wtorek, 2 września 2014

1635 Decretum inter honestam Catherinam Smieykowa et Simonem Motloch cives Gostinenses

Decretum inter honestam Catherinam Smieykowa et Simonem Motloch cives Gostinenses.

Actum feria sexta ante festum sancti Martini Episcopi et Confessoris [9 XI] proxima anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo quinto.

In causa et actione judiciaria inter honestam Catherinam Smieykowa honesti Valentini Smieiek civis Gostinensis, in personali assistentia praefati mariti sui, consortem, actricem et honestum Simonem [s. 46] Motloch itidem civem Gostinensem conventum, coram officio advocatiali civitatis Gostinae proposuit judicialiter honesta Catherina Smieykowa per famatum Nicolaum Zięba civem Ponecensem in et contra honestum Simonem Motloch affinem suum.

Quod ipse bona omnia mobilia et immobilia post obitum honestae olim Barbarae Mothloszka consortis eius legitimae, praefatae vero actricis sororis germanae, nullo tam masculini quam faeminei sexus superstitae, ex praescripto jurium Saxonum et municipalium pleno et justo jure ipsi devoluta atque concernentia, videlicet: domum acialem in Maiori Suburbio secus viam Bresnensem et domum Gasparis ferrifabri partibus ab utrisque sitam, tum et alia ad praedictam domum ab antiquo pertinentia, denique geradam et omnia utensilia, quae jure eam pertinentia [?] ipsi extradere nolit, imo recusat in grave damnum et praeiudicium actricis, petens per sententiam justitiam debitam et competentem sibi administrari.

Citatus autem praenominatus ad propositionem actricis deduxit bona supernominata non alio quam emptitio jure teneri, quod officio praesenti documentis authenticis, videlicet resignatione bonorum eorundem per honestam olim Barbaram Mothloszka consortem suam in anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo tertio feria secunda post festum sanctorum Simonis et Judae Apostolorum proxima judicialiter facta et recognita, commonstravit. Ideo in hac causa nil respondere nec quicquam aliquid contrarium pati videtur.

Attamen summam centum marcarum Polonicalium, quam reformatione dotalitii tytulo per eundem conventum praefatae olim Barbarae consorti suae in bonis praedictis in anno et die ut supra circa resignationem sibi factam actis praesentibus Gostinensibus est [!] recognita [!!] et inscripta, si et inquantum parti actoreae decreverit [?] ad solvendum et extradendum paratus [?] est vel prout de jure venerit.

Ratione vero rerum mobilium, conventus deduxit non ad praefatam actricem, sed ad maritum jure tam Saxonum quam municipali censeri, idque ob eam rationem, quod maritus indistincte, etiam extantibus liberis, uxori succedit non solum in dote quam in peccunia numerata, sed etiam in omnibus mobilibus bonis et paraphernalibus, quae videlicet ultra dotem datam uxor reliquit, exceptis immobilibus et utensilibus, id est gerada, prout expresse textus Speculi Saxonum libro primo articulo trigesimo primo et libro tertio articulo 76: „Et si postea uxor decesserit, vir obtinet plenum jus in omnibus bonis mobilibus, exceptis aedificiis et suppellectili.” Cui adstipulatur jus municipale articulo vigesimo secundo. Ideo nullo statuto vel consuetudine ab eo auferri possunt, petiitque per sententiam juridicam liberum pronuntiari, juris omnibus remediis, salvis reservatis et reservandis.

Judicium praesens advocatiale civitatis Gostinae partium praefatarum vel potius procuratorum [s. 47] earum, actoreae famati Nicolai Zięba, citatae vero Joannis Worecky, coram judicio modo praemisso controversiis factis et intellectis, decrevit, prout sententia sua praesenti mediante decernit.

Ut summam centum marcarum in moneta et numero Polonicali in bonis supranominatis nomine dotalitii honestae olim Barbarae Motłoszka, actricis sorori germanae, per conventum iudicialiter actis praesentibus Gostinensibus inscriptam et recognitam, in octo septimanis ab actu praesenti videlicet:
- exnunc ante occasum solis viginti marcas,
- item pro die et festo sanctae Catherinae Virginis et Martiris [25 XI] in anno currenti quadraginta marcas,
- demum pro feria secunda post festum Trium Regum [7 I] in anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo sexto quadraginta marcas,
idem conventus parti actoreae persolvat.

Geradam et utensilia, prout inventarium inter partes officiose confectum liquido demonstrat, et unam vaccam cum duobus porculis in praesentia duorum scabinorum iuratorum civitatis Gostinensis, ab officio ad id deputatorum, sine ullis tergiversionibus juridicis, sub mulcta irremissibiliter officio luenda decem marcarum, praefatae actrici citato <extradere> iniunxit simulque mandavit.

Quod decretum utraque pars pro honore sucepit et ab ultra non est provocata. Maioris authoritatis gratia actis insertum.



Źródło: Gostyń, Acta advocatialia Gostinensia, 1635-1659, indukta, sygn. I/37, s. 45-47.

Spór o spadek pomiędzy Katarzyną Śmiejkową (powódką), żoną Walentego Śmiejka mieszczanina gostyńskiego a Szymonem Motłoch (pozwanym) mieszczaninem gostyńskim, wdowcem po Barbarze Motłoszce, rodzonej siostrze Katarzyny.

Przed sądem wójtowskim Katarzyna skarży się na szwagra, iż odmawia wydania należnych jej – w braku innych dziedziczących – dóbr ruchomych i nieruchomych po zmarłej Barbarze, jako to:
- domu narożnego na Wielkim Przedmieściu Gostynia przy drodze brzeskiej (tj. ku Brzeziu) i przy domu Kaspra kowala, wraz z przyległościami,
- gerady (wyprawa, łac. paraphernalia) i wszelkich sprzętów domowych.

Pozwany wyjaśnia, że nieruchomości nabył od żony, co poparł aktem rezygnacji z 1633 r.
Sumę 100 grzywien polskich, którą tytułem oprawy posagu zapisał żonie nieboszczce przy okazji wspomnianej rezygnacji, gotów jest na żądanie sądu wypłacić stronie powodowej. Co zaś do ruchomości, pozwany wywiódł na podstawie prawa saskiego (Speculum Saxonum) i miejskiego (jus municipale), iż – z wyjątkiem sprzętów domowych – należą się one nie powódce, lecz jemu jako mężowi zmarłej.

Sąd orzekł, iż pozwany ma wypłacić powódce 100 grzywien w trzech ratach. Ma też w obecności dwóch ławników wydać jej geradę i sprzęty domowe po zmarłej, zgodnie z inwentarzem (s. 39-40 tejże księgi wójtowskiej), nadto krowę i dwoje prosiąt.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz