piątek, 6 czerwca 2014

1491 Haeredes Sororibus Tertiae Regulae Ord. S. Francisci duos Hortos resignant

In Nomine Sanctissimae Trinitatis. Amen.

Quoniam humana memoria non commensuratur expedit igitur ea quae in humanis fiunt negotiis ad perpetuitatis ratitudinem deducantur verborum testimonio et litterarum et sigillorum munimento. Nos igitur Albertus et Nicolaus heredes in Cobylin fratres germani notam facimus et praesentibus recognoscimus omnibus et singulis notitiam praesentium habituris, quia ut agit Apostolus omnes stabimus ante Tribunal Christi accepturi prout in vita egemus sive bonum, sive malum, necesse est diem messis extremae misericordiae operibus praevenire et id seminare in terris quod revertente Domino colligere debemus in coelis, sani mente et corpore existentes non coacti, non compulsi, nec aliquo errore devio seducti, sed matura deliberatione praevia et amicorum sufficienti nostrorum usi consilio et praehabito ad remedium animarum nostrarum et parentum ac consanguineorum omniumque nostrorum tam praedecessorum quam successorum

donavimus, dedimus et resignavimus, praesentibusque donamus, damus et resignamus manu conjuncta et indivisa duos hortos penes hospitale Sancti Spiritus ex una penes viculum et viam, quae vadit et ducit ad claustrum, partibus ex altera jacentes ante Cobylino ad petita Reverendorum virorum Dominorum Michaelis Bal Patris Vicarii protunc provincialis et Patris Anastasii Guardiani loci ante Cobylino caeterorumque Patrum et fratrum Ordinis Sancti Francisci de Observantia Fratrum minorum, pro area in qua fundata est stuba et actu locata et domus ante stubam vel circumquaque locatura Dominabus viduis et virginibus devotis Deo servientibus aut sororibus Tertiae Regulae Ordinis Sancti Francisci existentibus, ita late et longe prout est in longitudine quinquaginta duorum cubitorum, incipiendo ab eodem stuba eorundem sororum versus claustrum Fratrum minorum temporibus perpetuis cum omnibus nostris successoribus legitimis, nihil in iis proprietate aut Dominii et etiam nullum censum, nec ullum laborem in eisdem praefatis hortis duobus taliter prout praemittitur per nos resignatis per se et pro nostris legitimis successoribus reservantes.

Nihilominus tamen Nos praefati Albertus et Nicolaus Cobylinski et cum Patre Guardiano loci, seu Praelatis Fratrum Minorum de Observantia pro tempore existentibus pariter cum procuratore ipsorum Fratrum susceptionem, regimen et gubernium praedictarum Dominarum Virginum et sororum pro se duntaxat reservamus.

Et ita haec sunt data in Cobylino in domo habitationis prudentis Mathiae Czech, protunc proconsulis die Dominica in die Assumptionis Beatae Virginis Mariae Anno Domini Millesimo quadragesimo Nonagesimo primo, coram his testibus infra scriptis Magnifico Domino Alberto Gorski castelano Lendensi, Capitaneo Schovensi, haerede in Miłosno, Generosis et Nobilibus Martino Kosztowski, Petro et Stanislao haeredibus in Jutrosin, Bernardino et Nicolao haeredibus in Starkowiec, Georgio Czernikowski, Georgio Przeboński caeteribusque Nobilibus et coram Venerabilibus viris Dominis Mathia plebano et Alberto Altarista in Cobylino et coram Providis viris Proconsule supra scripto et consulibus Michaele Jazgier, Michaele Mrzygłod, Andrea Czampa et Joanne Wiodziondły et coram aliis pluribus fide dignis ad hoc specialiter rogatis et vocatis.

Ne autem donationi aut resignationi aliquis valeat sinistra obviare, sed potius ut roborem habeat nostra sigilla praesentibus sunt appensa in hujus rei testimonium.



Źródło: Józef Łukaszewicz, „Krótki historyczno-statystyczny opis miast i wsi w dzisiejszym powiecie krotoszyńskim od najdawniejszych czasów aż po rok 1794", tom I, Poznań, Nakładem księgarni Jana Konstantego Żupańskiego, 1869, s. 223

Wojciech i Mikołaj Kobylińscy, bracia rodzeni, dziedzice Kobylina, darują tercjarkom franciszkańskim dwa ogrody położone między szpitalem Św. Ducha a wsią i drogą prowadzącą do klasztoru, spełniając tym samym prośbę wikariusza prowincjalnego bernardynów (Ordinis Sancti Francisci de Observantia) oraz miejscowego gwardiana. Na tym terenie, o długości 52 łokci, znajduje się izba (stuba, zapewne chata składająca się tylko z jednej izby), zostanie też tam zbudowany dom. Tercjarki nie są zobowiązane do żadnego czynszu czy innych powinności wobec darczyńców.

Przypuszczalne literówki: ut agit Apostolus, Observatia (popr. na Observantia), Capitano (popr. na Capitaneo).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz