sobota, 17 października 2015

1864 Indultum

Leo Przyłuski Dei miseratione et Sanctae Sedis Apostolicae gratia archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis, legatus natus, praelatus domesticus, solio pontificio assistens et c.

Admodum reverendo Kurowski, ecclesiae parochialis in Grodziszczko commendario
nobis in Christo dilecto salutem in Domino!

Ut in matrimonium per verba de praesenti praemissis duabus bannis, una vero omissa, quae ob imminens Adventus Domini tempus praecedere nequit, dispensata servataque in reliquis forma Sacri Concilii Tridentini, tum dispositione Regiminis in matrimonialibus facta in omni observata Martinum Deska juvenem et Victoriam Gałczyńska virginem, uterque de parochia in Grodziszczko neosponsos, nullo detecto canonico impedimento, de quo sub onere conscientiae quam diligentissime inquirat, in facie Ecclesiae licite conjungere possit, authoritate ordinaria facultatem damus per praesentes, ita tamen ut huic sacro matrimonio adsint testes fide digni, nominaque eorum et cognomina simul, et contrahentium tum praesens indultum in librum metrices copulatorum supradictae ecclesiae inscribantur, vel si id commode fieri poterit, ipsum originale indulti in eandem metricam inseratur.

In quorum fidem etc.

Datum in consistorio generali archi-episcopali Posnaniensi, die 15 mensis Novembris anno Domini 1864.

(-) Thomas Cieśliński



Or.: Metrykalia parafii Grodziszczko, Liber copulatorum, 1835-1890, AAP sygn. PM 96/4, s. 241f.

Indult na opuszczenie jednej z trzech zapowiedzi z powodu zbliżającego się Adwentu dla narzeczonych: Marcina Deski i Wiktorii Gałczyńskiej, obojga z parafii Grodziszczko.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz