piątek, 8 sierpnia 2014

1599 Venditio seu resignacio vineae

Actum eodem die [30 IV1 1599].

Comparens personaliter coram iudicio domini advocati et scabinorum iuratorum civitatis Lwowko honesta Anna famati Andreae Lorek uxor, libere sponteque recognovit per tutorem suum iuridice confirmatum Joannem sutorem concivem nostrum.

Se multis ab annis vineam Crosnae sitam inter vineas vicinorum ibidem una ex parte Michaei Molleri consulis, altera vero ex parte Gregorii Barlog vendidisse honesto Joanni Schule [?] sexaginta tribus marcis, in quamlibet computando 27 grossos Polonicales, eique ex nunc per tutorem praefatum concedit liberam quietamque possessionem cum omni dominio, iure caeterisque libertatibus prout praefata vinea se in suis metis limitibusque extendit.

Quod vero plenam et integram summam pecuniae (superstiti marito Gregorio Sliwka) superius expressa ab emptore supradicto recepit, eundem perpetuis temporibus quietat ac pacificum redit [?] nihil iuris, dominii et proprietatis in praefata vinea pro se et propinquis ac amicis reservando seu excipiendo. Quam traditionem libro nostro honestus Joannes Schule [?] inscribi voluit, quod iure [?] obtinuit et est solidatum.



Źródło: Lwówek, wójtowskie, Volumen in se continens inscriptiones..., 1588-1604, APP sygn. I 7, protokół, s. 260

1 Z metryczki sądowej: feria sexta post festum sancti Adalberti (piątek przypadał w oktawę tego święta).

Sprzedaż winnicy. Anna, żona sławetnego Andrzeja Lorka, zeznaje przed urzędem wójtowskim w Lwówku, że sprzedała swoją winnicę w Krośnie Odrzańskim uczciwemu Janowi Schule (?) za 63 grzywny (marki), licząc w każdą po 27 groszy polskich.

Co nieco o brandenburskich monetach z tego okresu:
http://www.medievalcoinage.com/saurma/someoldcoins.org/saur/g/s304.htm 

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz