wtorek, 6 maja 2014

1712 Decretum Tribunalis caelestis

Decretum Tribunalis caelestis inter instigatorem ejusdem Curiae et Adam et Evam.

Nos Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus in Trinitate essentia virtute, unus Verbo nostro, rex coeli et terrae, necnon Creator craeaturae et severus scelerum humani generis vindex, poenitentium vero misericors Parens.

Significamus praesentibus literis nostris, quorum interest universis et singulis. Quod cum citati fuissent ad nos iudiciumque tribunalis nostri per instigatorem curiae nostrae ex vi termini tacti, primi parentes generis humani, laboriosi Adam et Eva, ille quide per se, haec vero cum ejusdem mariti sui uti tutoris conjugalis assistentia uti creatura nostra, criminis vero infrascripti una cum serpente doloso et authore lapsus citatorum obnoxii, ideo, quia ipsi immemores existentes in creando se et quidem ad imaginem nostram virtutis Divinitatis nostrae ex immenso propensitatis in se affectu promanantis, nec verit poenas legis sicut violatores unius arboris in paradiso sibi ad vescendum severe et serio a nobis inhabitae sancitas, ausi sunt temere rebelliter concilium perniciosum sibi praevento augure fallaci, non contentique tot delicatis? et fructificis arboribus, fructum de arbore a nobis excepta et interdicta decerpere, illudque ex certis respectibus potissimum vero curiositatis gratia, ut discernere bonum et malum valeant, nobisque assimilari possint consumere, prout de facto decerpserunt et consumpserunt. Faciendo praemissa in contraventionem legis nostrae sacrosancte observari debitae, quo facto suo in aevum legibus descriptas aliasque ex arbitrio nostro irrogandas incurrerunt poenas, prout processus causae ipsius latius de praemissis approbat.

In termino itaque hodierno ex vi termini tacti proveniente et hucusque continuato partibus utriusque personaliter coram iudicio tribunalis nostri regni comparentibus eumque terminum attentatibus ac instigator contra citatos proponebat ex vi termini tacti illosque in poenis legis, videlicet morte et privatione voluptatum paradisi aliisque ex arbitrio nostro irrogandis condemnari petebat. Citatus vero videlicet praefatus Adam, suo consortisque suae nomine agens, forum, eo quod non sit persona nobilis sed plebeia, declinaret, ac proinde se remitti ad competens affectaret. Ex adverso vero instigator noster citatos habere forum coram judicio nostro, eo quod ex usu fructuum paradisi nostri, bonorum vero iurisdictioni judicii seu officii alterius exotici conveniat, latius in orbe a nobis condito coram suis ordinariis judicibus ex fundis respondere debeant, coram judicio nostro deducere. Per nos itaque cum consiliariis nostris videlicet Michaele archangelo et Raphaele, nec non numeroso angelorum exercitu lateri nostro adstantibus, audita diligenterque perpensa partium ambarum controversia citatis hic coram judicio tribunalis nostri et non alibi ex rationibus per instigatorem nostrum allegatis et inductis forum habere declaramus injungimusque, quatenus ulterius in causa procedant. In procedendo itaque exceptionem contra terminum eo, quod citatione literali ad iudicium nostrum citati non essent, cum non fuerint personae de fuga suspectae, quae nisi ex termino tacto et praescripto iuris respondere teneantur debitoque et legitimo iuris gradu sese justificare velle submittant, opponebant. Instigator vero noster replicando citatos habere coram judicio nostro terminum, eo quod citatus occultare sese inter arbores et obscura paradisi loca coeperat nec ad vocem nostram: Adam ubi es? compareret ac proinde de fuga suspectus esset; tales vero non solummodo termino tacto, verum ubicumque ipsorum haberi potest copia per familiam ad judicium de praescripto iuris communis atrahi soleant, deducebat, exindeque hanc citatis minime suffragari posse rationem declarabat. Nos cum consiliariis nostris suprascriptis audita partium controversia terminum coram judicio nostro citatos habere decernimus, ad propositionem instigatoris respondere mandamus. Cum itaque respondendo citati superiores exceptiones minime pro se militare adverterent, instigatoremque eo magis triumphare viderent, incompetentiam actoris videlicet instigatoris, eo quod ipse per se non cum delatore agat, regula vero iuris trita et decantata est: instigator sine delatore est muta persona, obiciebant seque liberos uti ab incompetenti actore (cum de vita spoliationeque bonorum agatur) pronunciari affectabant; instigatorem vero nostrum ipsum per se sine delatore causam promovere non posse; cum facinoris suprascripti nullus occultatus? testis protunc in paradiso extitisset, in quem non nisi duo citati immissi erant, nec latior a nobis etiam hominum propago creata extiterit, ex quo delator experiri instigatorique nostro adhaerere possit allegantem ac ad ulteriorem causae processum cogi affectantem. Nos cum iisdem consiliariis nostris perpensa, ut par est, partium controversia, eoque in consideratione habito, quod facinus nupernum majestati nostrae pateret, nos ex plenitudine majestatis nostrae causam hanc instigatori nostro promovere et ad poenas legis velle arbitrio nostro irrogandas injungeremus. Ideo citatis directe respondere declaramus. Cum itaque directe respondendo citati incompetentiam actionis contra se ex eo, quod non ipse Adam author, verum Eva consors ex persuasibus serpentis invidiosi uti sathanae instrumento ad perpetrandum facinus praedictum descenderet, obiciebat. Ac proinde incompetenter instigatorem contra se agere allegebat ad inquisitionemque eo nomine provocabat. Instigator vero competentiam actionis ex eo, quod citato administratio paradisi uti viro, et primo quidem creato legesque nostrae inhibitoriae anteriori discipulo non vero fragilis sexus creaturae posterius in genere nostro creatae, nec legis nostrae (cum mulier de praescripto iuris iura scire nequeat) ita poenitus gerere arborisque inviolata integritas ad curam una cum muliere ipsi competiisset, nec inquisitionem eo in passu opus esse, cum de eodem facinore sat evidenter majestas nostra informata sit, firmiter deduceret. Nos itaque cum consiliariis nostris auditis diligenter partium controversiis, illisque probe et accurate examinatis et perpensis, imprimis suprascriptos citatos convulsores legis nostrae pronunciamus poenisque in eosdem descriptis obnoxios, videlicet ut morte moriantur, declaramus. Quod vero ad ulteriorem paradisi incolatum, decernimus, quatenus in instanti sine quibusvis defensis, tergiversationibus, difugiis, dilationibus ad poenitentiam majestati nostrae enormiter laesae, lachrymosis imprecationibus ex delicato paradisi nostri palatio, in orbem conditum, qui erit lachrymarum vallis, migrent illiusque voluptatibus perpetuo, una cum successoribus priventur, et acceptis ad sulcandam terram instrumentis in sudore vultis sui pane suo elaborato vescantur. Quando quidem sciendi boni et mali gratia, malum de arbore interdicta nomine nostro involuta Eva sine scitu et voluntate mariti sui decerpsit serpentisque potius fallacis pernicioso svasui, non vero ipsius Adami super quam a nobis concessa erat potestas, aquievit, ideo decernimus, ut ab hinc una cum successoribus ejusdem sexus hoc malum prolem et sobolem suam parientibus doloris ansam praebeat. Ut vero voluptates paradisi in alium mutentur statum, constituimus et in vim commissariae legis decernimus, ut casus fortuiti, qui et quales excogitari poterint, quorum uberior quam monumentorum extabit numerus, nimirum morborum pestiferorum, bellorum intestinorum, tribulationum quotidianarum et aliarum his similium super illos successoresque tam ex lumbis ipsorum descendentes, quam ex quocunque consanguinitatis et affinitatis gradu oriundos ad extremum iudicii nostri diem redundant, ipsis obnoxii erunt. Serpentis vero fallacis ne impunitum sub mellitis verbis latens virus dolus maneat, mandamus, ut mutata corporis prioris substantia, repat per humum absconditaque viscera inhabitet praesentis vigore decreti. Pro cuius executione remittimus partes praefatas, nobis in eo plenariam reservando potestatem, ad orbem conditum, in quo praemissa tam in personis citatorum, quam et eorum successorum demandabuntur. Datum in paradiso nostro, anno ab orbe condito primo regnorum nostrorum ante saecula aeterno. In cuius rei fidem sigillum regni nostri et montis Calvariae est appressum.

Relatio dilectissimi nostri sancti Ioannis Baptistae et Evangelistae, praecursoris nostri, regnorum nostrum maioris cancellarii, supremi administratoris et possessoris paradisi caelestis.

Lecta sunt haec per infinita saecula et legentur.


Źródło: Archiwum Państwowe w Wilnie, Privilegium exemptionis, f. 234-235
(Transkrypcja za: Przemysław Dąbkowski, Miscelanea archiwalne 1431-1816, Lwów 1930, s. 56 [172])

Wyrok trybunału niebieskiego, wydany na pierwszych rodziców, Adama i Ewę.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz