środa, 28 maja 2014

1606 Inscriptio oblata a Nobili Joannis Jorkowsky Margarethae Brzoska

Inscriptio oblata a Nobili Joannis Jorkowsky Margarethae Brzoska

Ad Juditium praesens Actaque praesentia Nobilis Joannes Jurkowsky obtulit Inscriptionem Castrensem Districtus Costensis a Nobili Margaretha Swyniarska Viduae vero relictae olim Nobilis Laurentii Brzosky Actisque praesentibus inscribi petiit cuius petitioni annuentes praesentem Inscriptionem ingrossari concessimus et admissimus Cuius tenor a Verbo ad Verbum sequitur talis.

Actum in Costen feria quarta post Dominicam Cantate proxima Anno Domini Millesimo Quingentesimo Octagesimo Quarto

Constituta personaliter coram officio Domini Capitanei Maioris Poloniae Generalis et Actis praesentibus districtus Costensis Nobilis Margaretha Swiniarska olim Nobilis Mathiae Swiniarsky filia Nobilis vero olim Laurentii Brzosky consors derelicta Recedendo a iure terrestri et districtibus (?) suis propriis in quibus ipsa et bona eius consistunt Et si cum omnibus bonis ac successoribus suis quo ad Actum praesentem Jurisdictioni Capitaneali Castrensi Posnaniensi incorporando et subiciendo sana mente et corpore existens sponte libere ac manifeste recognovit

Quia ipsa ob suficientem et plenariam satisfactionem sibi per Nobilem Joannem Jorkowsky praedicti olim Mariti sui sororinum ac successorem legitimum pro infrascriptis (?) praestitam, eundem Nobilem Joannem Jorkowsky de tota et integra reformatione suo dotaliciali (?) ac Summa Ducentorum Quinquaginta florenorum peccuniae Dotis et totidem Dotalitii et per praedictum olim Laurentium Maritum suum in bonis quibusvis ac summis peccuniiariis coram officio Capitaneali Castrensi Posnaniensi facta (?) inscripsit et reformavit ut de hoc reformatio Dotalitii latius disponit, Quietat absolvit et liberum temporibus perpetuis mittit, Tum et eandem Reformationem eidem Margarethae per praefatum olim Laurentium Brzosky coram Actis praefatis Castrensibus Posnaniensibus modo praemisso factis intoto cassat Porro advitalitatem mutuam cum eodem suo marito Laurentio Brosky sibi factam quo ad bona et possessiones bonorum quorumvis sibi a dicto olim Laurentio suo marito servientium (?) tum et bona omnia mobilia ipsam exui eiusdem advitalitatis competentia (?) summasque peccuniariis excepit (?) quibus ex iure suo advitalitiali (?) ipsa Margaretha eidem Joanni Jorkowsky iam ex nunc cedit in omni et pleno robore sibi reservat ad quam quidem reservationem advitalitatis praedictae is idem Joannes Jorkowsky personaliter coram officio stans sua personali recognitione libera interveniendo (?) consensit consentitque per presentes super quo is idem Joannes Jorkowsky memoriale officio solvit.

Locus Sigilli

Ex libro Capitaneali Districtus Costensis Extractum

(-) Andreas Porczinsky Actorum eorundem (?) Notarius



Źródło: Grodzisk Wlkp., Liber Actionum Scabinalium 1594-1609, sygn. 1529, s. 596

Szlachetny Jan Jurkowski oblatuje w urzędzie wójtowskim w Grodzisku inskrypcję z 1584 r. z ksiąg grodzkich kościańskich, której opis niżej za Dworzaczkiem.

Oryginał: Kościan grodzkie Gr. 38, inskrypcje i relacje / indukta, f. 174v

Teki Dworzaczka nr 3305
1584 Małgorzata Szwinarska, c. o. Macieja Szw., wd. po ol. Wawrzyńcu Brzoska, kwit. Jana Jurkowskiego ol. męża siostrzeńca i spadkob. z opr. swej 250 złp.

Paleografia: peccuniiariis – zapisano “peccunijarijs”

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz