieżącego tak, że za okres roku zobowiązany będzie zapłacić miastu Kaliszowi łącznie 72 złote. Którą to sumę pieniędzy tenże Jakub Korzeniowski, zapisując ją na dobrach i osobie swojej oraz obciążając ją swoich następców, zobowiązał się aktem niniejszym wypłacić na wspomniane święto.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 453

1602 Arenda cellarii civilis

Arenda cellarii civilis. Dzierżawa piwnicy miejskiej.
Actum in praetorio Calissiensi Sabbato Magno videlicet pridie festi solennis Paschae, anno Domini 1602, coram officio consulari. Działo się w ratuszu kaliskim, w Wielką Sobotę czyli w przeddzień święta Wielkanocy, roku Pańskiego 1602, przed urzędem radzieckim.
Officium praesens consulare Calissiense, habito respectu obsequiorum famati Andreae Podgorski notarii civitatis Calissiensis, arendavit ipsi cum consorte ipsius Brigida et successoribus ipsorum cellarium civile cum testudine in atrio contento ad decursum unius anni pro decem marcis numeri et monetae Polonicalis in expiratione arendae persolvendis et de praeteriti anni eiusdem cellarii solutione praestita ipsum quietant et liberum pronunciant suo et subsequentium in eodem dignitatis gradu residentium nominibus. Urząd niniejszy radziecki kaliski, mając na względzie służbę sławetnego Andrzeja Podgórskiego pisarza miejskiego kaliskiego, wydzierżawił mu, jego żonie Brygidzie oraz ich następcom piwnicę miejską z loszkiem [?] w przedsionku, na okres roku, za 10 grzywien liczby i monety polskiej, płatnych po upływie okresu dzierżawy. Kwitują go też [rajcy] z należności za piwnicę za poprzedni rok, w imieniu swoim i innych zasiadających równych im w godności ogłaszając go wolnym [od tego zobowiązania]. 


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 452

pro decem marc(is) – w zapisie użyto abrewiacji dla końcówki -(rum).
quietant et (...) pronunciant – zmiana liczby z pojedynczej na mnogą

piątek, 27 czerwca 2014

1600 Apelatio Ioannis Zaleski

Apelatio Ioannis Zaleski

Actum Calissii feria sexta ante festum sanctae Hedvigis proxima anno Domini 1600.

Coram officio consulari. Famati Petrus Gwiazdka, Stanislaus Urbankowicz atque Jacobus Gasska cives Calissienses uniti actores proposuerunt contra famatum Joannem Zaleski concivem suum per famulum civilem personaliter citatum et comparen(tem).

Quia ille in derogationem libertatis civilis et ipsorum non mediocre damnum atque maximum praeiudicium vina nobilis Nicolai Mycielski propria sub praetextu suorum in lapideam suam suscepit eaque vina ipsius famulo Baltazaro propinandi permittit verificantesque praemissa allegabant quod ad ea vina conclusa neque ipse citatus neque uxor ipsius neque quisque ex ipsius familia clavem gestat neque pro venditis pecuniam asservat neque ipse eadem vina propinat sed alienus famulus nempe praedicti nobilis Nicolai Mycielski nomine Baltazar. Petendo eum in paenis violatae libertatis civilis condemnari et nihilominus ut eidem Baltazaro ab eodem tempore propinationem denegaret.

Pozwany powiedział ze szwoie wlassne wina od Pana Mikołaia Myczielskiego potargowane szynkuię y na tho szynkarza chowąm sługę Pana Myczielskiego Balczera ktory innych statkow wina Pana szwego niezatargowanych pilnuie y dogląda aby wnich iaka szkoda przes opuknięnie obręczy niebeła, przeto niepowinięnęm szie o tho tym Actorom sprawowacz.

Actores vero ut antea paenam super eo decerni expostulaverunt.

Officium autem praesens ex controversiis partium decrevit ut citatus assertionem suam comprobaret corporali iuramento per quindenam in eam iuramento rotham „Że nie pod praetextem iakim slacheczkim czudze wina ale sswoie włassne potargowane szynkuie y szynkarza na tho chowa”, termino partibus ipsis praestando et attentando iuramento conservato peremptorio. A quo decreto actores ad magnificum dominum Maioris Poloniae generalem seu ipsius magnificentiae dominum judicem surrogatum apelarunt. Quia contra ipsorum evidentem propositionem [?] in poenis violatae libertatis civilis non est condemnatus. Quorum apelationi officium detulit. Partibus ipsis [?] in primis et proximis judiciis causarum officii castri Calissiensis celebratis termino conservato peremptorio prosequendo [?] apelationis. Nullius partis iure laeso.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 416

Finał sprawy na s. 430 tejże księgi.

1591 Tutores removentur Smołkom

Tutores removentur Smołkom Smołkom odbiera się opiekunów
Actum Calissiae feria sexta in vigilia festi sancti Bartholomaei Apostoli proxima, anno Domini 1591. Działo się w Kaliszu, w piątek w wigilię święta św. Bartłomieja Apostoła, roku Pańskiego 1591.
Famati domini proconsul et consules civitatis Calissiensis, providen(tes) indemnitati pupillorum olim famati Mathiae Smołka braseatoris civis Calissiensis, quamvis ad petitionem honestae Catharinae Smołczina praefati olim Mathiae Smołka relictae, dati fuerunt, ex officio consulari tutores iis pupillis, famati Benedictus Banas sutor et Sebastianus Szepioł sartor cives Calissienses, quia tamen non sunt attenti ad rem pupillorum, ideo eos ad postulationem eorundem tanquam inutiles removerunt, et decreverunt, ut praenominata mater pupillorum de novo officiose inventarium faciat, et de priori inventario respondeat, ac rationem faciat, juramentoque corporali comprobet, quod omnia demonstraverit quod faciet in quindena sub paenis. Quod solidatum est. Sławetni panowie burmistrz i rajcy miasta Kalisza, w trosce o interesy nieletnich niegdy sławetnego Macieja Smołki, piwowara i mieszczanina kaliskiego – choć wprawdzie na wniosek uczciwej Katarzyny Smołczyny, wdowy po wspomnianym niegdy Macieju Smołce, z urzędu radzieckiego przydzielono tym nieletnim opiekunów, sławetnego Benedykta Banasia szewca i Sebastiana Szepioła krawca, mieszczan kaliskich, którzy jednak nie zważali na ich sprawę – zatem na wniosek tychże [nieletnich] odsunęli ich od funkcji jako nieużytecznych i zarządzili, aby wyżej wymieniona matka nieletnich na nowo sporządziła urzędowo inwentarz, a z poprzedniego się rozliczyła i potwierdziła to osobistą przysięgą, co zobowiązała się wykonać pod karą w ciągu dwóch tygodni. Co zatwierdzono.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 48

1591 Tutoria Boczwinowy

Tutoria Boczwinowy Opieka Boczwinowej
Actum Calissiae feria sexta post [s. 29] festum sancti Stanislai Pontificis et Martyris proxima anno Domini 1591. Działo się w Kaliszu w piątek po święcie św. Stanisława biskupa i męczennika, roku Pańskiego 1591.
Famati domini proconsul et consules civitatis Calissiensis, tanquam supremi tutores pupillorum jurisdictioni suae subiectorum, ad postulationem honestae Annae olim famati Pauli Boczwina relictae viduae, authoritate officii sui quo hac in parte funguntur, totam et integram tutoriam et tutellam eiusdem Annae contulerunt et inscripserunt famatis Valentino Badura et Jacobo sutori civibus Calissiensibus. Quod onus tutoriae ipsi hic personaliter stantes, in se libere assumpserunt. Super quo iuri nota oblata est. Sławetni panowie burmistrz i rajcy miasta Kalisza, jako najwyżsi opiekunowie niepełnoletnich [i niewiast] podległych ich jurysdykcji, na wniosek uczciwej Anny niegdy sławetnego Pawła Boczwiny pozostałej wdowy, powagą urzędu swego, który w tej kwestii sprawują, całą i zupełną opiekę nad tąż Anną powierzyli i zapisali sławetnym Walentemu Badurze i Jakubowi szewcowi, mieszczanom kaliskim, którzy to zobowiązanie do opieki stając tu osobiście, dobrowolnie na siebie przyjęli. Za co złożono sądowi pamiętne.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 28

1591 Electio novi consulatus

Electio novi consulatus

Electio seu deputatio novi officii consularis iuxta privilegium civitati Calissiensi concessum, fertia tertia festi sacratissimi Pachatis, anno domini millesimo quingentesimo nonagesimo primo, per generosum dominum Laurentium Belinski vicecapitaneum Calissiensem, ab illustri et magnifico d. domino Andrea a Bnin Opalenski supremo Regni marsalco, Maiorisque Poloniae generali Srzemensi Lezaiscensique etc. capitaneo, causa exequutionis negotii designati et deputati, in praesentia seniorum contuberniorum civitatis Calissiensis, ac aliorum hominum quam plurimorum, actum praesentem attentantium, more antiquitus servato, facta et expedita.

Ad istiusque officii munus obeundum, viri infrascripti, boni nominis et famae, iuramento corporali, ut iuris est praestito praefecti sunt.

In locum proconsulis, Stanislaus Nowinski pileator.
In locum consulum, Albertus Mady, Joannes Wesoły, Mathias Przybeła, Simon Czisowski, Joannes Wodtka.

Deinde vero praefati proconsul et consules feria quarta post festa Paschatis proxima, in praetorio residentes inherendo privilegiis civitatis huius et consuetudini antiquitus servatae, nomine salvatoris nostri Iesu Christi invocato viros infrascriptos, bene etc. virtute meritos spectateque probitatis advocatum et scabinos elegerunt.

In locum advocati, eximius d. Joannes Zemelius medicinae doctor.
In locum scabinorum, Albertus cuprifaber, Valentinus Badura, Andreas Rzepka, Venceslaus cultrifex, Joannes Rzekieczki, Stanislaus Zaleski, Sebastianus Papłowski.

Postmodumque feria quinta ibidem post festa Paschatis seniores contuberniorum civitatis infrascripti, deputati et electi sunt, ac iuramento corporali iuxta rotam in jure communi descriptam, fidem suam obstrinxerunt.

Pistorum, Adamus Koziczko, Stanislaus Babiczad [?].
Lanionum, Valentinus Kosmatka, Paulus Swieboda.
Institorum, Jacobus Głąb, Albertus Zaiączek.
Braseatorum, Albertus Chosczka, Blasius Dyska.
Sutorum, Joannes Dreczek, Albertus Ratay.
Pellionum, Joannes Winczentowic, Albertus Molenda. [s. 25]
Fabrorum, Petrus cultrifex, Albertus Klodawski.
Pileatorum, Mathias Srzemski, Albertus David.
Sartorum, Leonardus Mol, Laurentius Siekiera.
Pannitextorum, Adrianus Pierzchała, Paulus Spinało.
Frenificum, Paulus frenifex, Albertus Szaluia.
Doleatorum, Mathias doleator, Czurabka iunior.
Teletextorum, Andreas Kraus, Blasius Sleczek.
Figulorum, Mathias Klen, Albertus Płaczek.

Acta igitur officii noviter electi ordine infrascripto sequuntur.


Źródło: Kalisz radziecka, 1590-1606, indukta, APP sygn. 10, s. 24

Wawrzyniec Beliński (u Dworzaczka też: Bieliński), podstarości kaliski, mianuje radę, ławę oraz starszych cechowych miasta Kalisza.