czwartek, 8 maja 2014

1605 Reformat Dotem Joannes Koperny de villa Kąkolewo

Reformat Dotem Joannes Koperny de villa Kąkolewo, Honestae Dorotheae coniugi suae futurae, filiae autem Laurentii Parteka de villa Uiazd subditi Generosi ac Nobilis Domini N Uieyski

Actum Feria sexta ante Foestum Sancti Alberti proxima AD 1605

In praesentia Spectabilis Joannis Bednarczyk advocati, Martini Lipinski, Joannis Religa, Abrahami Hissarz? caeterorumque scabinorum iuratorum personaliter comparens laboriosus Joannes Koperny de villa Kąkolewo, subditus Magnifici Domini Joannis Comitis ab Ostrorog Castellani Posnaniensis sanus per omnia existens sanus mente ac corpore existens, publice ac per expressum recognovit Actisque praesentibus recognoscit.

Quia Honestae Dorotheae futurae coniugi suae, filiae autem Laurentii Parteka de villa Uiazd, amore quodam occasione accepturae dotis erga eam ductus inscripsit ac reformavit, praesentibusque Actu inscribit ac reformat quinquaginta Marcas numeri Polonicalis in quamlibet Marcam quadraginta octo grossos numerando, in omnibus bonis suis omnibus quae habet et post dante Deo habiturus est. Pro qua quidem inscriptione dotis ob robur maius fideiusserunt Matthias Dupczyk Civis Grodiscensis, Matthias Paczoszny suburbanus Grodiscensis, subditus autem Honorabilis Patris ac Domini Parochi Grodiscensis, Thomas Philippides de villa Kąkolewo et Albertus Wieczorek.

Quam Reformationem atque inscriptionem dotis praefata Dorothea per parentem suum pro grato suscepit Arha iuris soluta.

Actum ut supra.

[Haec Reformatio Dotis ex Decreto Domini Alberti Thetno praefecti Grodiscensis cassatur et annihilatur eo quod ea bona in quibus reformavit sint Magnifici Domini Joannis ab Ostrorog Castellani Posnaniensis haeredisque in Grodzisko, ille enim est subditus eius.]


Grodzisk Wlkp., Liber Actionum Scabinalium 1594-1609, sygn. 1529, s. 462

Pracowity Jan Koperny z Kąkolewa, poddany Ostroroga, zapisuje 50 grzywien posagu na swoich dobrach swojej przyszłej żonie Dorocie, córce Wawrzyńca Partyki z Ujazdu, poddanego Ujejskiego. Zapis unieważniono.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz