Kiliani
Zaborski donatio
Comparens personaliter
coram officio et actis presentibus castrensibus regalibus Biecensibus
generosus Christopherus Sobek de Sulieiow bonorum Sobkowo aliorumque
eo pertinentium heres, recedendo a terris et districtibus foro iure
iurisdictioneque sua quavis propria et competenti seque et suos
successores ac bona sua omnia iurisdictioni presenti castrensi
Biecensi quoad hunc actum u[...]que et effectum presentis
inscriptionis spectat et pertinet totaliter incorporando et
subjiciendo palam libere publicae et per expressum recognovit.
Quia generoso Kiliano
Zaborski de Zaborze filio generosi Joannis Zaborski de eadem Zaborze
et eius legitimis successoribus bona sua hereditaria videlicet
oppidum Sobkow cum fortalicio nec non totas integras villas cum
prediis ad bona predicta
oppidi Sobkow pertinentibus videlicet villam Staniswicze cum predio
Nida Ryterska, Sokolowy Gorne et Dolne cum predio et villa Wierzbicza
cum totali earumque villarum hereditate et cum omni jure dominio et
proprietate tituloque hereditario bona cum iure patronatus iuxta
ritum Ecclesiae Romane ac quorumvis aliorum beneficiorum eiusdem [?]
bonis adiacentium nec non cum omnibus et singulis dictorum bonorum
utilitatibus fructibus proventibus redditibus et obventionibus
emolumentisque universis quomodolibet ad eadem bona antiquitus
spectantibus et pertinentibus, nec non cum omnibus molendinis stagnis
piscinis silvis gaiis nemoribus ad bona predicta antiquitus
spectantibus et pertinentibus, nihil iuris dominii proprietatis ac
quorumvis usufructuum et utilitatum [s. 139] pro se et suis
successoribus vel quopiam alio in eisdem bonis suprascriptis
reservando sive excipiendo, sed omnibus in genere et singulis in
specie comprehensis, generalitatem specialitati in nullo derogando
sed ita late longe circumferentialiterque prout prefatorum bonorum
hereditas se in suis metis et limitibus circumferentiisque extendit
et protrahit prout eadem bona oppidi Sobkow villarumque eo
pertinentium predictus generosus Christopherus Sobek recognoscens ab
antecessoribus suis tenuit habuit et possedit tenereque habere
possidere ac utifrui deberet in totum et per omnia nihil ut premissum
est excipiendo, dedit donavit inscripsit et resignavit prout
presentibus dat donat modoque donatorio inscribit et resignat
perpetue et in aevum
per prefatum [?]
generosum Kilianum Zaborski de Zaborze et eius legitimam posteritatem
bona superexpressa omnia sibi ut premissum est donata et resignata
tenendi habendi possidendi et utifruendi dandi donandi comutandi
alienandi in ususque suos et suorum successorum beneplacitos quos
meliores et utiliores noverit vel noverint libere convertendi Jamque
prefatus generosus Christopherus Sobek eidem generoso Kiliano
Zaborski et eius legitimo posteritati in bona superexpressa omnia
sibi ut premissum est donata et resignata ex nunc et de facto coram
officio presenti castrensi Biecensi dat concedit et libere
admitit realem intromissionem et actualem pacificamque possessionem
per ministerialem terrestrem quemcunqe sibi ellegerit eiusque
successores ellegerint ad intromittendum illi et illis [?] de officio
presenti ex nunc ad id additum
debetque et tenebitur
predictus generosus Christopherus Sobek seque et suos successores
super et de bonis suis omnibus mobilibus et immobilibus hereditariis
et obligatoriis ac summis peccuniariis ubivis locorum habitis et
habendis obligat et obstringit eundem generosum Kilianum
Zaborski eiusque successores in bonis preinsertis [?] omnibus ac
occasione eorundem bonorum omnium parteque illorum quavis minima ut
premissum est eidem Kiliano Zaborski donatorum ab omnibus et singulis
oneribus debitis vinculis nec non ab omnibus iuribus et
inscriptionibus prioribus et posterioribus debitorum censuum
reemptionalium dotum et dotaliciorum atque advitalitatum mutuarum [?]
seu seorsivarum et aliis quibuscunque met super eisdem bonis
cuicunque personarum factis vel faciendis tum etiam omnibus et
singulis citationibus conventionalibus et cum citationibus
terrestribus castrensibus et alterius cuiusvis tribunalis in eadem
bona importatis et importandis super eisdem processibus lucris
perlucris continuatis et continuandis atque ab omnibus damnis et
iniuriis per quempiam hominum in eisdem bonis seu parte illesis et
inferendis [?] et generaliter ab omni et singula iuridica atque
extraiuridica impeticione omnium et singularum personarum [s. 140]
status sexus et conditionis cuiusvis existentium tueri evincere
elliberare defendere et intercedere in [...]emque et [...]
bonaque premissa omnia seu quamvis partem illorum munda libera et
immunia a premissis omnibus semper et i[...]que per omnia reddere ita
ut idem generosus Kilianus Zaborski cum suis posteris eadem bona
omnia perpetue et in evum quiete et pacifice sine quovis impedimento
tenere possidere ac eisdem cum posteris suis legitimis utifrui possit
sub damnis terrestribus ad simplicem verbi assertionem pre[...]
Kiliani Zaborski et suorum successorum sine corporali iuramento
taxatis [?] ad solvendum iremissibiliter toties quoties opus fuerit
sucumbendo.
Pro quibus
quidem damnis terrestribus ut premissum est ad simplicem verbi
assertionem taxatis occasione omnium premissorum non exequutorum
sucubit[...] si se idem generosus Christopherus Sobek recognoscens ad
instantiam prenominati generosi Kiliani Zaborski et eius successorum
ad judicium seu officium castrense capitaneale Checzinense vel etiam
castrense capitaneale Cracoviense citare permisserit vel
illius successores permiserint [?] [...] recedendo ut
premissum est a terris, districtibus, foro, iurisdictione juribusque
suis quibusvis propriis et competentibus,
illi vero iurisdictioni castrensi ad quam ex premissis citabitur seu
citabuntur totaliter incorporando et ad respondendum subjiciendo in
primo citationis termino ut in peremptorio stare parere et
respondere [?] iurisdictionem cum adiudicatis pati pro damnisque
prefatis terrestribus a judicio seu officio illo cum quorum ex
premissis citaretur [?] non recedendo satisfacere ac nihiloque omnia
contenta inscriptionis presentis complere et exequi cum suis
successoribus debebit et tenebitur eundem terminum primum
peremptorium et alios consequentes causae terminos vera vel simplici
infirmitatibus actione pro maiori non differendo monitiones
appellationes controversias et protestationes in vim exceptionis fori
et iudicis allegando dilationesque nullas a judicio seu officio ad
quod ex premissis atractus fuerit faciendo nec easdem per
adcitationes prosequendo,
sed in decreto
et decretis illius judicii seu officii ubi causa et actio pro
premissis agitata fuerit cum successoribus suis semper acquiescendo
terminum, bello, colloquio, conventione generali vel particulari,
literis regalibus, legalibus quibusvis impedimentis, statutis, denique
et consuetudinibus Regni novis et antiquis laudatis et laudandis
decretisque regiis aut tribunalibus in [...]m non obstantibus literis
testiumm servitio militari et Reipublicae atque Suae Regiae Maiestatis,
absentia a Regno tempore interregni [...] Reipub[...] evocatione de
terra et districtu, minorennitate successorum, defectu [?] [s. 141]
tutorum illorum, prescriptione terrestri, fataliis iuris, evasionibus
causae et terminorum, absentia ministerialis et illius autentici malo
et eroneo defectuosoque progressu iuris usque ad finalem exequutionem
et determinationem causae prefate paena trium marcarum in conditione
[?] a quorum non evadendo nullis aliis modis viis colloribus
diffugiis exquisitis et exquirendis premissorum omnium satisfactionem
subterfugiendo nilque iuridicum et extraiuridicum omni loco et
tempore eosque ad finalem causae prefatae determinationem neque ad
quietationem et mortificationem premissorum omnium [...] sibi
recipiendo [?], quibus omnibus in universum aliisque iuris et facti
remediis se cum suis successoribus personaliter [?] uti abrenunciando
[?] sub amissione suae et suorum successorum totius causae toties
quoties opus et necesse fuerit. Nulla prescriptione diuturnitate
taciturnitateque quevis temporis in premissis obstante.
Źródło: Biecz,
grodzkie, Inscriptiones et relationes, 1598-1599, indukta, ANK sygn.
Castr. Biec. 33, s. 138-141
Darowizna miasta Sobków z fortalicją oraz wsiami i folwarkami należącymi do dóbr tego miasta.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz