piątek, 30 maja 2014

1633 Inscribit Censum annuum Simon Chelka fl. 5 Fraternitati Litteratorum

Inscribit Censum annuum Simon Chelka fl. 5 Fraternitati Litteratorum

Coram iudicio Advocatiali Grodziscensi personaliter constitutus Honestus Simon Chelka adolescens sanus per omnia existens publice ac per expressum recognovit et fassus est

Quia ipse Honorabili Fraternitati Litteratorum in Grodzisko quinque florenos census annui inscribit pro quinquaginta Florenis communis numeri monetae Polonicalis per honestum olim Herek (?) Adamum nomine Evae Kopytkowa (?) sororis suae eidem Fraternitati donatis ac fundatis, florenisque hinc summae additis duodecem a Primatibus huius Fraternitatis ex censu a praefata summa per tres annos non persoluto et retento Sic ut coniunctae summae faciant fl. 62 a qua census annuus quotannis solvendus a Simone Chelka praefatus (?) perpetue in aevum in vim tantum reemptionis inscribitur cum summa praefata in omnibus bonis mobilibus et immobilibus habitis et habendis signanter autem in domo ipsius propria in Circulo fori penes Adamum Szults ex una et defuncti Nabrzuch ex altera parte sita nec non in horto Cholinski dicto in vicinitate Georgii Fraenificis praediolum ex una et hortum Alberti Ampuly altera partibus et in Pratis suis omnibus ex una parte pratorum hospitalium et altera viarum Gnin tendentium iacentibus

Quem censum praefatum quinque florenorum praedictus Simon Chelka a summa fl. 62 cum successoribus suis tenebitur et obligabitur ad quodlibet Festum assumptionis B. Mariae Virginis ad manus seniorum fraternitatis Litteratorum ab anno 1634 quilibet continue se sequenti persolvere ab illorum apocham solutionis factae recipere

Insuper praefatus inscriptor se suosque successores obligat ratione praedicti census ab omnibus inscriptionibus prioribus si quae erant et omni iuridica impetitione praefatam Fraternitatem tueri defendere et evincere ita ut praefata Fraternitas pacifice et quiete quolibet anno praefatum censum quinque florenorum sic (?) ut praemissum est sine quovis impedimento quarumcumque personarum recipere possit

Quod si eandem summam de bonis praefatis praedicto Simoni Chelka eiusque Successoribus transferre contigerit non nisi in bona immobilia haereditaria certa cum Scitu Primatum Fraternitatis praedictae et certificatione ipsorum debebit

Quae obligatio et inscriptio per iudicium praesens in omnibus et singulis punctis suis et clausulis confirmata habere vim et robur de forma iuris temporibus perpetuis

Actum die 29 Mensis Novembris Anno 1633


Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 356

Szymon Chełka, młodzieniec, zapisuje Bractwu Literatów czynsz roczny 5 złp. od sumy 62 złp. z prawem wykupu (in vim reemptionis – na wyderkaf) na dobrach swoich, tj. na domu w Rynku między domami Adama Szultsa i nieboszczyka Nabrzucha, na zagrodzie zwanej „Cholinski” między folwarczkiem Jerzego Rymarza a zagrodą Wojciecha Ampuły oraz na łąkach swoich między łąkami szpitalnymi a drogą do Gnina.

Uwaga: W dokumencie poprawiono sposób płacenia czynszu: z „Altaristae...” (altaryście) na „ad manus seniorum” (do rąk starszych bractwa).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz