wtorek, 29 lipca 2014

1627 Inscriptio census annui altaristae Bukoviensi per Diasek et uxorem eius

Inscriptio census annui altaristae Bukoviensi per Diasek et uxorem eius.

Coram officio famati Joannis Gładisz advocati Grodziscensis comparentes personaliter famatus Joannes Diasek et Helisabet consors eius legitima, cives Grodziscenses, sani per omnia existentes publice ac benevole, praefatus Joannes ipse per se, Helisabeth vero coniunx ipsius per famatum Joannem Pyszek civem et consulem Grodziscensem ad hunc actum de consensu eiusdem mariti sui tutorem, recognoverunt.

Quia ipsi vendiderunt et resignaverunt, prout vendunt et resignant iusto venditionis titulo alias na widerkaff, nihil iuri dominio domini haereditarii derogando, venerabili altaristae in ecclesia parochiali Bucoviensi praesenti et post futuro, florenos quatuordecim census annui pro summa ducentorum florenorum Polonicalium communiter currentium et usualium, fundationis Alberti Rzepecki pro eodem altarista Bucoviensi uti {erectoris}1 huius altaris erectoris, perpetue et aevum, in et super horto suo proprio ex tribus connexo, videlicet in sorte a magnifico domino capitaneo Drohowicensi2 dono obtenta et in altera sua patrimoniali, ac demum in tertia sorte ab Adamo Dambrowski empta, versus Gramblewo consistente, idque eandem summam de manibus domini Joannis factoris in Opalenica uti praecitati Alberti Rzepecki fundatoris ac erectoris plenipotentis in se assumentes.

Quos quatuordecim florenos annuae pensionis pro quolibet festo Purificationis B. M. V. annuatim praefati venditores suis [s. 56] cum successoribus praelibato altaristae Bukoviensi pro nunc et pro tempore existenti solvere et ab eo apocham vicissim accipere tenebuntur. Iccirco praefati venditores se et suos obligant successores occasione praeexpressi census quolibet anno pacifice, integre et sine omni impedimento percipiendi ab omnibus inscriptionibus anterioribus et posterioribus et omni impetitione iuridica praeallegatum altaristam pro nunc et pro tempore existentem tueri et evincere ab omnibus personis toties quoties opus fuerit.

Insuper quando eandem summam de horto suo de tribus connexo sibi et suis successoribus redimere contigerit, extunc non nisi in bona stantia certa et haereditaria cum ratificatione illius cuius intererit transferre debebunt. Quae venditio et resignatio per dominum advocatum sunt confirmata habere vim et robur perpetue firmitatis de forma iuris plenissima. Quam inscriptionem praecitatus plenipotens petiit in acta praesenti reinacticari, quod obtinuit. Actum 22 Decembris anno 1627.



Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 55-56

Sprzedaż czynszu altaryście bukowskiego (por. podobny formularz na s. 17).

Jan Diasek z żoną Elżbietą, mieszczanie grodziscy, zapisują altaryście w Buku 14 zł czynszu rocznego za kwotę 200 zł z fundacji Wojciecha Rzepeckiego, który tę altarię ufundował. Wyderkaf zapisany jest na ogrodzie, położonym w stronę Grąblewa, który składa się z trzech części. Pierwszą Diasek otrzymał w darowiźnie od Mikołaja Ostroroga, drugą odziedziczył po ojcu, trzecią kupił od Adama Dąbrowskiego.

1 skasowanie słowa przez podkreślenie.
2 Mikołaj Ostroróg (1593-1651), syn Jana i Katarzyny Mieleckiej, starosta drohowyski, później podczaszy wielki koronny. Dziedzic Grodziska 1622-1626, sprzedał miasto Janowi z Bnina Opalińskiemu (patrz: Dworzaczek).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz