sobota, 14 czerwca 2014

1845-1865 (?) In Administratorem Ecclesiae nominatio

LEO PRZYŁUSKI

Dei Miseratione
ET SANCTAE SEDIS APOSTOLICAE GRATIS
Archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis Legatus Natus
Praelatus Domesticus, Solio Pontificio Assistens
e. t. c.


N. N.

Nobis in Christo Dilecto Salutem in Domino!

Opportunitatibus Ecclesiae N. Decanatus N. providentes, applicamus Te ad eandem Ecclesiam sub titulo Commendarii seu Administratoris, idque ad decursum ...... obligantes Te in conscientia, ut omnia negotia, tam spiritualia, quam temporalia ejusdem Ecclesiae et Parochiae omni, qua par est, diligentia et assiduitate cures, atque adimpleas, scias vero potissimum Tui muneris esse: catechizare, praedicare, sacrum Missae Sacrificium non tantum diebus Dominicis et festivis, sed et diebus feriatis, quantum fieri potest, celebrare, aegrotos visitare atque Sacramentis juvare, ad audiendas fidelium confessiones sacramentales quotidie praesto esse, scholas parochiales saltem bis in hebdomade inspicere, in eisque simul totidem rudimenta Religionis docere, libros metrices baptisatorum, copulatorum et mortuorum, nec non libros perceptae atque expensae aerarii ecclesiae accurate conscribere et simul cum actis ecclesiae et beneficii bene ordinatis ac in distincta fascicula congestis, in loco tutissimo asservare, Ordinationes et Mandata Superiorum prompte adimplere et earum copias sive transumpta in libris vel in actis propriis conservare, rationes proventuum et expensarum ecclesiae simul cum Provisoribus et Patrono quotannis facere, et iis, ad quos pertinet, revidendas praesentare; insimul proventus et expensas beneficii diligenter connotare atque ad reddendum de eisdem calculum paratum esse. Caeterum monemus Te atque in Domino hortamur, ut tam in his, quam in aliis, quae cultum divinum, administrationem Sacramentorum et curam animarum spectant, ita Te diligentem et assiduum exhibeas, commissosque Tibi fideles ita verbo et exemplo pascas atque in viam salutis perducere satagas, ut praemonente S. Gregorio M. coram Principe Pastorum divino una cum commisso Tibi grege constitutus, palmam boni pastoris mereri possis, utque cum S. Apostolo Paulo, appropinquante villicationis Tuae termino extremo, ad Judicem coelestem venturus gaudere cum fiducia valeas servatam Tibi esse coronam justitiae, quam repromisit Dominus iis, qui laborant „in verbo et doctrina”.

Datum in Consistorio Generali Archiepiscopali Posnaniensi die ... mensis ...... Anno Domini 18.....



Źródło: ?

Formularz nominacji na komendarza z lat ok. 1845-1865.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz