poniedziałek, 25 sierpnia 2014

1620 N Grotowna inscriptionem per maritum ejus N Strykowski factam approbat

Actum Gnesnae feria tertia infra octavam festi Sanctorum Omnium [3 XI] anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo.

Coram officio magnifici domini capitanei Maioris Poloniae generalis actisque praesentibus castrensibus Gnesnensibus personaliter comparens nobilis Agnes Grotowna, nobilis Martini Strykowski consors legitima, habens penes se eundem maritum suum atque reverendum dominum Stanislaum Groth canonicum Gnensensem fratrem suum patruelem, amicum de linea paterna proximiorem, circa se personaliter coram eodem officio stantes et ad actum praesentem libere consentientes, iurisdictione sua quavis sibi et bonis suis quomodolibet competentibus abmissa, hac autem praesenti actus eius respectu libere imposita, mente corporeque sana existens, sponte ac manifeste recognovit.

Quia ipsa suo ex interesse super inscriptionem donatoriam sive resignatoriam bonorum haereditariorum seu totarum et integrarum sortium in villis Hansko, Kulczin, Kolacze, Żdarka et Podhainae terrae et districtus Chelmensis iacentibus per eundem Martinum Strykowski maritum suum cum nobilibus Nicolao patre, Gabriele, Nicolao et Andrea Strykowskich filiis et fratribus eiusdem Martini mariti sui generoso Ioannis Andrzeiewski olim generosi Stephani filio in perpetuum donatarum et resignatarum coram officio capitaneali castrensi Chelmensi factam ac super evictoriam illi annexam,

omniaque illius contenta ex omnibus iuribus suis tam advitaliciis quam reformatoriis resignatoriisque ac aliis quibusvis a praefato marito suo in praefatis bonis suis sibi servientibus consensit et approbavit ratificavitque eam prout consentit, approbat et in toto suo ex interesse ratificat actu praesenti et iura sua quaevis super eadem bona pro sorte sua se se extendentes cassat, mortificat perpetuo, idque eliberando eundem maritum suum de inscriptione castrensi Chelmensi per eum pro se eo noviter facta.


Ex actis capitanealibus castrensibus districtus Gnensensis extractum
(-) Stanislaus Wydzierzewski burgrabius terrestris Gnesnensis



Źródło: Trybunał Koronny Lubelski, Ekstrakty z akt sądów grodzkich gnieźnieńskich, sygn. 1559, s. 6-7

Agnieszka z Grotów, żona Marcina Strykowskiego, w towarzystwie męża oraz brata swego stryjecznego Stanisława Grota, kanonika gnieźnieńskiego, aprobuje zapis (inscriptio donatoria sive resignatoria) wykonany przed urzędem grodzkim chełmskim. Zapisem tym Strykowski wraz ze swoim ojcem i braćmi dokonał wieczystej rezygnacji działów swych we wsiach: Hańsk, Kulczyn, Kołacze, Żdżarka i Podhajne w ziemi i powiecie chełmskim (dziś w powiecie włodawskim) urodzonemu Janowi Andrzejewskiemu, synowi niegdy Stefana. Grotówna unieważnia tym samym swe prawa do tych dóbr.

Nota dorsalna przez omyłkę odnosi się do innego zapisu.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz