sobota, 24 października 2015

1548 Resignacio medii mansus Alexio Pluthka a Jacobo Wlasek atque a fratre eius Alberto advocato e Barlogy

Resignacio medii mansus Alexio Pluthka a Jacobo Wlasek atque a fratre eius Alberto advocato e Barlogy anno Domini 1548.

Acta sunt haec post octavam Corporis Christi in domo advocati Grzegorzeviensis nomine Benedicti in presencia generosi domini Johannis Borowsky vicecapitanei opidi Grzegorzeviensis, venerabilis domini Dominici Kamyenysky canonici Wladislaviensis capitanei Grzegorzeviensis et etc. [!], coram advocato et scabinis eiusdem civitatis: Nicolao Misgala, Mathia Luczka, Paulo Dworznyk et aliis fide dignis.

Constitutus personaliter coram nostro banito iudicio praedictus Jacobus Vlasek civis Grzegorzeviensis una cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy, sana mente uterque existens atque corpore, non compulsi nec coacti atque utens salubri consilio suorum amicorum, his predictus Jacobus civis Grzegorzeviensis pariter cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy fassus est et essencialiter recognovit, quod propter melius suum commodum vendidit medietatem lanei decem marcis numeri Polonicalis Alexio Pluthka, tam longe et late prout his predictus Jacobus cum fratre suo Alberto advocato e Barlogy habuit et tenuit et prout hoc laneum in se dimensum est, nihil sibi propinquitatis remanendo pro ipso laneo et suis successoribus quibuscumque nominibus vocitentur, presentibus, futuris, eoquidem pacto vendendo hoc medium lanei quod prefatus {Andreas} Alexius Plutha circa predictam [s. 97] resignacionem ex integro summam posuit, quam rem illi uterque fratres in banytho iudicio opidi Grzegorzeviensis recognoverunt, hoc autem medium lanei predictus Alexius Pluthka uti legitimus heres pariter cum uxore sua legittima Anna potest vendere, commutare, donare et ad suos usus convertere, prout sibi melius cum uxore sua legittima ac suis successoribus melius videbitur, ad quod iuri memoriale solutum est.



Or.: Grzegorzew wójtowska, 1533-1577, indukta, AGAD sygn. 1, s. 96-97.

Jakub Wlazek mieszczanin z Grzegorzewa wraz z bratem swym Wojciechem wójtem ze wsi Barłogi sprzedaje 1/2 łana Aleksemu Plutka za 10 grzywien, z których go kwituje.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz