czwartek, 14 sierpnia 2014

1637 Protestacio Lempartii Gomonowicz cum propinquis suis

Protestacio Lempartii Gomonowicz cum propinquis suis.

In praesentiam famati Gregorii Ranisch advocati personaliter venientes honesti Lempartius Gomonowicz civis Posnaniensis, nec non Michael cultrifaber cum coniuge sua legittima Zophia nomine et Albertus Dąmbrowski itidem cum uxore sua legittima Anna, cives Grodziscenses, solennem protestacionem fecerunt omnes nominati nomine suo proprio et aliorum propinquorum suorum in et contra donationis inscriptionem per famatum Stanislaum Lempasik avunculum suum civem Grodziscensem honestae Reginae Linkowna coniugi suae legittimae anno 1627 causa mortis officiose factam ac inscriptam non modo in omnibus suis bonis mobilibus et immobilibus protunc habitis, verum etiam in omnibus post habendis et tempore suo acquisitis.

Quod factum per praefatum Lempasik ea potissimum de causa libris advocatialibus inscriptum ac insertum est, quia bona fide praefata Regina coniux sua legittima pollicebatur ac spondebat maritum suum nominatum ad extrema usque vitae ipsius tempora omni veneratione coniugali in omnibus ipsi parendo venerari ac praesto esse omnemque matrimonialem habitum sine querela exequi amoreque coniugali, fide ac honestate semper amplecti, nulla in re contrariam se exhibendo.

Quam sponsionis fidem violatam fractamque marito nos animadvertentes siquidem floccipensione saepius maritus a coniuge sua afficitur, verbis iniuriosis toties per ipsam calumniatur taliter ut ludibrium potius, non vero maritus omnis aequitatis ac honestatis studiosus ab ipsa censeatur aliisque innumerabilibus contumeliis tempore suo dicendis neutiquam bono viro dignis multoties turbetur.

Qua de causa inscriptionis datum invalidum esse ob fractam fidem promissi non exequuti cum iniuria maxima mariti, avunculi vero nostri, nos omnes supra nominati affirmantes iterum atque iterum protestamur tam de invaliditate donationis quam et de fraudulenta obtentione ipsius per Reginam Linkowna siquidem in fraudem et floccipendium maximum omnibus consanguineis insciis et a successione quodammodo remotis per Stanislaum Lempasik coniugi suae adulatrici tum temporis est facta ac [s. 674] inscripta; testificando se de his et aliis subsequentibus tempore certo, quorum de iure venerit iure acturum.

Super qua protestacione memoriale iuri solutum. Actum die 14 mensis Octobris anno ut vides.



Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 673-674

Lempart Gomonowicz mieszczanin poznański, Michał nożownik z żoną Zofią oraz Wojciech Dąbrowski z żoną Anną, mieszczanie grodziscy, składają protestację przeciwko zapisowi, którym ich wuj Stanisław Lempasik 10 lat wcześniej zapisał dożywocie swojej żonie, Reginie Linke:

Zwracają oni uwagę, że żona Lempasika złamała przysięgę małżeńską, często szydząc z męża, potwarząc go, tak iż ma go za przedmiot drwin, nie zaś za godnego szacunku małżonka. Uskarżają się zatem ("protestują") przed urzędem wójtowskim zarówno na to, że według nich ów dokonany na rzecz Lempasikowej zapis stracił ważność, jak i że wyłudziła go od męża podstępem.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz