Nos Martinus Koczembowic et Paulus Rysakowic archimagistri caeterique
fratres tam seniores quam et juniores contubernii lanionum civitatis
Sacrae Regiae Maiestatis Ostrzeszoviensis.
Universis et singulis, cuiuscunque dignitatis conditionis gradusne
extiterint, praesertim vero famatis spectabilibusque ac dominis [?]
senioribus et junioribus magistris artificii et contubernii lanionum
ubisvis locorum degentibus amicis charissimis ac honorandis salutem
et omnia prospera etc.
Significamus, notum testatumque facimus praesentibus litteris nostris
honestum Valentinum Switaycik de oppido regali Mixtat oriundum,
honesti Jacobi Switayczyk et Gertrudis coniugum legitimorum et civium
Mixtatensium filium artis nostrae laniatoriae socium praesentium
exhibitorem. Qui quidem petiit sibi litteras testimoniales suae bonae
conversationis a nobis dari. Cui nos uti iustam et aequam illius
petitionem non denegantes, concessimus, testantes hoc idem artificium
suum apud famatum Martinum Switayczyk alias Wrobel lanionem et civem
nostrum fratremque suum germanum et confratrem nostrum honeste,
decenter, laudabiliterque hoc idem anno praeterito [...?] se gessisse
ac conservasse, et a servitiis eiusdem domini sui tempore
moderno quadragesimali libere [?] absolutum esse. Quem,
uti adolescentem nobis bene meritum et conservatum, in omnibus
dominationibus vestris commendamus, commendatumque esse cupimus.
Velint pro bono ac honesto in numerum sociorum suscipere, ipsum
quoque sua virtute ac merito ad [...] artificii admittere. Quod nos
in similibus pari amicitiae et benevolen[...] [...] pollicemur.
In cuius rei fidem et evidentius testimonium sigillum contubernii
nostri praesentibus est subimpressum. Datum Ostrzeszow in contubernio
nostro tertia die mensis Aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo
quadragesimo quinto.
(-) Albertus Skąpski notarius juratus civitatis Ostrzeszoviensis
mpp.
Źródło: Kobylin,
APP Cechy miasta Kobylin, Świadectwa czeladnicze i mistrzowskie
rzeźników w Kobylinie, APP sygn. I 17, s. 5
Świadectwo czeladnicze wystawione w przez starszych cechu rzeźników
w Ostrzeszowie dla Walentego Świtajczyka syna Jakuba i Gertrudy,
pochodzącego z Mikstatu, który terminował u swojego brata Marcina.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz