sobota, 19 lipca 2014

1729 Inter illustrem et admodum reverendum Franciscum Idkiewicz parochum Pawłovicensem et magnificum Bojanowski limitatio.

[19 IX 1729]
Inter illustrem et admodum reverendum Franciscum Idkiewicz parochum Pawłovicensem et magnificum [!] Bojanowski limitatio.

Terminus hodiernus talis qualis hodie fieri debuit inter illustrem et admodum reverendum Franciscum Idkiewicz parochum Pawłovicensem actorem et generosum Boguslaum Bojanowski de bonis suis generaliter omnibus summisque quibusvis peccuniariis habitis et habendis, ad judicium praesens terrestre Posnaniense in Costen literali citatione authentica, inhaerendo manifestationi [s. 180r] suae contra ipsos [?] factae citatum pro poenis ratione incontinentiae uxoris per ipsum succubitis, ex eo.

Quia ipse adscitis sibi famulis in termino termini exprimendis, plebaniam in bonis Pawlowice situatam sui actoris propriam invasit, res varias reserato asservaculo intercepit et ad multas sui actoris reddere noluit et non vult, pro quibus super ipso decernen(do) et extenden(do) citatur ad videndum et audiendum scrutinium ea in causa per testes fide dignos, rei gestae bene gnaros instantanee educi [...] quoque si voluerit cum eodem instanti expediri, pro quo termino eosdem inculpatos ipsi melius notos pro sumendis de ipsis poenis praesenti coram judicio statuat in casu renitentiae, sciat se ad id instantanee per sententiam judicii nostri stringi, citatur itaque citatione ipsa sua cum copia in se de praemissis latiori existente

Parte ab altera mutuo partium consensu, actoreae quidem illustris et admodum reverendi Francisci Idkiewicz parochi Pawłovicensis per generosum Casimirum Miedzwiecki, citatae vero generosi Boguslai Bojanowski per generosum Stephanum Jonowski coram se comparentium, in praemissis factis beneque exauditis partium controversiis infra hinc ob spem satisfactionis juxta resonantiam scripti ad sequentem judiciorum suorum cadentiam per judicium praesens limitatur, prorogatur et in tali robore et vigore juris prout hodie fieri debuit transponitur.

In qua quidem sequenti judiciorum suorum cadentia memoratae partes utraeque habebunt suntque habiturae terminum talem, qualem hodie habere debuerant, juxta limitationem praesentem et citationem partis actoreae actaque ejus omnia fusius de praemissis canentia, nullius earundem partium jure laeso, exportatae vero citationis et positae feria secunda ante festum Nativitatis Gloriosissimae Virginis Mariae proxime praeterita proxima in curia bonorum villae Przybina [?] mensaque atrii, praesente ipsomet citato, per honestum Andream Swiętoszewicz de villa Pawłowice ministerialem Regni generalem, coram actis praesentibus est recognita rellatio.




Źródło: Kościan Z. 142, 1729-1731, decreta/inducta, s. 179v-180r

W sprawie między ks. Franciszkiem Idkiewiczem, proboszczem w Pawłowicach, powodem i urodzonym Bogusławem Bojanowskim, pozwanym, o najście plebani i kradzież różnych rzeczy, których zwrócić nie chce. Za zgodą powoda sąd zarządził odłożenie sesji sądowej (limitatio judiciorum).

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz