piątek, 30 maja 2014

1622 Ratificatio Privilegii pro civitate Magna Cosmin

In Nomine Domini Amen. Ad Perpetuam Rei Memoriam.

Stanislaus a Przyma Przyiemski Palatinus Posnaniensis, Capitaneus Coninensis Dominus et haeres in Magna Coźmin etc.

Significo tenore praesentium quibus expedit, Universis et singulis, exhibuisse coram me Cives meos Cosminenses literas pargameneas Titulo et Sigillo Magnifici olim Andreae Comitis a Gorka Castellani Miedzyrzecensis communitas, Quas et earum [omnia] contenta, ut [et] ego approbare ratificare et confirmare velim, supplicatum est mihi per eosdem, Quarum is tenor fuerat.

„In Nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quoniam facta humana, quantumcunque memorabilia sunt, facile intereunt, nisi literarum officio fuerint [memoriae] commendata. Proinde Nos Andreas secundus [Comes] a Gorka Castellanus Miedzyrzecensis Valcensis Gnesnensis Javoroviensis etc. Capitaneus Majorisque Cosmin Dominus et haeres, Manifestum facimus tenore praesentium, quibus expedit Universis et Singulis, harum notitiam habituris.

Quia inter caetera gratiae et liberalitatis [/libertatis] nostrae officia, cupientes multiplicari et ampliari in bonis ad meliorem conditionem et statum, Incolis et Subditis nostris Civitatis nostrae Magnae Cosmin Utilitati et libertati ipsorum providere. Proinde diligenti intra se deliberatione prohabita [/praehabita] et maturo Amicorum nostrorum freti consilio omniumque generaliter Civium et Subditorum nostrae Civitatis Magnae Cosmin, ac eiusdem totius Suburbii humili postulatione nobis facta, habentes etiam in prospectu Casum infortunii eorundem Civium et Subditorum nostrorum, quod ipsi seu veteres eorum Antecessores negligentia, sua Privilegia, fundationis antiquae eiusdem Civitatis [et] Suburbii ipsis ac eorum Successoribus per Antecessores nostros felicis memoriae donata (: uti ex relatu ipsorum Civium nostrorum accepimus :) per ipsos Cives et Subditos nostros habita amiserint, cupientes itaque eandem haereditatem nostrae Civitatis Magno [/Magnae] Cosmin et eius Suburbii [/Successoribus!] antiquae fundationis et plantationis (: uti videre est :) in statum priorem reducere, atque Census, proventus, reditusque, et quasvis alias obventiones praedecessoribus nostris atque nobis exinde provenientibus non perire, et libertates eisdem [Civibus nostris et] Subditis nostris a Praedecessoribus nostris felicis memoriae donata [/donatas] ampliari, et in melius reducere, tum utilitati et libertati, ipsorum consulere.

Proinde secundum Jus Theutonicum Magdeburgense [/Mandeburgense!] Incolas nostrae Civitatis Magnae Cosmin, Subditos nostros et eorum Successores [/Sukcessores], se regi et gaudere et libertatibus omnibus perpetuisque firmitatibus perfrui volumus.

Tum Forum publicum ex antiquo Feria 2da in qualibet Hebdomada, et Annualia Fora sive Nundinas pro Festo Sancti Lamparti, Festo Dedicationis Feria 2da post Dominicam Oculi, Festo Pentecoste [/Pentecostes], Festo Sancti Laurentii ipsi Civitati nostrae per Principes Regni huius Incliti donata et approbata declaramus, ex quibus Proventus alias Targowe nobis cedere debet, exceptis iis quae solent post Dominicam Oculi Feria 2da celebrari, de quibus Civitati praedictae exactionem in toto consuetam damus.

Praeterea concedimus eisdem Civibis varias mercaturas cujuscunque generis sint, in commodum suum exercere, et assignamus eis singulis Feriis 2dis Forum equestrinum alias Targ Koński. Concedimus quoque iisdem Incolis, in Utilitatem Reipublicae Civilis Forum Carnarium liberum, quolibet Sabbatho a Festo Sancti Bartholomaei Usque ad Festum Sancti Sabbathi inclusive.

Ne igitur Incolae et Cives nostri subditi, et eorum Successores omnium in Universum Jurium et ordinum modorum Civilium suorum impediri fraudari, annihilari destruique viderentur et per nos aut quosvis alios nostros Successores [/Sukcessores] [legitimos] futuros deprimi, [impediri,] gravari depactarique cernerentur, Igitur in primis ex diligenti nostra largitate et [/ex] speciali gratia et munificentia ipsis incolis et Subditis nostris, et eorum Successoribus dedimus, donavimus, appropiavimus [/appropriavimus] et perpetuis temporibus descripsimus praesentibusque damus, donamus, appropiamus [/appropriamus], adscribimusque omnes libertates ad eorum haereditates, Videlicet domos in Civitate nostra haereditaria Magna Cosmin cum areis earum et praediis, tum alodiis et tuguriis in et extra moenia Ubicunque existentes in Usum eorum.

Qui quidem Cives Subditi nostri [moderni] et eorum Successores tali Privilegio et libertate gaudebunt, quod nec nobis nec Successoribus nostris nec haeredibus postea futuris Ullam penitus exactionem et dationem solummodo ex istis domibus et earum areis, tum praediis, tuguriis et allodiis, tum pro omnibus dationibus nobis et Successoribus nostris exhibere debebunt 30 Marcas pecuniarum ratione exactionis civilis alias Soszu singulis annis perpetuisque temporibus pro quolibet Festo Sancti Martini Episcopi numeri et monetae Polonicalis in Regno currentis, in qualibet marca grossos 48 computando, nec non [et] alias 20 marcas Mansionariis circa Ecclesiam Parochialem Sancti Laurentii in Majori Cosmin depentibus [/degentibus!] Vigore fundationis olim Magnifici Domini Hincae de Rogow protunc haeredis in Cosmin.

Item dicti nostri Cives Cosminenses et posteri eorum, nobis et Successoribus nostris tenebuntur, ratione honorationis alias Poczty, dare et solvere Singulis Annis perpetuis temporibus per Marcas tres cum media et grossos octo pecuniarum pro Festo Sancti Martini. Item ipsos Cives ac Subditos nostros Civitatis nostrae haereditariae Magnae Cosmin et eius Suburbii et eorum posteritatem circa Jura eorum super Villas eorum et haereditates desertas Ciegliny [/Cięgliny] et Chociszewice [/Hociszevice] antiquitus nuncupatae [/nuncupatos] cum omnibus dictarum haereditatum silvis, pratis et omnibus earum Utilitatibus et pertinentiis de quibus nobis Privilegia sua super easdem Villas et haereditates disponentia exhibuerunt perpetue in eorum usum fructum et [eorum] Successorum conferimus et conservamus [/confirmamus], de quibus haereditatibus desertis seu pratis et agris tenebuntur dare et solvere singulis Annis censum consuetum in Utilitatem Reipublicae Civilis.

Insuper causa sublimationis Civitatis nostrae praedictae damus, donamus et conferimus praesentibusque Vendidimus [/dedimus!] adscripsimus [/adscribimus!] Civibus in ea habitantibus et eorum Successoribus tum omnibus Suburbanis ad eandem Civitatem adiacentibus a supremae ditionis nostrae omnes agros [/aggros] in haereditate ipsa nostra Majoris Cosmin sitos in numero Mansos Viginti Quinque cum tribus quartis Mansi, quemlibet Mansum agri [in] quatuor quartis agri singillatim dimensurandos, pro 600 Marcis, quamlibet Marcam per 48 grossos computando numeri et monetae Polonicalis.

Qui agri ita dividuntur incipiendo Primum Campum a Via, qua itur penes praedium nostrum juxta stagnum usque ad molendinum eo tempore nuncupatum Szymek, in latitudinem usque ad agrum, qui vocatur alias Malchrowe Kliny, In longitudinem Vero Usque ad graniciem Villae nostrae Staniewo.

2dum Campum incipiendo ab agro qui vocatur Malchrowe Kliny medietatem agrorum eiusdem campi in latitudinem Mansorum Undecim cum tribus Quartis usque ad agros qui vocantur Przydziałki Ciglinskie [/Cięglinskie], In longitudinem vero incipiendo a via Posnaniensi usque ad graniciem Villae nostrae Staniewo, Aliam medietatem [agrorum] eiusdem 2di Campi incipiendo ab agro qui vocatur Kliny Proboszczewskie y Koszinska [/Kaszunska] Miedza usque ad agrum qui vocatur Paczicinska [/Partyczynska] rola, in latitudinem [/latitudine] mansorum quatuordecim, in longitudinem [/longitudine] vero eorum incipiendo a Stagno Civili penes templum noviter constructum seu a planitie alias Błony [/Błonie] usque ad graniciem Villae nostrae Orla et Borzęcice locum assignatum in fine eorum agrorum alias Kat penes quem esst [/est] quercus signata cruce et sub eo [/ea] scopulus angularis inter Orla et Borzęcice, atque agros Civiles, a quo scopulo per agrum qui tendit versus Borzęcice sunt scopuli in numero Decem, usque ad scopulum sub quercu qui vocatur Matlaskow [/Maslakow] Dąb, ubi finiuntur agri Civiles 2di Campi, excepto agro nostro in fine horum agrorum in haereditate nostra Borzęcice, de quo agro et pratis nostris ipsi Cives subditi nostri tenebuntur nobis et Successoribus nostris quolibet Anno quandocunque [/quamdiuque!] Seminaverint aut fructus aliquos ceperint, dare ac solvere Censum 10 florenorum monetae et numeri Polonicalis in Regno currentis, per grossos 30 quemlibet Florenum computando [/coputando!], pro Festo S. Martini.

Tertii Campi latitudinem incipiendo ab agro [qui] vocatur Partocinska [/Partyczynska] rola usque ad Viam qua itur ad Villam nostram Orla, longitudinem vero eorum incipiendo ab eorum praediis usque ad locum qui vocatur Wroczeny seu Rivulus.

Iisdem Incolis in Jus ipsorum Theutonicum perpetuae et haereditariae possessionis cum omnibus hortis pratis proventibus addictos [agros] hortos et prata antiquitus quolibet spectantibus, et pertinentibus ad dictam haereditatem nostram Cosmin Ipsis Incolis et Successoribus [/Sukcesoribus] eorum perpetue vendidimus [donavimus] et adscripsimus. Qui quidem Subditi nostri et eorum successores [/Sukcesores] ex iisdem singulis mansis sunt adstricti perpetuis temporibus et tenebuntur nobis et Successoribus nostris dare et solvere censum annuum singulis annis per grossos 72, quolibet Festo S. Martini prout ex antiquo solvere solebant, Iisdem Civibus subditis [/subitis] nostris et eorum Successoribus attribuimus donamus et adscribimus pro necessitate Reipublicae Civilis omnes hortos ex antiquo emensuratos [/enumeratos!] circa civitatem Magnam Cosmin, de quibus hortis Censum annuum ad Praetorium secundum taxam eodem anno per Juratos Consules factam possessores eorum solvere perpetuo tenebuntur. Item appropiamus [/appropriamus] adscribimus perpetuoque concedimus Balneum in Civitate nostra Cosmin, ipsis Civibus subditis nostris et eorum successoribus pro utilitate civili et eos circa donationem eiusdem Balnei felicis memoriae Magnifici Domini Lucae de Gorka Avi nostri desideratissime conservamus [/confirmamus].

Item super omnes ambitus circa moenia Civitatis Cosmin et [super] fossas [/fossata] alias Przykopi [/Przykopy], excepta piscina [/piscyna] Praepositi Ecclesiae Parochialis penes novam Civitatem alias Glinki, tum macellas [/macellis] pistorum et penestitas alias Budy existentes circa et subtus Praetorium et macellas Figulorum, adscribimus et perpetuis temporibus damus, de quibus omnibus quolibet anno pro Usu et necessitate Reipublicae Magnae Cosmin censum consuetum ad Praetorium solvere tenebuntur.

Item appropiamus [/appropriamus] et attribuimus eisdem Incolis nostris et eorum successoribus [/Sukcessoribus] libera pascua in Planitie alias Błonie [/alias Błonie in Planicie] et sylva nuncupata Zapust et Mniszek, tum adaquationem pecoribus et pecudibus, liberum in stagnis et piscinis nostris propriis haereditariis eisdem Civibus nostris concedimus et admittimus, id tamen sine damno Magnifici Domini. Damus etiam eisdem [/iisdem] Civibus subditis nostris et eorum Successoribus, piscinam post novam Ecclesiam, in ipsa planitie extructam, pro Utilitate Reipublicae Civili [/Civilis]. Item concedimus praedictis Civibus subditis nostris et eorum Successoribus liberam scissionem arborum, ad aedificia construenda Valentium, id tantum cum scitu et Voluntate Magnifici Domini, tum etiam liberam scissionem rubetorum pro sepibus circa hortos et frumenta sepiendis excepto alias Dembowego Chrustu, ratione cuius scissionis arborum rubetorumque ipsi Cives et eorum Successores nobis [et] Successoribus nostris dare et solvere tenebuntur, a quolibet equo vel bove Duos florenos, quemlibet florenum per 30 grossos computando, et grossos 15 numeri et moneta [/monetae] in Regno currentis. Item locum pro construendo [/conservando!] latercinio alias Cegielnice [/Cegielnie] in haereditate nostra Lipowice [/Lipowiec] penes latercinium nostrum iisdem Civibus nostris et eorum Successoribus pro Utilitate Reipublicae [Civilis] damus ac perpetuis temporibus attribuimus.

Concedimus etiam Civibus nostris molendina Ventilia alias Wiatraki in agris suis construere ac aedificare, ex quibus Molendinis cum constructa ac aedificata ab iisdem fuerint nobis et Successoribus nostris, Censum pro Festo Sancti Martini per Unum aureum Ungaricalem solvere tenebuntur. Quae quidem Molendina Civibus praedictis damus facultatem Vendendi, commutandi et in Usum suum meliorem convertendi ita tamen quod non erit licitum praedicta Molendina iisdem Civibus in alium [/alienum] fundum e Civitate [nostra] transferre. Si vero nobis et Successoribus nostris ad Generalem expeditionem Bellicam aliquando [proficisci] contigerit, Extunc praedicti Cives Subditi nostri ac Successores eorum tenebuntur nobis et Successoribus nostris consuetam Bellicam expeditionem exhibere.

Ut autem haec nostra Donatio et Confirmatio Jurium ac Privilegii praesentis ac omnium et singulorum in eo contentorum robur perpetuae firmitatis obtineat, Ut quoque ipsi Cives Subditi nostri et eorum Successores Libertate et Jure suo gaudeant, et ut etiam Redditibus et proventibus nostris et nostrorum posterum [/posterorum] aliquid diminui et detrahi videatur, Eadem Jura Civibus nostris omnibus et singulis per nos more antiquo eis [/nobis] data de nostra speciali munifica gratia innovamus, approbamus, [confirmamus, ut Titulo suo gaudeant legittimo civili eviternie. Et in evidentius eius rei robur ac Testimonia praesens Privilegium nostrum perpetuis temporibus duraturum Sigillo nostro subappenso communiri mandavimus, et manus nostrae propriae Subscriptione ratificavimus] et ratificamus.

Actum et Datum in arce nostra Cosminensi feria secunda post Festum Omnium Sanctorum, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Septuagesimo Quinto, Praesentibus Nobilibus Generosis ac Dominis: Domino Luca Jaraczewski de Jaraczew et haeredi in Lukaszewo, Nicolao Noskowski de Golina, Stanislao Lipski Dapifero Calissiensi, Joanne Krzyzanowski Tribuno Posnaniensi, Bartholomaeo Kotlinski, Joanne Jarzina, Fabiano Młodecki, Mathia Wilenski, pro tunc Burgrabio Cosminensi et aliis quam plurimis fide dignis ad hoc vocatis.

Andreas Secundus Comes a Gorka Castellanus Miedzirzecensis Capitaneus Valcensis, Gnesnensis, Jaroviensis [/Jaworoviensis], in Magna Cosmin Haeres manu sua propria.”

Ego itaque Supplicationi eiusmodi locum dando has litteras praeinsertis [/praeinsertas] et earum contenta ratas et gratas habendas in ea consentio his litteris meis atque easdem [/eisdem] approbo ratifico et confirmo, Vimque et robur debitae firmitatis in omnibus punctis clausulis et conditionibus perpetuis temporibus obtinere [/obtineare] debere decerno. Harum testimonio litterarum Quas in maiorem fidem manu mea subscriptas Sigillo meo communiri iusii. Praesentibus Nobilibus ac Generosis Reverendo Patre Adalberto [/Alberto] Trahe [/Trach] [Gnesnensi] Canonico Posnaniensi pro tunc Praeposito Cosminensi, Stanislao Sokolewski [/Sokołowski], Sebastiano Necz, Paulo Golanski pro tunc Burgrabio Cosminensi, Alberto Gurazdowski, Joanne Rzęcicki, Mathia Czernihowski, Martino Piglowski, Wladislao Zorzewski et aliis multis ad praemissa testibus.

Actum et Datum in Arce mea Cosminensi Feria Quinta post Festum Sanctae Hedvigis Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Vigesimo Secundo.

(-) Stanislaus Przyiemski Palatinus Posnaniensis mpp.
(-) Katarzyna Xiężna Sapiehzyna Łowczyna WWX Lit.
(-) Kazimierz Xiąże Sapieha GA P.W.X. Lit. mpp.
(-) Andreas Przyiemski Vexilifer [Palatinatus] Calissiensis mpp.
(-) Alexander Przyiemski chorązi Kal.
(-) Ladislaus Przyiemski Castel. Calis. Cap. Medercensis
(-) Katarzyna Przyiemska mpp.
(-) Stanisław Kretkowski mpp.
(-) Jan Kazimierz Sapieha mpp.
(-) Jan Sapieha mpp.
(-) Piotr Sapieha mpp.



Oryginał: Akta miasta Koźmin, APP sygn. 2
Odpis A: Akta miasta Koźmin, APP sygn. 28, s. 196 (łac.-niem. równoległy, pocz. XIX w.?)
Odpis B: Akta miasta Koźmin, APP sygn. 16, s. 7 (łac., 4. ćwierć XVIII w.)

Nie korzystając z oryginału, dokonałem porównania między dwoma odpisami dokumentu.

Najpierw transkrybowałem odpis A, rozwijając jego wszystkie abrewiacje. Następnie uzupełniłem transkrypcję o różnice z odpisem B, które podałem w nawiasach kwadratowych, bez wskazywania, w którym odpisie umieszczoną którą formę. Porównanie obu odpisów wypadło zdecydowanie na korzyść odpisu A.

Trudniejsze do rozwikłania abrewiacje:
cum areis e[a]ru[m]
t[ame]n
Insuper ca[us]a – jedyny przypadek, gdzie autor odpisu B pozostawił nierozwiniętą abrewiację przez kontrakcję (tj. ściągnięcie skrajnych liter słowa ku sobie, z pominięciem środkowych). Odpis A też nie rozwija słowa, ale dlatego, że zdaje się z zasady nie ingerować w abrewiacje.

Wroczeny (tak w odpisie A) – miejsce niejasne dla autora odpisu B, który zanotował „Wroczcny”, przy czym znak przedostatni nie własnym pismem, lecz zapewne imitując znaki graficzne oryginału.


Niżej podaję streszczenie dokumentu, dosłownie za stroną
Dokument wystawiono 17 października 1622 roku na zamku w Koźminie.

Stanisław Przyjemski, wojewoda poznański*, starosta koniński, dziedzic Wielkiego Koźmina, na prośbę mieszczan koźmińskich powtarza i zatwierdza we wszystkich punktach, klauzulach i warunkach, okazany mu przywilej, wystawiony dnia 7 XI 1575 r. w zamku koźmińskim przez Andrzeja z Górki, kasztelana międzyrzeckiego, wcześniejszego dziedzica w Koźminie. Tr. Andrzej II Górka, kasztelan międzyrzecki, starosta wałecki, gnieźnieński, jaworowski, dziedzic Wielkiego Koźmina, na prośbę tamtejszych mieszczan i przedmieszczan, którzy utracili przywileje fundacyjne, nadane przez poprzednich dziedziców; chcąc przywieść miasto do poprzedniego stanu i uzyskiwać dawniejsze dochody, nadaje im powtórnie prawo magdeburskie, potwierdza dawne targi cotygodniowe w poniedziałki i targi doroczne (jarmarki) w dniu św. Lamberta (17 IX), na święto Dedicationis (po 11 XI), w poniedziałek po niedzieli Oculi (trzeciej niedzieli wielkiego postu), na Zielone Świątki (po siódmej niedzieli po Wielkanocy) i w dniu św. Wawrzyńca (10 VIII), nadane miastu przez książąt polskich, opłatę z nich, zwaną targowe rezerwuje dla dziedzica, z wyjątkiem jarmarku w wielkim poście, z którego dochody oddaje gminie miejskiej; nadaje im też prawo organizowania targu końskiego w każdy poniedziałek oraz wolnego targu mięsnego od soboty przed dniem św. Bartłomieja (24 VIII) aż do Wielkiej Soboty włącznie, z którego dochody oddaje miastu, daje mieszkańcom prawo własności i dziedziczenia domów w Wielkim Koźminie, wraz z gruntami, folwarkami i budynkami, jakie mają poza murami miasta, uwalnia mieszczan od wszystkich świadczeń na rzecz dziedzica, z wyjątkiem czynszu od domów i gruntów (szosu) w wysokości 30 grzywien bieżących pieniędzy polskich od całej gminy miejskiej na rok, i z wyjątkiem 20 grzywien dla mansjonarzy przy kościele parafialnym św. Wawrzyńca, fundowanym przez Hinczę z Rogowa, niegdyś dziedzica w Koźminie, oraz 3½ grzywny i 8 groszy rocznie jako należności zwanej „honorationes alias poczty”**, potwierdza gminie miejskiej jej dawne prawo do użytkowania pustych pól i łąk we wsiach miejskich Ciegliny i Chociszewice, a czynsze z tego płynące przeznacza na potrzeby gminy miejskiej, sprzedaje mieszczanom i przedmieszczanom do rozmierzenia 25 łanów w trzech polach w dziedzictwie swoim Wielki Koźmin, za 600 grzywien groszy od łana, z prawami własności i dziedziczenia, za czynszem rocznym w wysokości 72 groszy od łana***. Gminie miejskiej daje rozmierzone już ogrody, leżące poza miastem, z których czynsz roczny poleca płacić w ratuszu na potrzeby miasta, daje mieszczanom łaźnię publiczną w mieście Koźminie, zbudowaną przez Łukasza z Górki, poprzedniego dziedzica, daje w używanie fosę zwaną przykopem, jednak z poszanowaniem prawa proboszcza kościoła parafialnego do rybołówstwa przy bramie miejskiej w Glinkach, daje im budy chlebowe, garncarskie i kramarskie, stojące obok ratusza, z których czynsz także przeznacza na potrzeby miasta Wielkiego Koźmina, daje gminie prawo wypasu bydła na błoniach i w lasach zwanych Zapust i Mniszek, prawo wodopoju w swoich stawach i jeziorach oraz prawo rybołówstwa w stawie rybnym obok nowego kościoła, prawo wyrębu drzewa na budowę i wycinania zarośli na parkany i płoty, z wyjątkiem dębowego chrustu, za opłatą 2 florenów od każdego ciągnącego konia lub wołu, gminie miejskiej daje miejsce na budowę cegielni obok swojej własnej cegielni, pozwala mieszczanom na ich gruntach budować wiatraki na prawie własności, za czynszem 1 dukata wegierskiego, płaconym rocznie dziedzicowi od każdego wiatraka, nakłada na gminę obowiązek świadczenia zwyczajowych darów w razie gdyby on, lub którykolwiek z następnych dziedziców został wezwany na wojnę. (Wydany dnia 7 XI 1575 r. w zamku koźmińskim).

*Stanisław Przyjemski został wojewodą poznańskim w 1624 r.

**Zwyczajowe opłaty lub podarki, wnoszone zamiast wystawiania asysty z okazji świąt lub przyjazdu dziedzica.

*** Pierwsze pole zaczyna się przy drodze idącej obok folwarku pańskiego, obok stawu i młyna zwanego Szymek, szerokością sięga do gruntu zwanego Malchrowe Kliny, długością do granic wsi pańskiej Staniewo. Połowa drugiego pola zaczyna się od gruntu zwanego Malchrowe Kliny, ma szerokość 11 łanów aż do gruntu zwanego Przydziałki Cieglińskie, długość od drogi poznańskiej aż do granic wsi Staniewo; druga połowa tego pola zaczyna się od gruntu zwanego Kliny Proboszczewskie i Kościńska Miedza, ma szerokość 14 łanów i ciągnie się do gruntu zwanego Particińska Rola, a długością ciągnie się od stawu miejskiego obok nowo zbudowanego kościoła i błonia aż do granic wsi pańskich Orla i Borzęcice. Trzecie pole zaczyna się od gruntu zwanego Partecińska Rola, szerokością sięga drogi idącej do wsi Orla, a długością -miejsca zwanego Wroczewy lub strumyk.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz