czwartek, 15 października 2015

1584 Resigno sortis domus D. Zeronski

Continuatio iudicii banniti ordinarii feria sexta proxima post festum Visitationis Beatissimae Virginis Mariae [6 VII] anno Domini 1584. [s. 166]

Resignatio sortis domus domini Zeronski

Coram iudicio bannito ordinario civitatis Calisiensis personaliter comparens nobilis Mathias Pawlowski, tanquam plenipotens authenticus, apud officium et acta castrensia Calisiensia institutus, magnifici Raphaelis a Lieszno castellani Srzemensis, de qua plenipotentia fidem fecit et eam ad inserendum dedit, sanus mente et corpore existens, sponte et palam nomine eiusdem principalis sui in perpetuum resignavit et resignat praesentibus totam et integram sortem domus eiusdem principalis sui, in civitate Calisiensi prope ecclesiam Beatae Mariae Virginis, ex opposito collegii Societatis Jesu et penes plateam ex platea Thorunensi ad vicum quo ad eandem ecclesiam Divae Virginis Mariae itur transversam ex una et aream desertam domini praepositi ecclesiae praefatae in ingressu cemiterii aedis praedictae acialiter sitae, areaeque illius in qua sita est, quae sors domus et areae praefatae principalem suum iure eius concernit hactenusque per eum pacifice tenta et possessa fuit,

nobili Martino Zeronski notario castrensi Calissiensi et eius successoribus dono perpetuo et irrevocabili, cum omni iure, dominio et proprietate, utilitatibus, usibus fructibus emolumentisque universis, ac ita late, longe et circumferentialiter, quemadmodum principalis suus habuit et possedit, nihil iuris, dominii proprietatisque ipsi principali suo et eius successoribus reservando, per eundem Martinum Zeronski ipsam sortem tenendi, habendi, possidendi, donandi, commutandi, alienandi et ad usus suos suorumque successorum beneplacitos libere convertendi, sine cuiusvis hominis impedimento.

Cuius quidem plenipotentiae ex actis castrensibus Calisiensibus depromptae tenor de [s. 167] verbo ad verbum sequitur estque iste:

„Actum in castro Calisiensi feria tertia in crastino festi Visitationis Beatae Mariae Virginis [3 VII] anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo quarto.

Comparens personaliter coram officio et actis praesentibus castrensibus Calisiensibus magnificus Raphael a Lieszno castellanus Srzemensis, a terris, palatinatibus, districtibus iureque suo terrestri in quibus possessionatus est recedendo et se cum infrascriptis bonis suis huic capitaneali castrensi Calisiensi iurisdictioni quo ad actum praesentem submittendo et incorporando, mente corporeque sanus, palam ac manifeste recognovit.

Quia in suum verum et indubitatum plenipotentem ac mandatarium nobilem Mathiam Pawlowski constituit et solenniter ordinavit uti quidem constituit et ordinat praesentibus, idque ad donandam et resignandam in perpetuum sortem suam domus suae in civitate Calisiensi prope ecclesiam Beatae Mariae Virginis ex opposito collegii Societatis Jesu Calisiensis et penes plateam ex platea Thorunensi ad vicum quo ad eandem ecclesiam Divae Mariae itur transversam ex una et aream praepositi ecclesiae eiusdem Divae Mariae iacentis,

nobili Martino Zeronski notario castrensi Calisiensi dono perpetuae et irrevocabilis donationis titulo donat(am), cum omni iure, dominio et proprietate, omnibus utilitatibus, usibus fructibus emolumentisque universis, ita etiam late, longe et circumferentialiter prout sors domus praefatae eiusdem magnifici in suis metis et limitibus ex antiquo consistit, nihil omnino excipiendo neque pro eodem magnifico aut eius successoribus reservando.

Quam resignationem seu donationem idem Mathias Pawlowski eidem Martino Zeronski hinc in primo et proximo iudicio civili advocati bannito proxime et immediate celebrando virtute plenipotentiae praesentis libere et absque omni contradictione expedire poterit. Promittens praefatus magnificus, quod eam resignationem gratam ratamque habebit et successores sui ratam habebunt in perpetuum, non secus atque [s. 168] per ipsum solummet magnificum recognita esset.

Ex actis castrensibus Calisiensibus extractum.”

Iudicium bannitum ordinarium, quod de veteri et in hac civitate observata consuetudine feria sexta post festum sancti Michaelis Archangeli [5 X] anno praesenti celebrari debebat, propter nondum finita in praetorio Calisiensi iudicia terrestria Calisiensia ea die celebratum non est. Nihilominus iuridice resignationes haereditatum, inscriptiones donationum et omnium obligationum contractuumque ad unius quindenae spacium in iudicium particulare, in eodem robore et vigore per dominos proconsulem et consules, advocatum et scabinos, transpositae sunt, id quoque per bedelli iurati publicam proclamationem omnibus quorum interest publicando et ad notitiam deducendo.



Or.: Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc., 1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s. 165-168.

Rafał z Leszna Leszczyński kasztelan śremski darowuje N. Marcinowi Żerońskiemu pisarzowi grodzkiemu kaliskiemu dział swego domu wraz z częścią jego placu, w Kaliszu przy kościele NMP, naprzeciwko kolegium jezuitów. Dom położony pomiędzy ulicą łączącą ul. Toruńską z uliczką którą idzie się do tegoż kościoła NMP a pustym placem prepozyta tegoż kościoła, przy wejściu na cmentarz tegoż kościoła.

Powzdanie w imieniu kasztelana zeznał N. Maciej Pawłowski, którego plenipotencję w niniejszym zapisie oblatowano.

Pod zapisem powzdania notatka o przełożeniu posiedzenia sądu wójtowskiego. Sąd wielki nie mógł się zebrać w tradycyjnym terminie w piątek po św. Michale (w owym roku 5 października), jako że w ratuszu kaliskim nie zakończono jeszcze obrad sądu ziemskiego. Przeto zeznania transakcji przeniesiono o 2 tygodnie na sąd powiatkowy, co obwieścił woźny.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz