wtorek, 6 maja 2014

1772 Fmta Catharina Baucen Filio et Filiabus suis Successionem suam donat et resignat

Actum Grodzisci Feria IV post Festum Conversionis Sancti Pauli proxima, die scilicet 29. mensis Januarii AD 1772do.

Famata Catharina Baucen Filio et Filiabus suis Successionem suam donat et resignat.

Famata Catharina de Busze Baucen, olim Famati Josephi Baucen pistoris civis Głogoviensis consors, ad praesens relicta Vidua, cum non sit in statu sistendi se in Officio Głogoviensi ex ratione servitii apud Perillustrem Magnificum Pantaleonem Bieczyński, bonorum Grąblewo ac Strzelce Haeredem, Officium et Acta praesentia advocatialia Civitatis Grodzisk adivit, coram quibus sana mente corporeque existens palam sponte, libere verbisque expressis recognovit.

Quia Ipsa omnem successionem suam sive in bonis sive in parato peculio Głogoviae existentem in personam sui devolutam ac se Recognoscentem concernentem Liberis suis ut pote Josepho Bautz pistori Civi Głogoviensi Filio, et Barbarae Catharinae de Bauzen Famati Friderici Rosszenberg itidem Civis Głogoviensis consorti, ac Pudicae Mariae Joannae Baucen Virgini Filiabus suis dat, donat, cedit et resignat cum omni facultate et plenaria potestate tam Succesionem quam et Summam apud Praenobilem ac Spectabilem Magistratum Głogoviensem in deposito existentem, Tutoribus suis recipiendi et de recepta finaliter quietandi eandemque summam in Liberos suos dispartimendi, nil sibi ex praefata Successione ac Summa excipiendo ac relinquendo, hac sua personali recognitione ad praemissa mediante.

Quam quidem Cessionem Juris sui in Liberos suprascripta Recognoscens petiit ad acta praesentia suscipi et inscribi, quod quoniam acta nemini de jure deneganda veniunt obtinuit obtinetque praesentibus. Super quam Cessionem se subscripsit idque idiomate Germanico.

(-) Maria Cathrina Bautzin



Grodzisk Wlkp., wójtowska 1770-1778, protokół, sygn. 1524, f. 100

Stawająca ceduje swoją spuściznę znajdującą się w Głogowie, jak również sumę będącą w depozycie u magistratu głogowskiego, dzieciom swoich. Przekazaniem i podziałem mają się zająć opiekunowie dzieci. Darowizna zapisana w księgach grodziskich, jako że stawająca na służbie u Bieczyńskiego. Ponieważ zapis będzie w użyciu poza granicami kraju (Śląsk), dokument sporządzono w języku łacińskim.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz