czwartek, 29 maja 2014

1630 Oblata resignationis macelli per Rozwozny

Oblata resignationis macelli per Rozwozny

Actum prima Martii 1630

Comparens personaliter providus Adamus Rozwozny incola Grodziscensis [coram officio Advocatiali Grodziscensi] obtulit resignationem macelli Wschowae per Matthaeum Digas sibi factam quam actis praesentibus ingrossari et inscribi petiit. quae est talis.

Actum Coram Officio Civili Wschovensi die 26. Julii Anno 1629.
Coram Officio Civili Wschovensi actisque praesentibus civilibus Wschowensibus comparens personaliter famatus Matthaeus Digas civis Grodziscensis sanus mente et corpore existens publice et per expressum recognovit quia macellum suum in nova Civitate Grodziscensi inter Valentinum Grzybowski ex una et Joannem Gładysz altera partibus situm cum totali ipsius haereditate et omnibus ad hoc quovis modo spectantibus et provenientibus nihil iuris dominii et proprietatis in eodem macello pro se et suis Successoribus reservando seu excipiendo famato Adamo Rozwozny dicto civi Grodziscensi eiusque legitimis Successoribus pro centum et decem florenorum quemlibet 30. grossos computando resignavit. Et iam ex nunc praedictus Matthaeus praefato Adamo dedit realem Intromissionem et actualem possessionem per Advocatum et Scabinos in praedictum macellum et eius haereditatem totalem in loco bonorum capiendo (?). Super quo memoriale soluttum est.

Locus + Sigilli

Ex Actis civilibus Wschowensibus extractum.”



Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 229

Mateusz Dygas sprzedaje swoją jatkę (macellum) położoną w Grodzisku, na Nowym Mieście, Sławetnemu Adamowi Rozwoźnemu za 110 złp. Choć obie strony transakcji to mieszczanie grodziscy, urzędowy zapis sprzedaży wykonano we Wschowie, a po 7 miesiącach jej odpis oblatowano w księdze wójtowskiej w Grodzisku.

[coram officio...] - fragment opuszczony, dodany w formie przypisu ze znakiem „^”

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz