piątek, 16 października 2015

1556 Abrenunciacio Regine Mazurkowa

Abrenunciacio Regine Mazurkowa

Coram officio consulari Calissiense personaliter constituta honesta Regina, famati Alberti Przibilo civis Calissiensis filia, honesti vero Bartholomei Mazurek civis Calissiensis coniunx legittima animo et corpore existens optime sana, habens penes se honestum Bartholomeum Mazurek maritum suum sibi ad infrascripta consencientem per eundem Bartholomeum sponte, libere et manifeste recognovit.

Quia sibi de bonis omnibus paternis et maternis mobilibus et immobilibus, nullis penitus exclusis, se iure naturalis successionis quoquomodo spectantibus, per famatum Albertum Przibilo parentem suum satis est in toto factum. Racione cuius satisfacionis bonis omnibus paternis et maternis mobilibus et immobilibus in perpetuum abrenunciat sibique et suis posteris occasione eorundem agendi silencium perpetuum imponit. Quod Albertus Przibilo suscepit et memoriale officio solvit.

Actum actu quo supra.



Or.: Kalisz radziecka, Liber pretorialis, 1547-1556, indukta, APP sygn. 7, s. 498.

Regina córka Wojciecha Przybyło mieszczanina kaliskiego a żona Bartłomieja Mazurka mieszczanina kaliskiego zrzeka się pretensji do dóbr ojczystych i macierzystych należnych jej prawem naturalnej sukcesji, z powodu zadośćuczynienia jej z tych dóbr przez ojca.

1 komentarz: