piątek, 11 lipca 2014

1735 Generosus Hol comissarius illustrium magnificorum Jabłonowskich contra generosos ac nobiles regentes et viceregentes Posnanienses, Vschovenses, Costenses manifestatur

Actum in castro Valcensi, feria quinta pridie festi sanctae Catharinae Virginis et Martyris [24 XI], anno 1735.

Ad officium et acta etc. personaliter veniens generosus Joannes Hol, illustrium et magnificorum Jabłonowskich Stanislai in ducatu Ostrogiensi palatini Ravensis, Białocerkieviensis etc. capitanei equitisque Aquilae Albae, atque Dorotheae Broniszowna, primi olim illustri magnifici Radomicki palatini Junivladislaviensis, Majoris Poloniae generalis, secundi vero voti ejusdem illustri magnifici palatini Ravensis consortis, invicem conjugum, generalis plenipotens, qui nomine et ex speciali sibi commisso in et contra generosos et nobiles regentes, viceregentes aliosque officales et suscipientes officiorum scilicet castrens(es) Posn(anienses) Vschoven(ses) et Costen(ses), sequentem intulit manifestationem ex eo.

Quia licet praefati memoratorum officiorum castren(sium) regentes, viceregentes aliique suscipientes, jurejurando obstricti, ut nullo habito personarum respectu, sed solum modo Deum, justitiam, leges ac constitutiones Regni prae oculis habendo, cuilibet remedia juris affectanti accessum ad acta praebeant, eidem pro exigentia et qualitate causae seu negotii necessariis ad viam justitiae mediis provideant, oblata in tramite veritatis exarata instrumenta acceptent actisque suis sibi confisis ingrossent et ad postulationem requirentium extradant seu extradi curent,

nihilominus supradicti officiales castrenses regentes et viceregentes plus favori humano quam intaminatae conscientiae inhaerendo et ideo legibus et constitutionibus Regni renitendo, poenasque sancitas spernendo et vilipendendo, certam a mentionato generali plenipotente nomine illustrium et magnificorum principalium suorum invigilando eorum juribus, [contra?] illustres et magnificos Ludovicum, [palatinum] Junivladislaviensem, Majoris Poloniae generalem capitaneum parentem, Stephanum Lanciciensem et Vladislaum Rogosnensem etc. capitaneos filios Szołdrskie, illorumque asseclas et quorundam attentatorum complices porrectam manifestationem suscipere et actis ingrossari quinimo etiam e[...] idcirco in castro Skarszeviensi feria sexta post dominicam Judica anni currenti factam manifestationem actis iisdem castrensibus inscribere oblatamque per extractum exhibere recusarunt.

Quare generosus plenipotens manifestans ad neglectionem juris remediorum tendentem subordinationem et instructionem advertens, praevia tamen in recensitis castris et praesertim Posnaniae in praesentia multorum de statu equestri personarum debita protestatione, recedere necessitatus est,

ne itaque haec generosi plenipotentis pro interesse illustrium magnificorum principalium suorum praeoccupata diligentia, nociva seu in damnum aliquod vergat, renitentesque regentes et viceregentes castrorum nuncupatorum poenas jure promeritas evadant, proinde generosus Joannes Hol suo et illustrium magnificorum principalium Jabłonowskich conjugum nomine, adversus saepe mentionatos regentes et viceregentes manifestatur.

Offerendo etc. se aut suos illustres principales reluctatam susceptionem et ingrossat(ionem) praesentatae manifestationis in foro ubi de jure venerit vindicaturum, salvis salvandis.


Ex actis castrensibus Valcensibus extractum.

[s. 160 in dorso] Generosus Hol comissarius illustrium magnificorum Jabłonowskich contra generosos ac nobiles regentes et viceregentes Posnanienses, Vschovenses, Costenses manifestatur. 1735.


Źródło: Akta prawno-majątkowe Stanisława Wincentego i Doroty z Broniszów 1v. Radomickiej Jabłonowskich i ich syna Antoniego Jabłonowskiego, sygn. BK07842, s. 159-160

Plenipotent Jabłonowskich składa w grodzie wałeckim skargę (manifestację) na regentów, wiceregentów i pozostałych urzędników grodzkich poznańskich, wschowskich i kościańskich. W grodach tych, bardziej na względy ludzkie niźli na sumienie zbrukane bacząc, odmówiono mu przyjęcia manifestacji przeciw Ludwikowi Szołdrskiemu, wojewodzie inowrocławskiemu i staroście generalnemu Wielkopolski oraz jego synom: Stefanowi, staroście łęczyckiemu i Władysławowi, staroście rogozińskiemu. Złożył tedy manifestację w urzędzie grodzkim w Skarszewach (stolica ówczesnego województwa pomorskiego), lecz wspomniane urzędy grodzkie nie chciały jej u siebie oblatować. 

Niniejszą manifestację poprzedziło złożenie protestacji w trzech wspomnianych urzędach grodzkich.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz