poniedziałek, 21 lipca 2014

1636 Inscribit Stanislaus Paczesny florenos quatuor census annui Sacratissimo Rosario a summa capitali florenorum quinquaginta

Inscribit Stanislaus Paczesny florenos quatuor census annui Sacratissimo Rosario a summa capitali florenorum quinquaginta.

[s. 578] In et coram eodem iudicio magno personaliter comparentes honesti Stanislaus Paczeszny cum honesta Zophia Paczesnianka coniuges legittimi, mente corporeque sani existentes, concordanter his per expressum verbis recognoverunt.

Quia ipsi fraternitati Sacratissimi Rosarii senioribus pro nunc et tempore existentibus florenos quatuor census annui a summa florenorum quinquaginta Polonicalium (ex legatione olim defuncti Jacobi sutorum artis socii occisi fl. 19 et gr. 6, de reliquo vero ex censibus annuis a certis summis obligatis et inscriptis, ex aerario Rosarii depromptis, provenientium) obligant ac inscribunt in omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus habitis nunc et imposterum habituris, nihil hac sua inscriptione derogando iuri ac dominio domini haereditarii, signanter autem in domo sua propria in platea Wolstinensi angulari penes domum Annae Zaczka viduae certa in vicinitate sita, in vim nihilominus reemptionis.

Qui census praefatus ab inscriptoribus ipsorumque successoribus solvendus erit annis singulis, incipiendo ipsius solutionem in anno 1637 ipsa die sancti Joannis Baptistae senioribus pro tunc et pro tempore existentibus post solutionemque ipsius quietacio ab ipsis repetenda erit. Promittentes praefati inscriptores cum successoribus suis ab omnibus impedimentis fraternitatem Rosarii ex parte summae capitalis perceptae ab illaque censu aliquo anno non persoluto eliberare et evincere, taliter ut absque quavis tergiversacione et importuna turbatione censum praefatum recipere valeat, sub vadio similis sumae census ob non persolutionem eiusdem pro tempore praefato.

Si vero aliquando hanc summam capitalem inscriptoribus cum successoribus ipsorum de bonis obligatis transferri contigerit, tunc non nisi in bona certa immobilia ac non onerata cum scitu seniorum Sacratissimi Rosarii transferri debebit, tempus translationis summae duodecem ante septimanis denunciando. Quam obligacionem inscriptorum praefatorum iudicium praesens approbavit habere vim et robur temporibus perpetuis de forma iuris. Actum feria sexta ante festum sanctorum Petri et Pauli Apostolorum proxima, anno ut supra videre licet [27 VI 1636].



Źródło: Grodzisk Wlkp., wójtowskie 1627-1641, czystopis, sygn. 1530, s. 577-578

Zapis czynszu bractwu Różańca Świętego w Grodzisku.

Uczciwi Stanisław Paczesny i jego żona Zofia czynią zapis dla bractwa Różańca Świętego w wysokości 4 zł rocznego czynszu od sumy 50 zł, którą wręczono im: w kwocie 19 zł 6 gr z zapisu zamordowanego czeladnika („towarzysza kunsztu szewskiego”) Jakuba, w kwocie pozostałej z różnych czynszów uzyskanych przez bractwa. Zapis zabezpieczają na swoich ruchomościach i nieruchomościach, zwłaszcza zaś na domu narożnym przy ulicy Wolsztyńskiej, koło domu Anny Zaczki wdowy. Sumę tę będą mogli przenieść na inne dobra, byle tylko nieruchome i nie obciążone, za zgodą starszych bractwa, z wypowiedzeniem 12-tygodniowym.

Zapis nie określa sposobu wykorzystania czynszu przez starszych bractwowych.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz