środa, 10 września 2014

1779 Instrument Redukcyi Mszów Świętych

Andreas Stanislaus Kostka Młodziejowski Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Posnaniensis et Varsaviensis, supremus Regni cancellarius, Ordinum Aquilae Albae et Sancti Stanislai eques.

Universis et singulis quorum interest, intererit aut quomodolibet interesse poterit, significamus expositum nobis esse nomine et pro parte admodum reverendi Josephi Prazmowski praepositi Oratorii Sancti Philippi Nerei congregationis Gostinensis principalis recurrentis.

Quod praefatae congregationi:
- anno 1721 feria secunda post festum sancti Aegidii Abbatis in castro Posnaniensi inscripta sit summa trium millium florenorum in bonis Strzelcze cum onere absolvendi annuatim centum quinquaginta missas,
- anno vero 1756 sabbatho postridie festi sanctae Hedvigis in castro Posnaniensi summa quatuor millium florenorum in iisdem bonis cum onere absolvendi annuatim centum quatuor missas lectas et septem decem cantatas,
- anno 1754 feria secunda in vigilia festi Visitationis B. M. V. in Costen summa trium millium florenorum in synagoga Lesnensi cum onere absolvendi annuatim ad altarae [!] sanctae Barbarae septuaginta sex missas lectas et tres cantatas,
- anno 1723 die 17-a Martii summa duorum millium florenorum per Joannem Libowicz inscripta, in synagoga Lesnensi locata, cum onere absolvendi nonaginta duas missas lectas annuatim et duo anniversaria,
- anno 1684 feria secunda ante festum sanctae Margarethae in bonis Boianowo summa octo millium quingentorum sexaginta florenorum inscripta cum onere absolvendi annuatim tercentas duodecim missas lectas,
- anno 1731 feria secunda ante festum sancti Thomae Apostoli in bonis Swięciechowa summa quatuor millium florenorum cum onere absolvendi annuatim centum quinquaginta sex missas lectas et anniversarium unum, [s. 274]
- anno 1768 feria quinta ipso die festi Praesentationis Beatissimae coram actis proconsularibus Gostinensibus in oppido Gostyn summa mille florenorum cum onere absolvendi triginta qinque [!] missas per annum,
- anno 1742 feria secunda ante festum sancti Jacobi Apostoli in Costen per magnificum Koszutski in bonis Smogorzewo summa duorum millium florenorum inscripta cum onere absolvendi quinquaginta tres missas lectas et unum anniversarium per annum,
- anno 1724 feria tertia ante festum sancti Michaelis in castro Posnaniensi per generosam Constantiam Daleszyńska super bonis Mchy summa duorum millium florenorum cum onere absolvendi annuatim quinquaginta duas missas,
- anno 1696 feria secunda ante festum sancti Bartholomaei Apostoli in castro Posnaniensi per generosum Dzierzanowski in bonis Dzięczyno summa mille quingentorum florenorum cum onere absolvendi annuatim sexaginta missas.

Quia vero census annuus lege publica Regni diminutus est et praefatae congregationi tantum ex supradictis summis mille octoginta septem floreni proveniunt, qui numero mille quadringentarum novem missarum lectarum, viginti cantatarum et quatuor anniversariorum per annum absolvendorum non correspondent, humiliter nobis supplicavit, quatenus hac in parte de opportuno juris remedio providere dignaremur.

Nos, quibus facultas reducendi et moderandi onera missarum in ecclesiis dioecesis nostrae a Sancta Sede Apostolica die 2-da Januarii anno 1777 ad quinquennium concessa est, attento eo quod impositis obligationibus census mille octoginta et septem florenorum non correspondeat, authoritate Apostolica nobis concessa et delegata, praefatas obligationes reductioni sbiiciendas [!] esse duximus, ac ita ut abhinc congregatio Gostinensis quotannis tantum:
- quinquaginta tres missas lectas pro anima magnifici Koszutski,
- quadraginta sex missas lectas et duodecem cantatas [s. 275] pro fundatoribus,
- quadraginta septem missas lectas et tres cantatas ad altare sanctae Barbarae pro fundatoribus,
- viginti novem missas lectas et anniversaria duo pro anima Joannis Libowicz,
- centum quinquaginta missas lectas pro animabus fundatorum,
- sexaginta septem missas lectas et anniversarium unum pro animabus fundatorum,
- octodecem missas lectas pro animabus fundatorum,
- triginta duas missas lectas et anniversarium unum pro anima magnifici Koszutski,
- trigintas [!] quinque missas lectas pro animabus fundatorum,1
- triginta quinque missas lectas pro anima generosae Constantiae Daleszyńska,
- et viginti sex missas lectas pro anima generosi Dzierzanowski
absolvere teneatur, reducimus et moderamus, ac pro reducto et moderato haberi volumus, atque ad absolvendas hujusmodi obligationes reductas et moderatas, supra dictam congregationem sub onere conscientiae obstringimus et obligamus, mandantes ut in sacristia tabella onerum per nos, sicut praefertur, reductorum et moderatorum describatur, et de illorum adimplemento tam nobis quam pro tempore existenti illustrissimo loci ordinario Posnaniensi et Varsaviensi nec non visitatori suo, toties quoties opus fuerit, ratio reddatur. In quorum fidem praesentes, manu nostra subscriptas, sigillo nostro communiri jussimus.

Datum Varsaviae die 5-ta Novembris 1779.

(-) Andreas Stanislaus episcopus.
(-) Ignatius Borakowski, curiae episcopalis regens [?]2


Or.: Święta Góra, Dokumenta Starożytne Kongregacyi Xięży Filippinów pod Gostyniem, sygn. A/5, s. 273-275.
Kop.: Święta Góra, Dopisy Do Rękopisma Zbiór Wiadomości o Swiętéj Górze pod Gostyniem, sygn. A/11, s. 123-124, wpis CLXXI (skąd tytuł).
Wzmianka: Święta Góra, Zbiór Wiadomości o Swiętéj Górze pod Gostyniém..., sygn. A/11, s. 217.
Opis za WBC: Ordynacja (postanowienie) biskupa poznańskiego Andrzeja Stanisława Kostki Młodziejowskiego, wydana na prośbę prepozyta Kongregacji Oratorium Św. Filipa Neri na Świętej Górze w Gostyniu, ks. Józefa Prażmowskiego, w sprawie kanonicznego zwolnienia z odprawienia ponad połowy mszy św., jakie zobowiązani byli odprawić gostyńscy filipini z tytułu dziesięciu legatów otrzymanych w latach 168?–1768 na łączną sumę 31 060 złp, a zapisanych przez różnych benefaktorów na dobrach Bojanowo, Dzięczyna, Mchy, Smogorzewo, Strzelce, Święciechowa oraz na Synagodze leszczyńskiej, w związku z ustawowym obniżeniem w kraju wysokości czynszu rocznego (procentów od sumy kapitału) [z 7% do 3,5% - przyp. Acta Castrensia] i tym samym zmniejszeniem wpływów z tychże legatów do kwoty jedynie 1 087 złp rocznie.


1 Dotyczy jakiegoś zapisu pominiętego przez skrybę w liście zobowiązań między zapisem z 1742 a zapisem z 1724 roku, zobowiązującego kongregację do odprawiania – jak wynika z kalkulacji – 319 mszy czytanych rocznie.
2 cancellariae episcopalis registrator?

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz