piątek, 30 maja 2014

1658 Cessio Advitalitatis per Honestam Annam Brudna facta

Cessio Advitalitatis per Honestam Annam Brudna facta

Actum Feria Quarta ante Festum Ascensionis Domini proxima 1658

Coram Officio Actisque Proconsularibus Gostinensibus Honesta Anna Brudna, olim Famati Nicolai Fałdrowy Civis Gostinensis secundi nuptus vidua relicta, sana mente et corpore existens cum assistentia Honesti Laurentii Czuroł Generi sui in Tutorem ad praesentem actum assumpti palam verbisque expressis recognovit.

Quia illa de Domo olim Mariti sui inter domos Honestorum Ioannis Gagatek et Ludovici Sutoris existente in platea magna in qua advitalitatem habuit a Famato Nicolao Fałdrowy marito suo, liberis seu successoribus eiusdem Fałdrowy sponte ac benevole recedit, prout iudicialiter recessit, successoresque dicti Fałdrowy de eadem advitalitate sua quietavit quietatque actum per praesentem, nihil iuris, dominii, proprietatisque in eadem domo advitalitatis suae in perpetuum reservando.

Quam manumissionem et cessionem praedictae advitalitatis Famatus Franciscus Sztyor nomine Honestae Annae Consortis suae dicti vero Nicolai Fałdrowy filiae et aliarum sororum ipsius iudicialiter existens suscepit pro quarum sororum ratihabitione cavet. Quod Actis susceptum est.


Źródło: Gostyń, „Acta proconsule...” 1636-1677, czystopis, sygn. I/22, s. 222

Anna Brudna, wdowa po Mikołaju Fałdrowym mieszczaninie gostyńskim z jego drugiego małżeństwa, odstępuje dzieciom Mikołaja dom w ulicy Wielkiej między domami Uczciwych Jana Gagatka i Ludwika szewca, na którym to domu miała zapisane jej przez męża dożywocie. Darowiznę tę w imieniu córek Mikołaja przyjmuje jego zięć, Sławetny Franciszek Sztyor.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz