środa, 14 października 2015

1583 Poswa, Regina uxor, mutua dnato

Poswa, Regina uxor, mutua donatio

Ibidem personaliter constituti honesti Baltassar Poswa et Regina coniuges cives Calisienses mente ac corpore sani existentes, publice ac per expressum recognoverunt; praefatus quidem Baltassar per se, at dicta uxor eius per famatum Laurentium Suchorski civem Calisiensem tutorem suum ad id specialiter officiose assumptum, consentiente nihilominus praefato marito suo.

Quia bona sua omnia et singula, mobilia et immobilia, haereditaria seu etiam laboribus acquisita, quae scilicet nunc habent posteaque habituri sunt, mutuo ex consensu suo, in vicem sibi, vice alterius ad alterum versa, ad extrema vitae tempora donaverunt, inscripserunt et in perpetuum resignaverunt, ut quidem et praesentibus donant, inscribunt et in perpetuum resignant, omnes amicos suos et affines in gradu quovis sive illo proximiori sive remotiori existentes a praefatis bonis suis habitis et habendis alienando et in perpetuum removendo.

Quod quidem fecerunt faciuntque tali modo, ut si alterum eorum prius quam alterum mori contigerit, ille qui superstes manserit bona praefata omnia in suam posessionem perpetuam accipiat illisque ut voluerit utifruatur, excipiendo tamen id quod utique quisque pro amicis suis propinquioribus relinquat de bonis eisdem marcas duas peccuniae, quas ille, qui superstes extiterit in vita super alterum, amicis demortui numerare dareque tenebitur, et hoc ubi primum ab eis caussa [!] earum requisitus fuerit.

Ac eam mutuam sibi bonorum donationem judicium praesens suscipiens, ad petita [s. 128] eorundem coniugum actis praesentibus commendarunt praefatis coniugibus solidantibus.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 127-128.

Wzajemna darowizna Baltazara Powszy i jego żony Reginy, mieszczan kaliskich.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz