środa, 7 maja 2014

1680 Infanticidium

Den 27 Febr.

Actum in Leszno die vigesima Septima Februarii Ao. 1680

Coram Officio Proconsulari Civitatis Leszno in Majori Polonia ad requisitionem Magnifici Domini sui Domini Hieronymi Poninski Pocillatoris Wschovensis, cujus nomine ad hunc actum se expresse missum esse asserebat, personaliter comparens Nobilis Dominus Malinowski ejusdem Magnifici servitor, Officio Supranominato ad decidendum sequentem proposuit casum:

Ante septimanas praeter propter sex, et quod excurrit contigisse, ut in villa quadam Magnifico suo subdita foemina quaedam clandestine pareret, postque partum editum, eundem in certo hypocausti post fornacem loco occultaret: qui deinceps vita quidem privatus a familiaribus repertus sit, in cranio tamen signa violentae compressionis habens: unde quaestio oriatur, utrum haec foemina de infanticidio suspecta sit nec ne?

Quibus omnibus praesertim concurrentibus circumstantiis bene perpensis eandem foeminam de Infanticidio omnino et maxime suspectam esse Officium praesens asserit, cujus rationes quae sequuntur:

quarum:
1| quia partum studio sola enixa, cum si voluisset, alias e familiaribus foeminas adstantes potuisset habere, rectae suae conscientiae testes,
2| quia eundem partum in loco remotiori, qui post fornacem, occultavit,
3| partus denique a familiaribus repertus inanimus vitaque naturali carens,
et
4| in capite cranium incurvatum tanquam violentae consussionis vel compressionis infallibile signum exhibens.

Ex quibus rationibus Viri Consulares pro ratione Officii, quo pollent, et a Suprafato Magnifico Domino requiruntur, adducti, captivam foeminam non tantum de commisso infanti homicidio prout supra assertum vere suspectam, verum etiam si veritas vel spontanea confessio ab eadem aliter eliceri non possit, eandem Torturae per duos gradus subjiciendam esse judicant: ut scilicet sub primo gradu carnifex juncturas manuum hujus foeminae funiculis subtilioribus arctissime usque ad ossa constringat, forcipemque digitorum vulgo die Daumszrauben applicet: sub secundo vero foemellam scalae injiciat et violenta quadam expansione seu extensione omnium membrorum eorundem articulos distinguat atque dilaceret, cruribusque forcipes vulgo die Spanisze Stieffel addat: Qua tortura semel et pro una vice in eam statuenda, nisi forte nova sub eadem oriantur indicia: Quod praefatum in vim Decreti informatorii de Jure Magnifico Domino Requirenti respondendum idque Sub Officii Sigillo extradi permittendum duximus: Actum ut supra.


Leszno, radziecka, APP Akta miasta Leszno, sygn. I/102, f. 9

Służący u Ponińskiego przedkłada do rozstrzygnięcia sprawę znalezienia przez domowników martwego noworodka ze śladami uderzeń czy duszenia. Sąd radziecki uznaje matkę dziecka (poddaną z jakiejś wsi Ponińskiego) za podejrzaną o dzieciobójstwo, a w celu wydobycia zeznań przepisuje dwustopniowe tortury szczegółowo w akcie opisane.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz