środa, 4 czerwca 2014

1468 Altare sub titulo Visitationis BMV. &c. erigitur

In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Andreas Dei gratia Episcopus Posnaniensis

Universis tam praesentibus quam futuris quibus expedit tenore praesentium significamus, quomodo inter alias solicitudines nostras, id praecipue nostrae opponitur curae pastorali, ut cultum divinum quantum posse nostro valemus, augeamus, ad quod utique Deo adjuvante totis nostris excubiis intendimus, non haesitantes nos in eo singulare et benignum altissimo exhibituros famulatum.

Cum itaque providi Paulus Caliszky Magister et Albertus Buyak senior fraternitatis pauperum de Gostyn volentes nonnullarum tam saecularium quam spiritualium personarum testamenta et ultimas voluntates ad effectum deducere utque pro his qui jam in Domino dormierunt ut a peccatis solvantur et requiem obtineant sempiternam jugiter altissimo deprecetur, censum annuum septem cum media marcarum monetae bonae receptabilis et in Regno Poloniae currentis, numeri quoque ejusdem quadraginta et octo grossos Marcam in quamlibet computando, in certis bonis haereditariis in oppido Gostyn foro et titulo reemptionis emptum et comparatum prout in literis providorum Praeconsulis et Consulum nec non Advocati et Scabinorum ejusdem Oppidi Gostyn (...) confectis et ipsorum sigillis sigillatis coram nobis exhibitis latius continetur pro altare fraternitatis Pauperum in Ecclesia parochiali sanctae Margarethae (...) in Gostyn de novo erigendo et fundando, dederunt, donaverunt et assignaverunt, nobis debita cum instantia suplicando (...) dictum altare erigere, beneficium Ecclesiasticum nostra auctoritate ordinaria creare digneremus.

Nos itaque qui in propagatione cultus divini intensis delectamus desideriis votis dictorum providorum Pauli Caliszki Magistri et Alberti Buyak senioris fraternitatis pauperum de dicta Gostyn valubribus justis et rationi consonis benigniter acclinati dictum altare ad honorem Omnipotentis Dei et sub titulo Visitationis Beatae Mariae Virginis, sancti Matthaei Apostoli et Mariae Egipciacae in Ecclesia praefata in Gostyn Christi nomine invocato erigimus et in beneficium Ecclesiasticum creamus eidemque altari eiusque pro tempore ministris dictum censum septem cum media marcarum ascribimus, appropriamus, unimus et incorporamus ac nostra ordinaria auctoritate confirmamus per praesentes decernentes, ut dicti census et dotatio, jure, immunitate, et libertate ecclesiasticis subjaceant, ac pro ipsorum repetitione sicut pro aliis censibus ecclesiasticis ad forum judicis ecclesiastici per Altaristas habeatur recursus. Sed quia iste census ut praefertur sub titulo reemptionis existit comparatus, volumus decernentes, quod quandocunque census ipse in toto vel in aliqua parte reemptus fuerit, pecunia principalis soluta in manibus ministri altaris et patronorum pro tempore existentium reponi debet, et alii census quanto celerius fieri poterit per eosdem patronos et altaristam in aliis bonis certis comparari debebunt.

Verum quia beneficium datur propter officium, statuimus quod minister seu altarista dicti altaris et sui successores pro tempore existentes unam missam pro defunctis in qualibet septimana die quo ad id devocionem habuerit per alium legere et complere sint astricti, hoc tamen specialiter expresso, quod quotienscunque aliquem ex fraternitate pauperum praedicta mors contigerit extunc minister dicti altaris pro tempore existens, missam super fratrem defunctum juxta morem dictae fraternitatis decantabit. Et praeterea volumus et ordinamus quod dictus minister seu altarista dicti altaris qui pro tempore fuerit singulis processionibus et thurificationibus, quae in dicta Ecclesia servari solitae sunt superlicietus (?) cum caeteris presbyteris honorifice intersit et pro necessitate ingruente, videlicet sabbato palmorum usque ad sabbatum post festa sanctae paschae proximum et in diebus pentecostes et Nativitatis Christi confessiones cum caeteris presbyteris in dicta Ecclesia in Gostyn audiat irrecuse, rectoremque Ecclesiae praedictae pro tempore existentem in omnibus licitis et honestis obediat.

Juspatronatus vero dicti altaris quotiens ipsum quocunque modo vacare contigerit magistro et senioribus praefatae fraternitatis pauperum de Gostyn pro tempore existentibus perpetuo reservamus et ibidem discretum Johannem de Czeradz dedicto altare ad praesentationem providorum Paulo Caliszky magistri, Alberti Buyak, Johannis Fabri et Johannis Skorupka seniorum fraternitatis pauperum de Gostyn, dicti altaris verorum et legitimorum patronorum per manus nostras capite suo in posterum investivimus et instituimus, prout investimus, de eodem regimen spiritualium et administrationem temporalium sibi in dicto altari comittentes, mandamus vobis Vicariis Ecclesiae praefatae in Gostyn quod praefatum discretum Johannem (...) cum ipso ad dictum Ecclesiam in Gostyn, in qua ipsum altare est erectum personaliter descendentem ipsum in realem dicti altaris possessionem (...)

Actum et datum in Krobya die veneris vicesima secunda mensis Januarii Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo. Praesentibus ibidem Venerabilibus et honestis Dominis Johanne de Łukovo Canonico Ecclesiae posnaniensis et Johanne de Strzałkowo, rectore Ecclesiae parochialis in Gostyn, testibus ad praemissa.


Źródło: Józef Łukaszewicz, „Krótki opis historyczny kościołów parochialnych, kościółków, kaplic, klasztorów, szkółek parochialnych, szpitali i innych zakładów dobroczynnych w dawnej dyecezyi poznańskiej”, tom I, Poznań, Nakładem księgarni Jana Konstantego Żupańskiego, 1858, s. XLIV

Opis za SHG:
1468 Andrzej [Bniński] bp pozn. eryguje altarię Nawiedzenia NMP, ŚŚ. Mateusza Apostoła i Marii Egipcjanki w kościele par. w Gostyniu, uposażoną czynszem 7 1/2 grz. zapisanym na różnych posiadłościach w Gostyniu przez Pawła Kaliskiego mistrza i Wojc. Bujaka seniora bractwa ubogich w Gostyniu; toż bractwo otrzymuje pr. patronatu nad altarią (Zb. akt kl. XII 4)

Od siebie dodam:
Obowiązki altarysty: raz w tygodniu msza za zmarłych, po śmierci każdego członka Bractwa Ubogich msza śpiewana za jego duszę, obecność na wszystkich zwyczajowych procesjach i okadzeniach w tej parafii, słuchanie spowiedzi w Wielkim Tygodniu i Oktawie Wielkanocy, na Zielone Świątki i na Boże Narodzenie, posłuszeństwo rządcom kościoła parafialnego.

Poprawiłem: camputando na computando, praefatae paupertatis pauperum na pr. fraternitatis paup.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz