sobota, 26 lipca 2014

1655 Lachemer fratri donat

Lachemer fratri donat.

Actum decima quinta mensis Januarii, anno quo supra [1655].

Coram spectabili domino Luca Kosny advocato, Laurentio Szuflic, Valentino Lipinski, Jacobo Tarczewic, Jacobo Ptaszkowski et Stancell Galli scabinis juratis in judicio ordinarie [s. 300] bannito residentibus actisque praesentibus comparens personaliter admodum reverendus dominus Gasparus Lachemer parochus Kostensis, sanus ac liber per omnia existens, palam ac benevole recognovit.

Quia ille totum ac integrum jus suum, sive partem seu sortem propriam [quaecunque1] se se iure naturalis successionis de bonis omnibus tam mobilibus quam immobilibus paternis quam maternis hic in iurisdictione Grodziscensi concernebant et adhuc concernunt, in personam famati Andreae Lachemer dicti Rymarczyk fratris sui germani perpetuo ac irrevocabilis cessionis titulo cessit, transfudit et transportavit, prout actu praesenti cedit, transfundit et transportat perpetue, nihil iam pro se suisque successoribus amplius reservando relinquendoque.

Quod ut firmius sit, actis hisce connotatum est.



Źródło: Grodzisk Wlkp., Acta Spectabilis Advocatialis Officii..., 1651-1661, indukta, sygn. 1503, s. 299-300

Ks. Kasper Lachemer, proboszcz w Kościanie, zrzeka się swojej części dóbr ojczystych i macierzystych leżących w jurysdykcji miasta Grodzisk na rzecz brata swego rodzonego, Andrzeja Lachemera zwanego Rymarczykiem.

1 Bez tego zaimka nie miałaby sensu formuła concernebant et adhuc concernunt, por. akt darowizny na rzecz bernardynów kościańskich: http://actacastrensia.blogspot.com/2014/07/1654-bernardinorum-costensium.html

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz